semitritonus -i
m. 1. Bezeichnung für die Quarte 2. Bezeichnung für die verminderte Quinte —
1. term that designates the fourth 2. term that designates the diminished fifth 1
Bezeichnung für die Quarte —
term that designates the fourth [syn.: diatessaron, quarta minor] [s.XIII-XIV] LmLIoh. Groch. 49. LmLIoh. Groch. 55: Semitritonus autem vel diatessaron est concordantia duos tonos cum uno semitonio continens.
[s.XV] LmLTrad. Holl. VIII 19, 30: Sed tritonus, qui ascendit ab ⋅F⋅ ad mi, alcius canit quam semitritonus seu dytonus cum semitonio vel dyatesseron, quod idem est, ubi fit ascensus ab ⋅F⋅ ad fa (
inde Trad. Holl. XXIII 1, 4, 24). LmLTrad. Holl. VIII 19, 32: si duo ascendant ab ⋅F⋅faut gravi, unus ad fa per semitritonum et alius ad mi per tritonum (
inde Trad. Holl. XXIII 1, 4, 24). LmLProsd. spec. 1, 1 p. 160, 12: Et ergo dato, quod multe sint sonorum combinationes in manu musicali reperte, hic tamen solum 16 enumerabo principaliores, que tales sunt, scilicet unisonus, tonus, semitonium, diptonus, semidiptonus, tritonus, semitritonus, dyateseron cum tono, dyateseron cum semitonio, dyapente cum tono, dyapente cum semitonio, dyapente cum diptono, dyapente cum semidiptono, dyapente cum tritono, dyapente cum dyateseron et bisdyateseron cum semitonio. LmLProsd. spec. 1, 8 p. 164, 12: Semitritonus est duorum sonorum inequalium in duabus diversis et mediatis manus musicalis partibus existentium, tonos duos et semitoniumque amplectantium acceptio; et dicitur semitritonus quasi semus sive imperfectus sive incompletus tritonus, quoniam, ubi tritonus tres continet tonos, ut supra habitum est, semitritonus solum duos continet cum uno semitonio, et sic ‚semus‘, imperfectus et incomplectus est. Et vocatur etiam alio nomine quarta minor. LmLProsd. spec. 1, 8 p. 164, 28: tantum sonat dyateseron quantum de quatuor, quoniam ex quatuor sonis talis combinatio contexitur, sive quia unus sonorum talem combinationem constituentium in quarto loco manus musicalis ab altero reperitur; et licet tritonus, de quo paulo ante fuit sermo, etiam dyateseron propter causam dictam appelari possit, antiqui tamen propter sui dissonantiam ipsum dimittentes solum semitritonum acceperunt et ipsum hoc nomine dyateseron nominaverunt, quapropter antiquos nostros insequendo (
ed.: in sequendo), quandocunque in sequentibus fiet mentio de dyateseron, intelligendum est de semitritono et non de tritono. Multo enim magis dissonat tritonus quam semitritonus, ymo semitritonus quodammodo medium tenet inter veram consonantiam et veram dissonantiam in tantum, quod multotiens in musica non multum experti nec multum pratici in cantando semitritonum aure iudicant esse quintam maiorem, que consonans est et de qua statim post sermo fiet; et ideo nimirum, si antiqui ipsum semitritonum pro consonante acceptarunt. 2
Bezeichnung für die verminderte Quinte (aus zwei Ganztönen und zwei kleinen Halbtönen) —
term that designates the diminished fifth (consisting of two tones and two semitones) [syn.: bis semiditonus] [s.XIV] LmLIac. Leod. comp. 1, 5, 15: Sunt igitur toni partes, ut dictum est, malae. Amplius malae sunt tritonus, ut inter ⋅F⋅ et ⋅C⋅, semitritonus, ut inter ⋅C⋅ et ⋅f⋅ et eorum composita. LmLIac. Leod. comp. 2, 3, 4: semitritonum..., ut ⋅C⋅ ad ⋅f⋅ et de ⋅E⋅ ad ⋅b⋅ rotundam.
al. LmLIac. Leod. spec. 2, 44, 2: Potest autem comma multas alias consimiles habere descriptiones, ut quod est illud, in quo semitonium maius superat minus semitonium, et illud, in quo maior tonus perfectum vincit tonum
[] et quinque toni bis diatessaron et sex toni diapason et tritonus semitritonum. LmLIac. Leod. spec. 2, 81, tit.: Quid sit semitritonus. Semitritonus est inaequalium vocum consonantia duas in se claudens tonos cum duobus minoribus semitoniis in proportione consistens superpartiente, maiore, quam sit sesquitertia, minore, quam sesqualtera. Intelligo hic duos tonos perfectos et integros, quibus scilicet utimur. Hos haec includit consonantia cum duobus minoribus semitoniis. Superat enim diatessaron in minore semitonio et a tritono perfecto superatur in commate. Unde continetur haec consonantia inter ⋅E⋅ quintam et ⋅b⋅ nonam primam, inter quas voces duo toni clauduntur, qui in medio ponuntur, et duo minora semitonia, quae in extremis, ut hic patet:
(sequitur sexemplum). Apparet in exemplo isto semitritonum duos in se continere semiditonos ascendendo vel descendendo. ... Idcirco consonantia haec non solum semitritonus propter dictam causam potest nominari, sed bis semiditonus sicut bis diapason. LmLIac. Leod. spec. 2, 81, 6: Continetur semitritonus in monochordo locis in quattuor tantum, nisi fiat falsa musica. LmLIac. Leod. spec. 2, 81, 9: Inter terminos igitur extremos illos, qui sunt 1024 729, immediate ad invicem comparatos semitritoni iacet proportio. LmLIac. Leod. spec. 2, 82, tit.: Quod semitritonus in maiore consistat proportione, quam sit sesquitertia, minore tamen, quam sit sesqualtera. LmLIac. Leod. spec. 2, 83, 4: Sed multas divisiones in partes inaequales habere potest semitritonus ut in diatessaron et diesim, in duos tonos et duo minora semitonia, in quattuor minora semitonia et duo commata et in alias consimiles inusitatas partitiones. LmLIac. Leod. spec. 2, 83, 7: Extremae ipsius semitritoni simul prolatae voces male concordant. LmLIac. Leod. spec. 2, 126, 40: Semitritonus super295partiens proportio. LmLIac. Leod. spec. 4, 4, 6: Item hoc modo dicitur semiditonus, id est imperfectus ditonus, et semitritonus imperfectus tritonus. LmLIac. Leod. spec. 4, 11, 4: Remanent autem septem in diapason inclusae, quibus non utimur per se, scilicet comma, apotome, tonus minor, tonus maximus, semitritonus, tetratonus et pentatonus. Harum solus semitritonus notari potest convenientius. Unde ipsum in aliquo cantu repperi ecclesiastico. Sed rarissime reperitur sicut et tritonus propter duritiam et inaptitudinem pronuntiandi voces illarum consonantiarum. LmLIac. Leod. spec. 4, 40, 3: Est autem imperfecta discordia, cum plures voces sic miscentur, ut discordent apud sensum, sed minus perfecte. Videtur autem tribus consonantiis competere, scilicet semitritono, minori semitonio cum diapente, ditono cum diapente. Hae dicuntur imperfectam includere discordiam, quia inter discordias minus dissonare videntur et ad concordiam, saltem imperfectam, magis inclinari. LmLIac. Leod. spec. 4, 48, 8: tritonus, quantum ad hoc, discordat plus quam semitritonus, quia apponitur ex diatessaron et maiore semitonio, semitritonus ex diatessaron et diesi. Item constat semitritonus ex duplici semiditono. LmLIac. Leod. spec. 6, 29, 5: consonantia, quae continetur inter parhypaten meson et hypaten hypaton, non est diapente, sed semitritonus.
al.