instrumentum -i
n. (Musik-)Instrument —
(musical) instrument 1
Definition [s.XIII-XIV] LmLEngelb. Adm. 1, 3, 9: Instrumentum vero proprie dicitur, quod ad sonandum movetur et inofficiatur ab arte et usu, ut lyra et fistula, psalterium et cythara et similia.
[s.XV] LmLIoh. Tinct. diff. 140: Instrumentum est corpus naturaliter aut artificialiter soni causativum. 2
Klassifikation —
classification [s.VI] LmLBoeth. mus. 1, 2 p. 189, 6: Tertia est musica, quae in quibusdam consistere dicitur instrumentis. Haec vero administratur aut intentione, ut nervis, aut spiritu, ut tibiis vel his, quae ad aquam moventur, aut percussione quadam, ut in his, quae in concava quaedam aerea feriuntur atque inde diversi efficiuntur soni (
inde LmLLect. Guid. p. 43). LmLCassiod. inst. 2, 5, 6: Instrumentorum musicorum genera sunt tria: percussionalia, tensibilia, inflatilia. Percussionalia sunt acitabula aenea et argentea vel alia, quae metallico rigore percussa reddunt cum suavitate tinnitum. Tensibilia sunt cordarum fila sub arte religata, quae ammoto plectro percussa mulcient aurium delectabiliter sensum, in quibus sunt species cythar<ar>um diversarum. Inflatilia sunt, quae spiritu reflante completa in sonum vocis animantur, ut sunt tubae, calami, organa, pandoria et cetera huiuscemodi (
inde LmLGloss. Boeth. mus. 1, 2, 163. LmLRemig. Aut. 480, 11. LmLReg. Prum. 5, 93. LmLVocab. mus. p. 139. LmLIac. Theat. 10).
[s.XI] LmLAdalb. 1A, 6: Si duae chordae similes sola grossitudine inaequales aequis tendantur ponderibus, soni grossitudinibus erunt proportionales. ... Secundum rationem istorum alia instrumenta inventa sunt, et quae ventorum impulsionibus, et quae percussionibus sonant.
[s.XIII] LmLTrad. Garl. plan. I 13: Instrumentorum quaedam procedunt a pulsu, ut est in cimbalis benesonantibus eiusdem; quaedam a contactu in chordis, ut in lyra et cithara; quedam vero a flatu, ut in fistulis. LmLTrad. Garl. plan. III 13. LmLIoh. Groch. 133: Instrumenta vero a quibusdam dividuntur divisione soni artificialis in eis generati. Dicunt enim sonum in instrumentis fieri afflatu, puta in tubis, calamis, fistulis et organis, vel percussione, puta in chordis, tympanis, cymbalis et campanis. Sed si haec omnia subtiliter considerentur, inveniuntur a percussione fieri, cum omnis sonus percutiendo causetur, prout in sermonibus de anima comprobatum est. Nos autem
[] hic non intendimus <notificare> instrumentorum compositionem vel divisionem nisi propter diversitatem formarum musicalium, quae in eis generantur. Inter quae instrumenta cum chordis principatum obtinent ... Et adhuc inter omnia instrumenta chordosa visa a nobis viella videtur praevalere. LmLPs.-Mur. summa 408: Artificialia vero instrumenta musice plurima sunt, que ternario dividuntur: quedam enim chordalia, quedam foraminalia, quedam vasalia esse dicuntur. LmLWalt. Odingt. 2, 2, 3.
[s.XIV] LmLIoh. Mur. not. 1, 5, 1: Verumtamen sequaces inventores musicae eam ordinaverunt variis modis. Alii in instrumentis chordarum, alii in instrumentis calamorum perforatorum, alii in instrumentis ventorum.
al. LmLIoh. Mur. spec. 1, 30: discernens ... in instrumentis nervorum, ventorum, foraminum, aquarum, vasorum (
sim. LmLUgol. Urb. 5, 31, 26). LmLIac. Leod. spec. 1, 15, 1. LmLIac. Leod. spec. 5, 3, 18: Inde ampliata fuit musica in diversis instrumentis foraminum, ventorum, aquarum, nervorum, calamorum, organorum, campanorum.
al. LmLPs.-Theodon. pr. p. 30. Anon. Meyer 7, 4: quedam instrumenta eius
(sc. musice pulsatilis) sunt concava cum quadam soliditate, ut cymbala et huiusmodi, quedam extensa pellibus cum quadam concavite, ut tympana, quedam sunt nervata cum cordis.
[s.XV] LmLAnon. Carthus. pract. pr. 7. LmLPaul. Paulir. 7, 3, 1 p. 13: Instrumentalis musica est, que perficitur instrumentis musicalibus aut flatu humano mediante aut sola percussione aut follium flatu aut flatu et percussione vel appulsu vel quocumque alio modo. LmLGuill. Pod. 1, 8. 3
Gebrauch —
usage a
generell —
general [s.IV] LmLAugust. 1, 4, 6: Qui vel tibiis canunt vel cithara atque huiusmodi instrumentis, numquidnam possunt lusciniae comparari? LmLMacrob. 2, 3, 4.
[s.VI] LmLBoeth. mus. 1, 34 p. 224, 16: corporales artifices non ex disciplina, sed ex ipsis potius instrumentis cepere vocabula. Nam citharoedus ex cithara, auloedus ex tibia, ceterique suorum instrumentorum vocabulis nuncupantur (
inde LmLAurelian. 7, 6. LmLReg. Prum. 18, 20-21. LmLLambertus p. 251b. LmLHier. Mor. pr. p. 3, 28. LmLQuat. princ. 1, 3. LmLPs.-Theodon. pr. p. 29. LmLAnon. Carthus. theor. pr. 4. LmLAdam Fuld. 2, 6. LmLGuill. Pod. 3, 31).
al. LmLBoeth. mus. 1, 34 p. 224, 26: Tria igitur genera sunt, quae circa artem musicam versantur. Unum genus est, quod instrumentis agitur, aliud fingit carmina, tertium, quod instrumentorum opus carmenque diiudicat. Sed illud quidem, quod in instrumentis positum est ibique totam operam consumit, ut sunt citharoedi quique organo ceterisque musicae instrumentis artificium probant, a musicae scientiae intellectu seiuncti sunt (
inde LmLIoh. Aegid. 4, 20. LmLHier. Mor. 9 p. 43, 16. LmLAnon. Hailspr. pr. p. 64. LmLIac. Leod. spec. 1, 3, 5. LmLFr. Gafur. op. 1, 4. LmLAdam Fuld. 2, 6. LmLFr. Gafur. theor. 1, 5, 1).
al. LmLCassiod. inst. 2, 5, 3: psalterium ad instar instrumenti musici nominatum.
[s.IX-XII] LmLGloss. Boeth. mus. 1, 34, 45: ‚instrumentis‘: organis. LmLGloss. Boeth. mus. 1, 34, 52: ‚instrumentorum‘: ut liram, citharam, tibiam, organa, reliqua.
al. [s.IX] LmLMus. ench. 14, 11: Possunt enim et humanae voces et in aliquibus instrumentis musicis non modo binae et binae, sed et ternae ac ternae hac sibi collatione misceri, dum utique uno inpulsu vel tribus in unum vocibus actitatis totidem voces respondent organum.
al. LmLScol. ench. 1, 23. LmLInch. Uchub. 277. LmLHucbald. 18: In quolibet autem musico instrumento huius
(sc. toni) exemplum inter duas primas chordas bene dumtaxat dispositas vel in ydraulia inter duas primas fistulas habes (
inde LmLPs.-Mur. interv. p. 310a). LmLHucbald. 25: ydraulia vel aliud quodlibet musici generis considerans instrumentum.
al. LmLReg. Prum. 5, 5: Naturalis itaque musica est, quae nullo instrumento musico, nullo tactu digitorum, nullo humano inpulsu aut tactu resonat, sed divinitus aspirata
[] sola natura docente dulces modulatur modos; quae fit aut in celi motu aut in humana voce (
inde LmLCompil. Paris. II p. 77). LmLReg. Prum. 18, 22: Musicus autem non ab aliquo instrumento, sed ab ipsa musica nomen accepit (
inde LmLPs.-Theodon. pr. p. 29).
al. [s.X-XI] LmLAnon. Bernh. 1, 1: Dulce ingenium musicae, quamvis instrumentis plurimis vigeat, unius tamen instrumenti via veritatem legentibus insinuat (
sim. LmLAnon. Bernh. 2, 1). LmLGloss. Aug. 1, 115: omnia instrumenta artis musicae generaliter organa dicuntur (
sim. LmLGloss. Aug. 1, 60). LmLBerno ton. p. 79b: per quilismata, quae nos gradatas neumas dicimus, magis gutturis quam cordarum vel alicuius instrumenti officio modulantur. LmLAdalb. 2, 1: Humana vero musica dicitur eo, quod humani gutturis fistulis mirabili quadam habilitate et artificio instrumentorum consonantias imitatur.
al. LmLGuido micr. 20, 2: Erant antiquitus instrumenta incerta et canentium multitudo, sed caeca (
inde LmLAnon. Pannain p. 115. LmLLambertus p. 254a. LmLGuido Dion. 1, 1, 362. LmLIac. Leod. spec. 5, 3, 15. LmLQuat. princ. 2, 1). LmLGuido ep. p. 462, 102: vocem hominis vel alicuius instrumenti. LmLPs.-Berno mon. 6, 1: Consonantia est diversarum vocum concentus suaviter et uniformiter accidens auribus, ut si in lyra vel alio aliquo musico instrumento diligenter tensis et remissis nervis primam et quartam seu primam et quintam vel primam et octavam simul ferias vocem (
sim. LmLFrut. brev. 4 p. 38. LmLAnon. Wolf p. 212). LmLHeinr. Aug. 9-10. LmLComm. Guid. 76 p. 122: Sciendum vero est, quod affinitas vocum, quam ponit
(sc. Guido), maxime utilis est in instrumentis musicis constantibus ex octo vocibus vel VII, ut in cymbalis reperimus aut organis. LmLVers. Fer tuba 1: Versus de generibus et instrumentis musice. De tuba. ... De nimphis. ... De cithara. ... De vitula. ... De arpa. ... De lira. ... De cymbalis. ... De fistula. ... De rotta. ... De tympanis. ... De organis. ... De tintinabulis. LmLFrut. brev. 3 p. 37.
al. [s.XI-XII] LmLIoh. Cott. mus. 17, 12: per manufacta musicae artis instrumenta.
al. LmLAnon. La Fage I 15, 7: diapason et diapente aut bisdiapason, quae sunt instrumentorum duae consonantiae, ad quas vox humana vix aut numquam pertingere sufficit.
[s.XIII] LmLInst. patr. 34. LmLMus. man. 24, 14: Quarum
(sc. fa et mi) differentia facilius et evidentius in duabus fistulis organicis vel in duabus citharis vel <viellis> quam vocis humanae perpenditur instrumento.
al. LmLComm. Boeth. I 1, 2 p. 34.
al. LmLIoh. Garl. mens. append. 14, 9: triplex diapason, quod vix reperitur nisi instrumentis a flatu.
al. LmLIoh. Aegid. pr. 31: Decimo septimo de cuiuslibet instrumenti per se inventione ac constitutione, videlicet organorum, viellarum, cithararum, harparum, symphoniarum, tubarum, tibiarum, cymbalorum, tympanorum, sistrorum et huiusmodi.
al. LmLAmerus 18, 6: Est autem semitonus imperfectus tonus ... quia minor est tono voce et spacio, quod manifeste patet in musicis instrumentis.
al. LmLElias Sal. 4 p. 20a.
al. LmLLambertus p. 259a.
al. LmLAnon. Emmeram. 1 p. 102, 37.
al. LmLHier. Mor. 28 p. 288, 21.
al. LmLTrad. Garl. plan. I 57.
al. LmLTrad. Garl. plan. V 187a: [Nunc videndum est de falsa musica, quae in instrumentis musicalibus multum est necessaria, spetialiter in organis]. LmLAnon. Couss. IV p. 39, 16: non ponimus quatuor pro brevi in voce humana, sed in instrumentis saepius bene fit. LmLAnon. Couss. IV p. 86, 10: Ulteriori quidem processu quidam raro procedunt usque ad triplex diapason, quamvis in communi usu se habeat in instrumento organorum et ulterius aliorum instrumentorum.
al. LmLIoh. Groch. 138: Licet enim aliqua instrumenta suo sono magis moveant animos hominum, puta in festis, hastiludiis et torneamentis tympanum et tuba, in viella tamen omnes formae musicales subtilius discernuntur.
al. LmLPs.-Mur. summa 421: Sed inter cetera instrumenta musicalia instrumentum vocis humane est dignissimum eo, quod profert et sonum et verba, cum cetera de sono tantum serviant, non de
[] voce et verbis. LmLPs.-Mur. summa 691: per instrumentum bene dispositum. LmLPs.-Mur. summa 1428: quidam artifices in instrumentis musicis locant semitonium inter ⋅G⋅solreut et ⋅F⋅faut, quidam inter ⋅G⋅solreut et ⋅a⋅lamire et clavem istam clavem falsam appellant.
al. LmLEngelb. Adm. 1, 3, 4.
al. LmLWalt. Odingt. 3, 1, 1.
al. [s.XIV] LmLMarch. luc. 16, 1, 5.
al. LmLMarch. pom. 21, 2.
al. LmLGuido Dion. 1, 1, 57.
al. LmLIoh. Mur. spec. 1, 20.
al. LmLIac. Leod. spec. 1, 18, 11: Puto autem, quod instrumenta musicalia moderni temporis multo perfectiora sint illis, quibus utebantur antiqui. LmLIac. Leod. spec. 1, 21, 12: Qui autem ludunt in instrumentis illis vel aliis, practici musici sunt.
al. LmLHugo Spechtsh. comm. p. 53.
al. LmLPetr. Palm. p. 506.
al. LmLQuat. princ. 1, 15: Quod est instrumentum musice. LmLQuat. princ. 2, 6.
al. LmLIoh. Boen ars append. 12, 19: Sed tamen comuniter dicitur: omne illud, quod vox (
pro voce
?) exprimi potest sive instrumenta (
pro instrumentis
?) proferri, hoc bonus musicus figurare potest.
al. LmLIoh. Boen mus. 2, 25.
al. LmLHeinr. Eger 1 p. 36: Placeat igitur cantibus insistere ecclesiasticis, organis et uti aliis instrumentis non ad lasciviam ut quidam discoli, sed ad laudem Dei, salutem propriam et aedificationem proximi.
al. LmLPs.-Theodon. 2a p. 41.
al. LmLAnon. Ellsworth 3 p. 208, 4: [Ex isto octocordo tale formatur instrumentum, quod dicitur clavicimbalum].
al. [s.XV] LmLUgol. Urb. 5, 1, 64.
al. LmLGeorg. Ans. 2, 5: sonabilia instrumenta et cantabiles voces.
al. LmLArn. Zwoll. p. 20.
al. LmLIoh. Keck 3 p. 324a: Colliges ergo semitonia minora septem usualiter repraesentata. Artificialiter quoque repraesentare posse minus semitonium inter quoslibet duos sonos tonum facientes, quemadmodum in instrumentis est reperire, ut v. g. inter ⋅Γ⋅ et ⋅A⋅ grave. LmLAnon. Carthus. theor. 22, 58: Quadruplex dyapason stat in proportione 16
pla, ut 16 ad 1. Et hec deductio sufficit ad quodlibet instrumentum musicale.
al. LmLConr. Zab. tract. AI 1.
al. LmLPaul. Paulir. 7, 2, 2 p. 65.
al. LmLFr. Gafur. op. 1, 4.
al. LmLBart. Ram. 1, 1, 6 p. 15: Diversorum instrumentorum brevis notitia. LmLBart. Ram. 3, 2, 4 p. 99: instrumentorum pulsatores.
al. LmLNicol. Burt. 1, 5, 39.
al. LmLIoh. Tinct. inv. p. 37.
al. LmLAdam Fuld. 2, 17.
al. LmLFr. Gafur. theor. 1, 5, 5: Nec tamen omnes, qui instrumentis concinunt, carent scientia musices, sed neque omnes habent scientiam ipsam.
al. LmLGuill. Pod. 5, 1: necesse igitur est, ut conficiens musice instrumenta, quid sit tonus, quid semitonium ... practice omnibus modis praecognoscat et his sua tentando sive percutiendo comprobet instrumenta.
al. LmLFr. Gafur. pract. 3, 2.
al. LmLContr. Volentibus I p. 26a: Nunc videndum est de ficta musica, que instrumentis musicalibus est necessaria et specialiter in organis. LmLOrganistr. Pone p. 216, 1: Mensuracio cuiusdam instrumenti
(sc. organistri). b
in Klassifikationen der Musik —
in classifications of music [s.VI] LmLBoeth. mus. 1, 2 p. 187, 22: Sunt autem tria
(sc. musicae genera). Et prima quidem mundana est, secunda vero humana, tertia, quae in quibusdam constituta est instrumentis, ut in cithara vel tibiis ceterisque, quae cantilenae famulantur (
inde LmLAurelian. 3, 1. LmLAurelian. 3, 19: ... videlicet ut sunt organa, cithare, lire et cetera plura. LmLBerno prol. 4, 17. LmLHier. Mor. 6 p. 23, 28. LmLHier. Mor. 6 p. 25, 11. LmLNicol. Burt. 1, 3, 13). LmLBoeth. mus. 1, 2 p. 189, 11: De hac igitur instrumentorum musica primo hoc opere disputandum videtur.
al. [s.VII] LmLIsid. etym. 3, 21, 1: De triformi musicae divisione. ... Secunda est divisio organica in his, quae spiritu reflante conpleta in sonum vocis animantur, ut sunt tubae, calami, fistulae, organa, pandoria et his similia instrumenta (
inde LmLHier. Mor. 4 p. 18, 23).
[s.IX-XII] LmLGloss. Boeth. mus. 5, 19, 13, 7: tria sunt genera musicae. Unum inest celestibus speris, aliud in hominum vocibus, tercium in
[] instrumentis, ut in tibiis, timpanis, organis, lituis, tubis et cetera.
[s.IX] LmLAurelian. 4, 1: tresque esse musicas enunciavimus, mundanam scilicet, humanam et eam, quae in multis constat instrumentis.
[s.XI-XII] LmLQuaest. mus. 1, 14 p. 28. LmLTrad. Guid. pr.: Tertium
(sc. genus musicae), quod in instrumentis est constitutum, ut in cymbalis, organis, lyra et monochordo.
[s.XIII] LmLComm. Boeth. I access. p. 22: Instrumentalis
(sc. musica) dicitur, quae attenditur in sonis, et accipit nomen ab una sui parte, et alia pars eius est melica, alia metrica, alia rithmica. Melica est, quae exercetur in instrumentis, in cythara vel monocordo vel etiam in organis, et ab hac dicitur instrumentalis.
al. LmLIoh. Aegid. 4, 31: Musica vero instrumentalis quaedam viva, quae vivo agitur instrumento, alia vero mortua, quae mortuo agitur instrumento. LmLAmerus 14, 4: Instrumentalis musica est, que fit in exterioribus instrumentis et hoc tribus modis: flatu, ut in tubis, fistulis; pulsu, ut in cythara, cymbalis; tactu, ut in organis vel aliis musicis instrumentis. LmLAnon. Emmeram. pr. p. 66, 12. LmLHier. Mor. 5 p. 22, 9. LmLTrad. Garl. plan. I 13. LmLTrad. Garl. plan. II 31. LmLTrad. Garl. plan. III 12.
al. LmLTrad. Garl. plan. IV 2. LmLTrad. Garl. plan. V 18. LmLIoh. Groch. 66. LmLEngelb. Adm. 1, 2, 8. LmLWalt. Odingt. 2, 2, 3: Musicae quidem tres partes, scilicet organica, rhythmica seu metrica et harmonica. Organica est, quae consistit in instrumentis sonoris.
[s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 1, 10, 4. LmLIac. Leod. spec. 1, 17, 10: Si autem sonus gravis et acutus in instrumentis exprimatur artificialibus, aut illa reddunt sonos illos ex quodam flatu, ut sint tubae, tybiae, fistulae, musae, organa et huiusmodi, et hoc ad organicam pertinet musicam. Si vero talia sunt instrumenta, quae tactu sonent vel pulsu, ut citharae, viellae, lyrae, tympana, cymbala, psalteria et <huiusmodi>, sic est rythmica.
al. LmLHugo Spechtsh. comm. p. 90.
al. LmLPs.-Theodon. pr. p. 30: Vocalis musica in vocibus animalium naturalium et instrumentorum procreatur.
[s.XV] LmLNicol. Cap. p. 311. LmLWencesl. Prach. 215: Notandum, quod duplex est musica: practica videlicet et speculativa. Speculativa est, que ostendit, quomodo consonancie consistant in proporcionibus debitis et quomodo fiant consonancie composite. Sed practica est de exercicio musice et hoc in diversis generibus instrumentorum. LmLIoh. Tinct. diff. 177: Musica armonica est illa, que per vocem practicatur humanam. Musica organica est illa, que fit in instrumentis flatu sonum causantibus. Musica rithmica est illa, que fit per instrumenta tactu sonum reddentia. LmLFr. Gafur. extr. 2, 13, 1. LmLFr. Gafur. op. 1, 4. LmLBart. Ram. 1, 1, 1 p. 3. LmLAdam Fuld. 1, 1: Musica est duplex, naturalis et artificialis. Naturalis est mundana et humana. ... Artificialis: hoc genus tenent musici. Est vel instrumentalis vel vocalis. Instrumentalis est sonus per diversa instrumenta causatus. LmLFr. Gafur. theor. 1, 4, 6: Musice harmonica compraehendit et regit productos sonos humana voce naturalium instrumentorum auxilio ... Organicam musicen instrumentorum inflatilium, ut tubarum cornuumque spiritu suffragante musicos sonos concernimus educere. Sed rythmica musice diversorum instrumentorum fidibus atque nervis virgae digitorumve percussione sonos excutere conspicitur. Sunt et alia instrumentorum genera, quibus et spiritum et percussionem digitorum ad exprimendum concentum necesse est convenire veluti tibiae et pandorii.
v. ala,
barbara,
barbiton,
bucina,
calamus,
calcastrum,
campana,
chelys,
chorus,
cimella,
cistola,
cithara,
clavichordium,
clavicymbalum,
cornu,
cymbalum,
decachordum,
diachordum,
dulce melos,
duodecachordum,
fidula,
fistula,
flaiolum,
guitarra,
harpa,
hydraul(i)a,
<i>nnportile,
isis,
leutum,
lituus,
liutum,
lutena, lutum,
lydus,
lyra,
marionetta,
monochordum,
musa,
nablum,
nola,
nymphae,
organistrum,
organum,
<o>rmfa,
pandura,
piva,
polychordum,
portativum, psalterium,
[] quinterna,
rebecum,
rotta,
rubeba,
sambuca,
sistrum,
symphonia,
syringa,
tambura,
tetrachordum,
tibia,
tintinnabulum,
trichordum,
trigonum,
tuba,
tubalcana,
tympanum, viella,
viola,
virginale