fractura -ae
f. Aufteilung (eines Notenwertes in mehrere kürzere Notenwerte), Diminution —
division (of a note into a number of shorter values), diminution [s.XIV] LmLIoh. Boen mus. 4, 175: Quam etiam in extraneis vocum varietatibus iuvenes potius quam antiqui lascivire videntur, nunc saturati tertia sextam sitiendo, nunc relicta decima in quintam se precipitando, nunc longarum spreta protractione fracturis minutissimis minutiores applicando perfectum in imperfectum convertendo. LmLMens. Item notandum p. 414a: quod aliud representant notule coloris nigri et aliud coloris rubei easdem tamen habentes figuras et quantitates et fracturas.
al. LmLAnon. Monac. II 2: Ad sciendum artem cantus, videlicet simplicis contrapuncti, sive ad sciendum fracturas contrapuncti. LmLAnon. Monac. II 109: videndum est de fracturis contrapuncti, quomodo et qualiter fracturae ordinantur. Et primo notandum est, quod sicut in contrapunctu una species appetit aliam, ita similiter in fracturis, nisi quod in fracturis modus et species pluribus aliis modis variantur, quia in fracturis possumus frangere de octava ad octavam, de quinta ad quintam, de duodecima ad duodecimam.
al. [s.XV] LmLOrig. et eff. 5 (L), 13: pausas, iuncturas, fracturas atque figuras / mensuratarum formavit Franco notarum. LmLProsd. exp. 61, 11: Secundo premitto, quod licet in fracturis possibile sit in infinitum procedere, tamen maxima fractura, quam comunis natura proferre potest, in semiminimis consistit. LmLProsd. mens. p. 219a. LmLTact. Ad habendum 16: concordantia sustineri potest per aliquas fracturas in fine aliquorum tactuum faciendas. LmLPetr. Betschk p. 536, 17: moderni ingenio subtiliores et vocibus agiliores plures invenerunt concordancias et fracturas. LmLCompos. Cum igitur 4, 4. LmLAnon. Tegerns. II 144: in contrapuncto plano, quo nulla fractura habetur. LmLContr. Not. quod novem 1: de contrapuncto plano, id est de nota ad notam composito absque fractura.