contratenor -oris
m. ‚Kontratenor‘ —
‘contratenor’ I
Bezeichnung für eine zu Diskant und Tenor hinzutretende dritte Stimme —
term that designates a third voice added to a discant and tenor [syn.: vox media, medius chorus] A
Definition [s.XV] LmLAnon. Monac. 1, 24: Contratenor autem est diversorum cantuum secundum modum et equipollenciam adinvicem concurrencium debita et regularis consonancia vocibus bassis et mediocribus prolata, in qua illi diversi cantus per voces longas et breves et cetera proporcionaliter exequantur et in scripto per figuras diversas adinvicem proporcionali designantur et ad quam alie partes cantus compositi non habent ita firmum respectum sicut prius ad tenorem. Et dicitur contratenor a praeposicione contra et a nomine tenor. LmLPaul. Paulir. 7, 2, 1 p. 60: <C>ontratenor est acuti et gravis soni mixtura occurrens utrique, hoc est tenori et discantui, secundum coequacionem elevacionis et depressionis, acuminis et gravitatis ad utrumque. LmLIoh. Tinct. diff. 3: Contratenor est pars illa cantus compositi, quae principaliter contra tenorem facta inferior est supremo, altior autem aut aequalis
[]aut etiam ipso tenore inferior. B
Gebrauch —
usage 1
allgemein —
general [s.XIV] LmLAnon. Vipiten. 11, 2: mutetus habet se ut frequenter proprium textum in tenore, et aliquando eciam contratenor proprium habet textum.
[s.XV] LmLAnon. Monac. 1, 19: cantus mensuralis tres communiter habet partes, ... scilicet tenorem, contratenorem et discantum (sim. LmLAnon. Monac. 5, 9). LmLIoh. Tinct. diff. 3: Contratenorista est ille, qui contratenorem canit (sim. LmLIoh. Tinct. inv. p. 33). LmLIoh. Tinct. pr. 3, 4, 6.
al. LmLIoh. Tinct. nat. 24, 6: siquis universaliter mihi diceret: „Tinctoris, peto abs te, cuius toni sit carmen ‚Le serviteur‘ “, responderem: „universaliter primi toni irregularis, quoniam tenor pars principalis ipsius carminis sit huiusmodi toni.“ Si tamen particulariter peteret cuius toni esset supremum aut contratenor, particulariter responderem et illud et istum esse secundi toni etiam irregularis. LmLIoh. Tinct. exp. 9, 4. LmLHerb. Tr. 1, 5 p. 30: cum ... tonorem observo, tonorista sum ... dum ad contratonorem me confero, contratonorista. LmLHerb. Tr. 1, 7 p. 33: Non enim illic alius tonor a contratonore est (
ed. et ms. München clm 10277; sed ms. Berlin lat. qu. 479: Non enim illic alius tenor a contratenore est). 2
zur Mensurierung und Rhythmisierung —
with respect to mensuration and rhythmic organization [s.XIV] LmLPs.-Mur. motet. p. 88a. LmLIoh. Boen ars 1, 14, 2. LmLAnon. Couss. V p. 232, 1. LmLAnon. Vratisl. p. 331b (
sim. LmLAnon. Vipiten. 3, 6. LmLAnon. Mell. 3, 9).
al. LmLMens. Circa artem p. 512, 8.
al. LmLAnon. Vipiten. 4, 6: tempus habet fieri in brevibus et semibrevibus et hoc in tenoribus vel contratenoribus.
al. [s.XV] LmLUgol. Urb. 3, 11-3, 6: moderni ... his coloris et taleae differentiis in tenoribus, superioribus atque contratenoribus mensurarum ordine servato utuntur. LmLIoh. Tinct. pr. 3, 3, 6: pars primaria, scilicet tenor, per prolationem maiorem, partes vero secundariae, scilicet supremum et contratenores per minorem canuntur per aequivalentiam.
al. LmLIoh. Tinct. punct. 18, 2.
al. LmLFr. Gafur. pract. 3, 12: Solent enim persaepe cantilenarum compositores tenorem atque contratenorem diminutioribus pernotare figuris ac cantum tardioribus. LmLFr. Gafur. pract. 4, 3: notavero omnes cantilenae partes, videlicet concentum, tenorem et contratenorem uno eodemque proportionis signo.
al. 3
zur Verwendung in bestimmten Satztypen —
with respect to its use in definite types of compositions [s.XIV] LmLAnon. Vratisl. p. 336a.
al. LmLMens. Si ille p. 508, 19: Sed kacetum est, quod habet tres chorus (
pro choros) in se cum tenore et suo contratenore. LmLAnon. Vipiten. 11, 2.
[s.XV] LmLTact. Octo princ. 3. LmLTact. Opusculum 128. LmLTact. Concordanciarum p. 173, 23
(cf. Göllner, Formen p. 64 sq.). LmLIoh. Legr. rit. 2, 1, 11, 8. LmLPaul. Paulir. 7, 2, 1 p. 60: <C>acetum (
ed.: <F>acetum) est cantus mensuralis per triplum vadens, in quo tenor et medium et contratenor quilibet habet suum textum sibi coapropriatum sic comensuratum, quod procedunt in modum rote. LmLGuil. mon. 4 p. 29: ipsi
(sc. Anglici) habent unum modum, qui modus faulxbordon nuncupatur, qui cum tribus vocibus canitur, scilicet cum suprano, tenore et contratenore (
sim. LmLGuil. mon. 6 p. 38). LmLGuil. mon. 6 p. 38: Et nota, quod istud faulxbordon ... canitur cum tribus vocibus ... Contratenor vero debet tenere dictum modum suprani ... Modus autem istius faulxbordon aliter posset assumi apud nos ... tenendo easdem consonantias superius dictas, tam in suprano quam in contratenore, possendo tamen facere sincopas per sextas et quintas, penultima vero existente sexta, et sic contratenor sic faciendo, ut patebit per exemplum ...
(sequitur exemplum). LmLGuil. mon. 6 p. 39: In gymel autem potest fieri contratenor, quia si gymel accipiat consonantias sextas et octavas ad modum de faulxbordon, tunc contratenor
[]de gymel potest ire sicut contratenor de faulxbordon per tertias et quintas ... Si autem tenent tertias et unisonos ... tunc contratenor facit suam penultimam quintam bassam et suam antepenultimam tertiam bassam vel octavam bassam.
al. LmLFr. Gafur. pract. 3, 5: quum tenor et cantus procedunt per unam aut plures sextas, tunc vox media, scilicet contratenor, quartam semper sub cantu tenebit tertiam semper ad tenorem observans in acutum. Huiusmodi autem contrapunctum cantores ad faulx bourdon appellant, in quo quidem medius ipse contratenor saepius notulas cantus subsequitur diatessaronica sub ipsis depressione procedens. LmLFlor. Fax. 16 p. 87: Prima igitur species, id est ad faulx bourdum, hoc pacto componitur. Completo discantu tenor nil praeter sextas cum octavis in eo sonet, in quo dyapente super eodem incepta discantus notulae contratenori inservient. Secunda vero specie tenorem vel contratenorem altero altiorem vel bassiorem componere poterimus vel utrumque per easdem deductiones reductionesque coaequare. De secunda specie. Secundi generis species, quam fugatam dicimus, ita componetur. Possumus a quocumque easdem neumas reiterare intervenientibus inter hosdem aliquibus pausis, id est prius et discantus et tenor et contratenor incipere potest, deinde alterum alter sequatur. ... Illud autem tertium genus, hoc est cum canone compositio diversis tentandum modis perspiciemus. ... Sunt autem, qui quasdam notulas in aliquo locorum, id est vel discantus vel tenoris vel contratenoris, sub aut supra spatii vel lineae terminum praeterire non permittunt. LmLContr. Ad sc. comp. p. 93b: Ad sciendum componere carmina vel motetos cum tribus, scilicet cum tenore, carmine et contratenore. LmLContr. Et primo I 12 p. 139 (p. 463a): contrapunctus aliquando accipitur pro tota rondela, videlicet discantu, tenore et contratenore. 4
zur kontrapunktischen Satztechnik und Stimmführung —
with respect to contrapuntal compositional technique and voice leading a
generell —
general [s.XIV] LmLIoh. Boen mus. 3, 26.
[s.XV] LmLTact. Octo princ. 75. LmLAnon. Monac. 1, 25: ipse contratenor semper tenori contrairatur in suo processu. LmLIoh. Tinct. pr. 3, 4, 8: contratenor autem raro vel numquam primaria pars est. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 19, 5.
al. LmLFr. Gafur. op. 5, 8. LmLAnon. Tegerns. II 106: Compositio contratenoris fit respectu tenoris et discantus. LmLAnon. Tegerns. II 136: Dum tenor alte incipitur respectu bassioris notae ipsius tenoris, tunc potest regulariter contratenor incipi sub tenore in octava. LmLAnon. Tegerns. II 137: tenor atque discantus supra compositi cum contratenore concordanter convenire possunt. LmLAnon. Tegerns. II 140: Cantus gimel (
ms.; ed.: communis) vix cognoscitur tenor vel contratenor propter varium cursum utriusque. LmLAnon. Tegerns. II 143: Non dabitur saltus ab aliqua nota ad aliam notam in proximo ultra octavam vocem in ascensu aut descensu, sed in contratenore (
ms.; ed.: contratenor) licet per decimam.
al. LmLFr. Gafur. pract. 3, 3: in contrapuncto partes cantilenae, scilicet tenor et cantus atque contratenor, debent invicem esse contrariae in motu, ut quum cantus ascendit, tenor descendat et econverso, atque contratenor eodem modo se habeat cum altera ipsarum partium. Est tamen haec lex arbitraria, nam saepe et multum tenoris notulae notulas cantus ascendentes aut descendentes consimilibus motibus subsequuntur similiterque in contratenore proceditur.
al. LmLCompil. Salisb. 26: in contratenore possunt duae concordantiae perfectae se sequi immediate, scilicet octava octavam (
sim. LmLContr. Consonantia 22. LmLContr. Contr. est ars 14). LmLCompil. Salisb. 43: medius chorus apud modernos contratenor dicitur, sed in medio choro omnes species saltus dari possunt (
sim. LmLContr. Contr. est ars 27).
al. LmLContr. Consonantia 25: quando discantus et tenor ordinantur per b molle, tunc semper ordinandum
[]est b molle in contratenore (sim. LmLContr. Si discantus 27). LmLContr. Consonantiae p. 410a. LmLContr. Not. quod novem 24: Quarta regula <est>, quod si contrapunctus ex duobus aut tribus choris componitur, debet ultima nota tenoris a penultima descendere et numquam ascendere. Similiter omnis ultima nota discantus atque contratenoris debet per contrarium ascendere et specialiter in discanto. LmLContr. Not. quod novem 50: Sed dum ex duobus choris aut tribus componitur
(sc. contrapunctus) absque quarto, licet ut omnis chorus cum tenore, sit contratenor aut discantus, particulariter per se cum tenore concordare debet, sic intelligendo licet ut contratenor per se, absque discantu, cum tenore concordet. Similiter discantus per se absque contratenore cum tenore concordare potest, atque contratenor et discantus insimul cum tenore. Sic breviter concludendo, quod in omni contrapuncto ex duobus aut tribus choris composito, debet contratenor singulariter cum tenore concordare <absque discantu> atque discantus absque contratenore, similiter discantus atque contratenor insimul cum tenore. LmLContr. Prima regula 26: saltus sex clavium in tenore aut discantu dari non debet nec septem clavium ... Verumtamen in medio seu contratenore non prohibentur, immo etiam in contratenore aliquando saltus novem vocum datur. LmLContr. Prima regula 27: contratenor pro repletione sonorum seu vocum cantus, etiam pro specialiori melodia <fit>.
al. LmLContr. Si enim 57 p. 147 (p. 466a): regulae quinque ... per quas formari potest contratenor cuiuslibet contrapuncti.
al. b
speziell zur Bildung der Zusammenklänge —
with special reference to the formation of the simultaneous sonorities [s.XV] LmLTact. Opusculum 129-131. LmLPetr. Betschk p. 540, 14
eqs. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 5, 10.
al. LmLAnon. Tegerns. II 107: Prima regula: quando tenor habet 8
am pro discantu, contratenor requirit seu exigit 10
am, 12
am 15
am et hoc ascendendo, sed descendendo 6
am, 4
am, unisonum.
eqs. LmLFr. Gafur. pract. 3, 5. LmLCompil. Salisb. 20: Si discantus est in tertia supra tenorem, tunc contratenor debet esse in tertia vel in sexta vel in octava infra tenorem. Alio modo, si discantus est in quinta supra tenorem, tunc contratenor debet in sexta vel octava infra tenorem versari.
eqs. LmLContr. Ad sc. comp. p. 93b: primo notandum est, quod quando unisonus habetur super principalem tenorem, tunc tertia sub tenore vel quinta sub vel sexta sub; que sexta tunc non dulce sonat nec octava sub; et decima sub potest poni in contratenore, sed eadem concordatio non potest ibidem poni
(cum exemplo).
eqs. LmLContr. Si discantus 2. LmLContr. Si enim 48 p. 145 (p. 465b): Si enim quis volt facere contratenorem supra quemlibet tenorem, debet videre ubi discantus incipiat; et si discantus incipit in octava, tunc contratenor debet habere quintam, si tenor sit in gravibus; sed si in acutis, tunc contratenor debet habere octavam sub.
eqs. LmLContr. Si enim 58 p. 147 (p. 466a): Prima: quum discantus habet octavam pro tenore et tenor est in gravibus, tunc contratenor potest habere terciam, quintam, sextam, octavam, decimam,
etc.; sed quum tenor est in acutis, tunc contratenor potest habere octavam, quintam, terciam (
ms. lectio incerta; ed.: primam), decimam sub tenore.
eqs. 5
zur Stimmlage —
with respect to the register of the part [s.XV] LmLPetr. Betschk p. 540, 11
eqs. LmLFr. Gafur. op. 5, 8: ad medium sonum, qui contratenor appellatur. LmLAnon. Tegerns. II 136-138. LmLFr. Gafur. pract. 3, 5: medius, qui contratenor dicitur.
ibid.: vox media, scilicet contratenor.
ibid. al. LmLCompil. Salisb. 43: medius chorus apud modernos contratenor dicitur ... Item sicut medius chorus dicitur contratenor, ita contrapunctus dicitur discantus (
sim. LmLContr. Contr. est ars 27). LmLContr. Prima regula 26 (
sim. LmLContr. Prima regula 12). LmLContr. Si enim 54 p. 146 (p. 465b): contratenor est ita gravis sicut tenor, et aliquando gravior.
[] LmLContr. Si enim 56 p. 147 (p. 466a): contratenor, in quantum est gravior tenore, dicitur tenor. II
Bezeichnung für eine Stimme in mehr als dreistimmigen Sätzen —
term that designates a voice in compositions with more than three voices A
allgemein —
general [s.XIV] LmLAegid. Mur. p. 124b: si vis facere motetum cum quatuor, tunc etiam ordinabis et colorabis contratenorem supra tenorem.
al. [s.XV] LmLProsd. contr. II 5, 5: sive ... in tenore, sive in contratenore, sive in aliquo discantuum. LmLProsd. contr. II 5, 6: ad contratenorem vel triplum vel quadruplum, si ibi reperiantur.
al. LmLAnon. Monac. 1, 21: alique compositiones plures habeant partes quam tres, sicut sunt carmina aut canciones quatuor aut quinque vocum, in quibus aliquando reperiuntur duo discantus, tenor, contratenor et subcontratenor, aut duo contratenores et cetera. LmLUgol. Urb. 3, 6-8, 59: dicimus quod tenor, contratenor, superior, triplum et quadruplum, si reperitur unus et idem cantus, ... tendunt enim ad unum finem et ad diversarum consonantiarum ordinatam congeriem, quorum omnium fundamentum est ipse tenor. LmLIoh. Tinct. pr. 3, 3, 4: supremum et contratenores per relationem ad tenorem ex dupla confectos sine signo ... indiscrete reliquit, ut hic:
(sequitur exemplum:) Supremum. Contratenor primus. Tenor. Contratenor secundus. LmLIoh. Tinct. pr. 3, 4, 11: in isto moteto suo „Animadvertere“:
(sequitur exemplum:) Tenor secundus. Contratenor. LmLIoh. Tinct. contr. 2, 20, 5: in hoc exemplo quinque partium existenti, quarumquidem partium tres primo, deinde quatuor ac postremo omnes quinque concinunt: „Deo gratias“:
(sequitur exemplum:) Contratenor primus. Contratenor secundus. Tenor. Contratenor tertius. LmLGuil. mon. 6 p. 41. LmLFr. Gafur. pract. 3, 11: his tribus coniunctis partibus alium in cantilena contratenorem in acutum coaptare.
al. LmLFlor. Fax. 15 p. 87: plures quoque tenores vel discantus vel etiam diversos contratenores. LmLAnon. Couss. I p. 446b: Oportet enim respicere suavem musicam et suavitatem eius tam in discantu, quam in tenore et contratenore et omnibus aliis cantibus. LmLAnon. Couss. I p. 450 exempl.: Discantus. Tenores. Contratenores. Tenores acuti.
eqs. al. B
für die vierte (Baß-)Stimme im vierstimmigen Satz —
for the fourth (bass) part in a four-part composition [s.XV] LmLAnon. Mell. 2, 13: Bifarius dicitur, qui fit cum discantu et tenore. Trifarius, qui fit cum discantu, medio et tenore. Quadrifarius, qui fit cum discantu, medio, tenore et cum contratenore. III
Bezeichnung für ein Blasinstrument (übertragen von der Stimmbezeichnung) —
term that designates a wind instrument (by analogy from the term that designates a vocal part) [s.XV] LmLIoh. Tinct. inv. p. 37: Et quoniam tibia simplex vocem imitatur humanam, unicam scilicet partem cantuum edere potens, ut quemadmodum ... cantores diversarum partium cantus pronuntiant, ita et tibicines inequalibus tibiis personarent, tibiarum alias acutas, alias graves, illas supremis partibus, istas mediocribus et imis adaptabiles excogitarunt. Unde tibiarum (ut cantus partium) alii nomen est suprema, alii tenor, quem vulgo bombardam vocant, et alii contratenor. Imos tamen contratenores semper ac sepe reliquos tibicinibus adiuncti tubicines ea tuba, quam superius tromponem ab Italis et sacque-boute a Gallicis appellari diximus, melodiosissime clangunt.