tempero -avi, -atum, -are 1. (ein Instrument) spielen 2. stimmen 3. (eine Saite) spannen — 1. to play (an instrument) 2. to tune 3. to extend (a string) 1 (ein Instrument) spielen — to play (an instrument) [s.XI-XII] LmLIoh. Cott. mus. 3, 4: Musa, ut diximus, instrumentum quoddam est omnia musicae superexcellens instrumenta, quippe quae omnium vim atque modum in se continet: humano siquidem inflatur spiritu ut tibia, manu temperatur ut phiala, folle excitatur ut organa (sim. LmLHier. Mor. 2, 16 (p. 11): ... temperatur ut viella. LmLPs.-Thomas Aqu. I 4: temperatur ut figella. LmLCompil. Erlang. p. 29: temperatur ut fistula. LmLTrad. Holl. VIII 2, 9: temperatur ut fiella. LmLTrad. Holl. V pr. 135: temperatur ut fistula. LmLConr. Zab. tract. H 2: temperatur ut cithara et figella). 2 stimmen — to tune [s.XIII] LmLHier. Mor. 28, 42 (p. 289): Viella vero, licet plus quam rubeba, tamen secundum magis et minus ascendit, id est secundum quod a diversis diversimode temperatur. Nam viella potest temperari tripliciter ... Et tunc primo modo sic temperatur, ut scilicet prima corda faciat ⋅D⋅, secunda ⋅Γ⋅, tercia ⋅G⋅ in gravibus, quarta et quinta ambe unissone ⋅d⋅ constituant in acutis. ... Et hic est modus primus temperandi viellas. LmLHier. Mor. 28 (p. 290) glo.: et hoc secundo modo temperandi prima corda, scilicet bordonus, facit ⋅E⋅ et ⋅F⋅ per aplicacionem indicis et medii. LmLPs.-Mur. summa 1114: Chordalia (sc. instrumenta) etiam quedam progressive temperantur, ut cithare et psalteria, organistrum, monocordium et similia ... Sunt et alia chordalia, que solum auditu discernuntur, temperantur autem per consonantias diapason, diatessaron et diapente, et per diversas digitorum interpositiones artifices ipsorum formant sibi tonos et semitonos. [s.XV] LmLIoh. Tinct. inv. p. 41: Dicente ... Ovidio: „septena [] putaris Pleiadum numero fila dedisse lyre“. Sed quom ipse septem chorde per tonos ac semitonia discrepantes non omni composito cantui suppetebant, quinque et aliquando sex principalium ordinatio ea subtilitate a posteris, ut reor, Germanis inventa est, ut duabus mediis ad ditonum, ceteris vero ad diatessaron temperatis lyra sit perfectissima. 3 (eine Saite) spannen — to extend (a string) [s.XIII] LmLIoh. Aegid. 17, 67: Chordae autem, quanto sunt magis siccae et etiam magis tensae, tanto amplius sunt sonorae plectrumque autem dicitur instrumentum, quo temperantur chordae et extenduntur. LmLAmerus 18, 9: Quanto curcius tangitur corda bene temperata, tanto acuciorem reddit vocem.