lautwandel 53 Wörterbücher · 2,7 Mio. Artikel
Wildcard · " Volltext

Aggregat · alle Wörterbücher

tenorista

nur lat. · 1 Wörterbücher mit Anchor-Eintrag

LmL
Anchors
1 in 1 Wb.
Sprachstufen
1 von 16
Verweise rein
1
Verweise raus
0

Eintrag · Lex. musicum Latinum

tenorista

Bd. 2, Sp. 1467
tenorista -ae m. ‚Tenorist‘, Sänger der Tenorstimme tenor, singer of the tenor voice 1 Definition [s.XV] LmLIoh. Tinct. diff. 261: Tenorista est ille, qui tenorem canit. LmLIoh. Tinct. inv. p. 33: Tenoristas vocamus, qui partes illas cantuum, quos tenores appellamus, canunt. Contratenoristas, qui contratenores, et supremos, qui supremas. Verum tenoriste et contratenoriste bassi denominantur, qui ad canendos tenores et contratenores bassos apti cognoscuntur, alti vero, qui ad altos. 2 Gebrauch usage [s.XV] LmLGeorg. Ans. 3, 260: discantare, quod est plures numero voces proferre certa temporis mensura, qua tenorista vocem suam eadem sub quantitate certa temporis mensura continet. ibid. al. LmLGeorg. Ans. 3, 279: Ultra discantum quandoque tertius cantor in eadem cantilena superadiungitur cantans; hunc contrapunctum cantare dicunt, et est eius modus, ut voces proferat cantabiles concordes nunc quidem tenoriste, nunc discantori, sive graviores vel acutiores, vel quantitate pares vel qualitate, sed pro tempore suo, quandoque vero alteri concordes et alteri discordes. Ita, si convenerint quattuor aut plures cantores, unusquisque voces profert, quam potest, consonas et suis temporibus, quandoque quidem tenoriste, quandoque discantori, quandoque contracantori, quandoque proprias discordes, non tamen dissonas non compatientes. LmLGeorg. Ans. 3, 281. LmLGeorg. Ans. 3, 284: Neque rursus frequentes nimis interponat pausas, immo neque, quotiens pausat tenorista, is ipse pauset, qui discantum profert, etsi quandoque id deceat. LmLGeorg. Ans. 3, 291. LmLPaul. Paulir. 7, 2, 1 p. 59: <T>enor est cantus grosse vocis, quo tenorista bassiori voce et notis longioribus occurrens multis notis repercussis temperat melodiam in sono. LmLPaul. Paulir. 7, 2, 1 p. 60: <R>undelus est cantus mensuralis solum per duplum vadens, in quo discantus cum dulci proporcione occurrit suo tenori, interdum tenorista silente et discantorista cantante aut e converso. LmLIoh. Tinct. contr. 2, 21, 8: In pluribus etiam ecclesiis cantus ipse planus absque mensura canitur, super quem suavissimus concentus ab eruditis efficitur. Et in hoc auris bona concinentibus necessaria est, ut attentissime cursum tenoristarum animadvertant, ne istis unam notam canentibus illi super aliam concinant. LmLIoh. Tinct. inv. p. 33: Enimvero alii dicuntur tenoriste, alii contratenoriste et alii supremi. Preterea tenoristarum et contratenoristarum alii sunt imi, hoc est vulgo bassi et alii alti. ... Et quamvis in quolibet genere horum cantorum, quibus tantum in terris (hoc dicere ausim) Deo nostro fit iocunda decoraque laudatio, quamplurimi sint artificiosissime suavissimeque concinentes, inter tenoristas tamen bassos Philippus de Passagio natione Cyprius, sed eruditione Brabantinus, inter altos Vvassettus Cameracensis ... merito palmam (mea quidem opinione) possident. LmLHerb. Tr. 1, 5 p. 30: Igitur, cum concinentium choro intersum et tonorem observo, tonorista sum vocemque ei generi cantus adapto, ut tonoristam resonare possit (?); dum ad contratonorem me confero, contratonorista. LmLHerb. Tr. 2, 9 p. 58.
3113 Zeichen · 66 Sätze

Lautwandel-Kette

Von der indoeuropäischen Wurzel bis zur Mundart

Pro Sprachstufe der prominenteste Beleg. Klick auf eine Form öffnet das Wörterbuch.

  1. Latein
    tenorista

    Lex. musicum Latinum

    tenorista -ae m. ‚Tenorist‘, Sänger der Tenorstimme — tenor, singer of the tenor voice 1 Definition [s.XV] LmL Ioh. Tinc…

Verweisungsnetz

2 Knoten, 1 Kanten

Tap auf Knoten öffnet Detail · Drag zum Umpositionieren · Scroll zum Zoomen

1-Hop 2-Hop
Filter:
Kompositum 1 Sackgasse 1

Wortbildung

Komposita & Ableitungen mit tenorista

1 Bildungen · 0 Erstglied · 1 Zweitglied · 0 Ableitungen

tenorista als Zweitglied (1 von 1)

contratenorista

LmL

contra·tenorista

contratenorista -ae m. ‚Kontratenorist‘ (Bezeichnung für den Sänger der Kontratenorstimme) — ‘contratenorist’ (term that designates the sing…