affinis -e 1. ähnlich, verwandt 2. transponiert — 1. similar, related 2. transposed 1 ähnlich, verwandt — similar, related a in der Intervallstruktur der umgebenden Töne — in the structure of intervals in surrounding pitches [s.XI] LmLGuido reg. 185: Ut proprietas sonorum discernatur clarius, / quasdam lineas signamus variis coloribus, / ut quo loco, quis sit sonus, mox discernat oculus. / Ordine tertiae vocis splendens crocus radiat, / sexta eius sed (ed. ex errore pro ⋅F⋅?) affinis flavo rubet minio (inde LmLOrg. Mediol. rhythm. 34. LmLIac. Leod. spec. 6, 73, 30). LmLComm. Guid. 4 p. 116: affinitates vocum, id est ipsas voces modales affines sibi per proprietates praedictas dicamus, ut dictum est per diatessaron et diapente constructas et sibi consonas. al. LmLPs.-Guido epil. p. 38b: ⋅D⋅ et ⋅A⋅, quae affines sunt, id est unius modi, non sunt proto tum similes, sed singillatim proprias retinent qualitates ... Sed satis nunc ostensam esse dissimilitudinem inter affines voces arbitror. al. LmLQuaest. mus. 1, 20 p. 54: modi isti voluntate transponuntur ad affines voces, et hoc propter vitandum ⋅b⋅ molle, ut dicit Guido: Si vis eam non habere, pro ⋅D⋅E⋅F⋅ adsume ⋅a⋅C⋅c⋅, quae eiusdem sunt modi (cf. Guido, micr. 8, 17). al. LmLIoh. Cott. mus. 14, 6: Affines autem illas voces dicimus, quae in depositione et elevatione concordant, verbi gratia ⋅D⋅ finalis proti cum ⋅a⋅ acuta concordat (inde LmLAnon. Pannain p. 113: Affines sive affinales dicimus illas voces ... LmLConr. Zab. tract. BF 6). al. [s.XII] LmLTon. Nivern. 144r p. 123: Da exemplum duarum differenciarum, que per necessitatem ponuntur in affinibus vocibus, ut „Post partum virgo“ (ed.: jurgo), que originem capit in quadrato ⋅♮⋅ et tamen determinatur in ⋅a⋅ assumendo ⋅b⋅ rotundum. [s.XIV] LmLIac. Leod. comp. 2, 5, 12: ⋅D⋅ habet in elevatione tonum, semitonium et tonum. Idem autem erit ⋅G⋅ per ⋅b⋅ rotundum sic: ⋅G⋅a⋅b⋅c⋅. Et ⋅a⋅ per ⋅C⋅ quadratum sic: ⋅a⋅C⋅c⋅d⋅. Et ⋅d⋅, quae est eius octava, sic: ⋅d⋅e⋅f⋅g⋅. Et iterum ⋅g⋅⋅⋅⋅. Et ⋅⋅⋅⋅⋅. Hae igitur omnes ⋅D⋅ sunt affines et cognatae. LmLIac. Leod. comp. 2, 5, 13. LmLIac. Leod. comp. 2, 5, 24: Aliae quoque quaedam affines sunt, sed non similiter; cum illis enim tantum deponuntur aut elevantur, ⋅a⋅ enim acuta et ⋅⋅ superacuta cum ⋅D⋅ gravi non deponuntur. LmLIac. Leod. comp. 2, 5, 29. LmLIac. Leod. comp. 2, 5, 16: ⋅G⋅ quoque similiter in elevatione []duos tonos habet et unum semitonium hoc modo: ⋅G⋅a⋅C⋅c⋅. Idem autem fiet ⋅c⋅d⋅e⋅f⋅. Item habet <duos tonos et> semitonium ⋅g⋅⋅⋅⋅. Item vero ⋅⋅⋅⋅, in elevatione ergo huiusmodi affines erunt litterae. LmLIac. Leod. spec. 6, 32, 5: designat (sc. figura Guidonis) quamlibet litteram vel vocum illarum duplicem affinem habere. ⋅G⋅ enim per diapente affinis est ad ⋅d⋅ superius et eadem ⋅G⋅ per diatessaron affinis est ad ⋅D⋅ inferius. LmLIac. Leod. spec. 6, 41, 5: clavis quaelibet, continens mi, affinis est ad ⋅E⋅lami. al. LmLSumm. Guid. comm. 1, 60: Tres affinales primis tribus associantur. / Affinis cum ⋅D⋅ sit ⋅a⋅, ⋅b⋅E⋅, ⋅c⋅ quoque cum ⋅F⋅. [s.XV] LmLMich. Keinsp. 5, 46: ⋅⋅fa ⋅♮⋅mi diiudicandum prorsus ut sua octava affinis fa ⋅b⋅ mollis, mi ⋅♮⋅ duralis. b als Bezeichnung für eine plagale Kirchentonart — term that designates the plagal mode [s.XV] LmLIoh. Legr. rit. 2, 1, 5, 3: unumquemque de quatuor illis antiquis tropis in unum principalem ac intensum et elevatum, quem quidam (ed.: quidem) autenticum nominarunt et quidam (ed.: quidem) imparem, ac in unum eius affinem et remissum, plagalem et subiugalem aut secundum quosdam parem partitos fuisse. LmLIoh. Legr. rit. 2, 1, 5, 11: Omnis vero cantus ecclesiasticus in ⋅D⋅ quoque gravi finitus sed sub fine suo diatessaron habens nec ⋅A⋅ superans acutum, non est protus etiam, sed e proto procedens autentici primi primus affinis, plagalis et subiugalis secundusve tonus perfectus. 2 transponiert — transposed [s.XI] LmLComm. Guid. 40 p. 127: sub proprio modo seu legali seu affini. LmLComm. Guid. 43 p. 127: Dixi, quae distinctiones habeantur in authentis vel plagalibus cantibus, cum legitimae finales sunt eorum modi; nunc vero dicendum est, quae distinctiones erunt, cum affines fient modi, ut cum ⋅a⋅ fuerit finalis in proto, si authentus fuerit, erit ipsa ⋅a⋅ et modus et distinctio, sicut de legitima finali ⋅D⋅ dictum est. LmLComm. Guid. 52 p. 128: Quam diversitatem cantuum nunc in legalibus, nunc in affinibus modis factorum liber (sc. Micrologus Guidonis) aperte subinnuens, dicit in sequentibus ‚cantoris debere esse talem peritiam‚ ut sciat, quomodo vel quo loco cantus incipiat‘. al. [s.XII] LmLTon. Vatic. 12, 9 p. 219: transpositi vel transformati moduli inventi sunt, ut siquis cantus in gravibus loco proprio currere non valeat propter deficienciam ibi semitoniorum, in acutis vel super acutis ... transponatur (ed.: transponantur), et tunc huius in afinibus finalibus terminatur.