mutatio -onis
f. ‚Mutation‘ (Wechsel von einem Hexachord zu einem anderen auf derselben Tonstufe) —
‘mutation’ (change from one hexachord to another on the same note) 1
Definition [s.XIII] LmLLambertus p. 256a: Mutatio vero, ut hic sumitur, nihil aliud est quam dimissio (
mss.; ed.: divisio) vocis unius propter (
mss.; ed.: prope) aliam sub eodem signo et in eodem sono (
inde LmLTrad. Lamb. 2, 4, 1. LmLTrad. Garl. plan. I 151. LmLTrad. Garl. plan. II 66. LmLTrad. Garl. plan. III 144. LmLTrad. Garl. plan. IV 76. LmLTrad. Garl. plan. V 91. LmLQuat. princ. 3, 9. LmLCompil. Ticin. A 36. LmLPetr. Talh. p. 9. LmLAnon. Carthus. pract. 13, 2. LmLTrad. Holl. VI 15, 2. LmLTrad. Holl. VII 3, 2). LmLTrad. Lamb. 2, 4, 2: mutatio est duarum vocum diversarum prolatio sub eodem signo et eodem sono. LmLHier. Mor. 12 p. 49, 10: Mutatio est sub una clavi et eadem unisona transitio vocis in vocem. Et dicitur mutatio a mutando eo, quod una vox unius cantus mutatur, immo commutatur in aliam alterius cantus. LmLTrad. Garl. plan. V 92: Dicitur autem mutatio ab hoc verbo ‚muto‘, ‚mutas‘, quia unam proprietatem vel vocem sub eodem sono in aliam subsequentem mutamus.
[s.XIV] LmLMarch. luc. 8, 2, 2: Mutatio est variatio nominis vocis seu note in eodem spacio, linea et sono. Fit namque mutatio vel fieri potest in quolibet loco, ubi due vel tres voces sive note nomine sunt diverse, que quidem sub sola una littera includuntur (
inde LmLDiff. mus. 44. LmLBonav. Brix. 13, 2. LmLFr. Gafur. pract. 1, 4. LmLCompend. mus. 49). LmLIac. Leod. spec. 2, 70, 1: Est autem mutatio vocum aequalium inter se, scilicet unisonum habentium in eadem simplici clave, existentium sub eodem signo, unius in aliam variatio propter ascensum vel descensum ampliorem regulariter faciendum. LmLIac. Leod. spec. 6, 65, 1: Mutatio regularis, ut hic sumitur, est distinctarum vocum per diversos modos decantatarum aequalium vel unisonantium ad ascendendum vel descendendum unius in alteram variatio. LmLHugo Spechtsh. comm. p. 42: Mutatio est unius vocis pro altera vicaria praestatio (
sim. LmLDiff. mus. 45). LmLGoscalc. 1, 2 p. 48, 7: Sciendum est, quod mutacio, prout hic sumitur, nichil aliud est quam unius vocis propter aliam ad minus a se tono differentem dimissio in eodem loco omnino, unde tonus est inter quamlibet vocem et proxime sibi superiorem
[] vel inferiorem, preterquam inter mi et fa. LmLCompil. Ticin. C 165 (
sim. LmLCompil. Ticin. F 242). LmLHenr. Zel. 46.
[s.XV] LmLTrad. Holl. VIII 19, 4: Mutacio igitur est cantuum variacio intensa vel remissa; vel est transitus unius vocis ad aliam causa intensionis vel remissionis sub eadem clave musica contentarum (
sim. LmLTrad. Holl. I 1, 1, 47. LmLIoh. Olom. 6 p. 17: Mutatio est enim in eodem limite et sono unius vocis dimissio et alterius receptio necessitatis commoditatisve causa rationabiliter adiuncta. Prosd. plan. 1, 6 p. 46, 12: Mutatio est unius sex nominum in aliud eiusdem partis manus eadem voce retenta variatio, ut inde voces magis quam per sex continuas varias elevationes vel depressiones elevari vel deprimi possint. LmLNicol. Cap. p. 312: Quid est mutatio? Mutatio est variatio nominis vocis et dimissio proprietatis. LmLNicol. Cap. p. 315: Mutatio est dimissio unius proprietatis propter aliam sive variatio nominis vocis sive notae in eodem spatio vel linea sub uno sono et etiam sub uno signo, id est sub una littera (
sim. LmLNicol. Burt. 1, 18, 98). LmLAnon. Claudifor. 2, 3, 5: Unde mutatio, sicut hic capitur, est unius vocis pro alia in eadem clave sub eodem sono locatio (
sim. Anon. Gemnic. 2, 1, 16. Mut. Christo 109). LmLAnon. Claudifor. 7, 3, 1: mutatio est vocis in vocem variatio. Et habet fieri tribus modis: primo, quoniam fit transitus de una voce in aliam sine elevatione vel depressione, secundo, quoniam fit mutatio de una voce in aliam obmissa media vel mediis cum elevatione vel depressione, tertio fit mutatio, quoniam fit transitus de una voce in aliam ita tamen, quod primo ponendo unam et tunc superponendo aliam ut re la re. Anon. Gemnic. 1, 2, 31: secundum Guidonem mutacio est unius vocis obmissio et alterius vocis assumpcio. ... Item ad mutacionem tria requiruntur: primum unius vocis ad aliam debita variacio, 2
m unisoni reservacio, 3
m debiti soni prolacio. LmLUgol. Urb. 1, 16, 8: Mutatio est alicuius vocis vel notae unius proprietatis in alteram eiusdem soni atque loci variatae acceptio (
inde LmLFr. Gafur. extr. 5, 8, 1. LmLCompend. mus. 48). LmLTrad. Holl. I 1, 1, 49: mutacio est variacio unius partis vocis in aliam in una et eadem clave. LmLTrad. Holl. II 3, 1: Mutacio, ut hic sumitur, sic definitur: est unius cantus in alium per voces variacio (
sim. LmLLad. Zalk. A 30). LmLTrad. Holl. II 3, 2: Mutacio est unius vocis pro altera in eadem consonancia et unisono posicio (
sim. LmLTrad. Holl. III 4, 2. LmLTrad. Holl. III 4, 14 glo. LmLTrad. Holl. VII 3, 3. LmLLad. Zalk. A 30). LmLTrad. Holl. VI 6, 11: Mutacio est ab aliqua proprietate in aliam progressio. LmLConr. Zab. tract. II 6. LmLIoh. Tinct. diff. 180: Mutatio est unius vocis in aliam variatio (
sim. LmLIoh. Tinct. exp. 7, 2. LmLBart. Ram. 1, 2, 4 p. 32. LmLAdam Fuld. 2, 5). LmLFr. Gafur. extr. 5, 7, 1: sequitur ut vocum seu notarum variatio demonstretur, quoniam ad ipsarum proprietatum variationem necesse est vocum variationem fieri, que mutatio nuncupatur. LmLBart. Ram. 1, 2, 4 p. 32. LmLIoh. Hoth. exc. p. 35. LmLGuil. mon. 5 p. 32: Mutatio est signorum et vocis revolutio non mutato sono et de deductione in deductionem modulationes proferre. LmLGuill. Pod. 5, 23. LmLFr. Gafur. pract. 1, 4: Inde quum mutatio fit, qualitas unius exachordi in alterius qualitatem transfertur stante eadem vocis quantitate, ut testatur Anselmus tertio suae musicae. LmLMich. Keinsp. 7, 5: Mutatio est consona vocis in vocem perversio. LmLSzydlov. 5 p. 19. 2
Gebrauch —
usage a
allgemein —
general [s.XII] LmLMut. Γma ut 4: ⋅C⋅faut: ⋅C⋅ clavis est, faut due dictiones, fa ascendendo et descendendo, ut per descensum invenitur. Dic mutationes: ut mutatur in fa per descensum et dicitur utfa, fa in ut per ascensum et dicitur faut.
[s.XIII] LmLMus. man. 16, 1: Quid faciant mutationes notarum. LmLMus. man. 28a, 1-6.
al. LmLIoh. Aegid. 8, 1: De vocum mutatione octavum capitulum. Ad vocum mutationes seu commutationes
[] calamum convertentes dicimus, quod ⋅C⋅faut duas habet mutationes, videlicet fa ut, ut fa. Sed fa ut pro ascensu per naturam, ut fa vero pro descensu per B quadratum.
eqs. LmLAmerus 3, 1: Si quis scit istam manum, scit omnes mutaciones et quicquid est necesse ad gamma. LmLAmerus 5, 24: ⋅C⋅faut habet duas notas et duas mutaciones: fa ut ascendendo, ut fa descendendo, fa ut de ♮ quadrato in cantum proprium, ut fa de proprio cantu in ♮ quadrato.
eqs. LmLAmerus 24, 10: quocienscumque mutatur ab aliquo cantu naturaliter ascendendo vel descendendo ad rotundum ⋅b⋅ molle, illa mutacio dicitur synemenon, cuius termini sunt ⋅f⋅ in gravibus et ⋅f⋅ in acutis quantum ad inicium, et ⋅d⋅ in acutis et ⋅d⋅ in superacutis quantum ad finem. LmLLambertus p. 256b. LmLAnon. Emmeram. 4 p. 262, 1: sex voces, ex quibus musica consistit, per mutationes varias multiplicatae.
al. LmLHier. Mor. 12 p. 49, 27.
eqs. al. LmLTrad. Garl. plan. I 161 (
sim. LmLTrad. Garl. plan. II 74. LmLTrad. Garl. plan. III 152).
al. LmLTrad. Garl. plan. V 97-130.
al. LmLAugust. min. BV 100: Sunt autem genera mutacionum VI. Fit itaque progressio a C quadrato in propriam notam, ut fa ut in ⋅C⋅ gravi et acuto vel a propria nota in C quadratum velut ut fa, ut in eisdem locis.
eqs. al. LmLEngelb. Adm. 3, 8, 2: Notandum etiam, quod IIII
or sunt mutaciones principales ipsarum vocum in ascensu et descensu gradato. Prima est ascendendo per gradus sine saltu a ⋅Γ⋅ut usque ad ⋅E⋅lami, sic: ut, re, mi, fa, sol, la, et ibi mutatur la in mi usque ad ⋅A⋅lamire sic dicendo: mi, fa, sol, la, et ibi terminatur secunda mutacio. Deinde ibidem mutatur la in re sic dicendo: re, mi, fa, sol, la ascendendo, videlicet usque ad ⋅E⋅lami superiorem; ibi terminatur tercia mutacio. Deinde mutatur la in mi sic dicendo: mi, fa, sol, la, videlicet ascendendo usque ad ⋅A⋅lamire, et ibi terminatur quarta mutacio perfecta et conpleta.
eqs. LmLEngelb. Adm. 3, 10, 2-11.
al. LmLWalt. Odingt. 5, 5, 1: De mutationibus. Ex praedictis differentiis, scilicet ♮ quadrata, b molli et proprio cantu, accidunt mutationes in cantilenis, ut si cantilena unius speciei sex notas ascenderit, mutatur in aliam speciem, scilicet si ultra sex notas ascenderit.
al. [s.XIV] LmLMarch. luc. 8, 2, 5-34.
al. LmLIac. Leod. spec. 6, 65.
passim LmLHugo Spechtsh. comm. p. 42-47.
al. LmLPetr. Palm. p. 515: mutationes possunt fieri in falsa musica mutando de vera musica in falsam et e contrario iuxta cantuum variationes. LmLQuat. princ. 3, 9.
al. LmLGoscalc. 1, 2 p. 48, 2: Quia ab una deduccione sepe sit transitus ad aliam in cantu, quod absque mutacione vocum bono modo fieri non potest, licet aliquando fiat per disiunctas. Est enim disiuncta vehemens transitus ab una deduccione in aliam absque quacumque vocum mutacione ibi fieri possibile.
al. LmLCompil. Lips. p. 130-131. Mut. Ad noticiam 55.
eqs. LmLAnon. Monac. II 5-25.
[s.XV] LmLIoh. Olom. 6 p. 19-29. Prosd. plan. 1, 11 p. 68, 18: quare scilicet in quibusdam illarum viginti dictionum unicum solum ponitur nomen, in quibusdam vero duo, et in quibusdam tria, cum solum in tribus locis, scilicet in ⋅E⋅ gravi, ⋅C⋅ acuto et ⋅A⋅ superacuto, appareat duo posse sufficere, scilicet la, ut, et sic solum ibidem posse fieri mutationem.
al. LmLGob. Pers. p. 185a. LmLIoh. Floess 61-208. LmLAnon. Claudifor. 2, 3, 2 - 2, 18, 15 (
sim. Anon. Gemnic. 2, 1, 13 - 2, 1, 189).
al. LmLUgol. Urb. 1, 16, 10: duplex est mutatio, scilicet proprietatis in proprietatem et vocis in vocem (
inde LmLFr. Gafur. extr. 5, 8, 3). LmLUgol. Urb. 1, 17, 1: Quibus in locis mutationes fiant. LmLUgol. Urb. 2, 19, 1: De primi et secundi contrapuncti mutatione.
eqs. al. LmLTact. Opusculum 116.
al. LmLPetr. Talh. p. 11. LmLAnon. Carthus. pract. 14, 11-83. LmLTrad. Holl. II 3, 22: secundum omnes musicos omnis mutacio fit in uno sono (
sim. LmLTrad. Holl. V 3, 27). Mut. Christo 103-193. LmLIoh. Legr. rit. 2, 2, 1, 30. LmLTrad. Holl. VII 3, 1: dicendum est de mutacionibus manus. LmLIoh. Tinct. diff. 122.
al. LmLFr. Gafur. extr. 5, 7, tit.: De mutatione seu variatione vocum.
[] LmLIoh. Tinct. exp. 7, 9: Sunt igitur, ut intuenti patet, decem et octo mutationes universales, scilicet ut re, ut fa, ut sol
eqs. LmLIoh. Tinct. exp. 7, 37: mutatio cuiuslibet vocis non est soni sed nominis ipsius. LmLIoh. Tinct. exp. 7, 40-57.
al. LmLBart. Ram. 1, 2, 4 p. 32.
al. LmLBonav. Brix. 13, 1: De mutationibus. LmLAdam Fuld. 2, 5.
al. LmLLad. Zalk. A 34-47.
al. LmLGuill. Pod. 5, 23: De mutatione, quid sit et ex quibus fiat.
al. LmLFr. Gafur. pract. 1, 4. LmLCompend. mus. 59.
al. Mut. Et nota 30-103.
al. LmLSzydlov. 5 p. 19: Sequitur capitulum quintum de mutacionibus.
eqs. LmLContr. Septem
s. spec. II 9: Falsa musica est facere mutationes non usitatas in gamma. b
generelle Regeln zur Mutation betreffend —
with respect to general rules concerning mutation [s.XIII] LmLMus. man. 4, 13: Nota generaliter de omnibus mutationibus, quod mutatio semper illic intendit, quo magis spatium habet progrediendi, verbi gratia: haec mutatio fa ut maius habet spatium supra se quam infra, cum supra se possit ascendere per 5 voces, sub se vero descendere non potest. Haec ratio ad omnes mutationes potest sufficere (
sim. LmLMus. man. 17, 2). LmLMus. man. 4, 17: Si igitur secunda nota mutationis sit de notis inferioribus, ascendere debet mutatio, et si sit de notis <superioribus>, debet descendere; prima enim nota mutationis cadit, secunda procedit. LmLMus. man. 17, 1: Regula de mutationibus inveniendis verissima.
al. LmLLambertus p. 256a: Unde sequitur, quod, ubicumque fit mutatio, oportet, quod ibi sint voces due ad minus (
inde LmLTrad. Lamb. 2, 4, 3. LmLTrad. Garl. plan. I 152. LmLTrad. Garl. plan. II 67. LmLTrad. Garl. plan. III 144. LmLTrad. Garl. plan. IV 77. LmLQuat. princ. 3, 9. LmLCompil. Ticin. A 37. LmLTrad. Holl. VI 15, 3). LmLLambertus p. 256b: Unde regula, quod omnis mutatio desinens in ut, re, mi dicitur ascendendo, quia plus habet ascendere quam descendere, et omnis mutatio desinens in fa, sol, la dicitur descendendo, quia plus habet descendere quam ascendere (
inde LmLTrad. Lamb. 2, 4, 10. LmLTrad. Garl. plan. I 159. LmLTrad. Garl. plan. II 73. LmLTrad. Garl. plan. III 151. LmLTrad. Garl. plan. IV 85. LmLTrad. Garl. plan. V 89. LmLQuat. princ. 3, 9. LmLCompil. Ticin. A 42. LmLNicol. Cap. p. 315. LmLTrad. Holl. I 1, 7, 5. LmLTrad. Holl. II 3, 28. LmLTrad. Holl. VI 15, 5). LmLTrad. Garl. plan. V 93: Et sciendum est, quod, quantumcumque possumus operari cantum per has voces universales ad omnem musicam, scilicet ut re mi fa sol la, debemus mutationes vitare et eas precavere, nisi quia totaliter possint evitari vel precaveri. LmLAnon. Ratisb. 2, 19: clavis, quae duas habet voces, duas habet mutationes; prima mutatur in sequentem ascendendo, sequens in primam descendendo. Claves vero, qui tribus vocibus figurantur, sex mutationibus variantur. LmLEngelb. Adm. 3, 10, 19: in omni mutacione vocum sive naturali sive artificiali et in omni saltu ascendendo et descendendo oportet voces mutatas consequenter sibi ponere secundum ipsarum ordinem naturalem.
[s.XIV] LmLHugo Spechtsh. comm. p. 42: Prima regula talis est, quod nunquam debeat fieri mutatio, nisi in eo loco, ubi necessitas ascendendi et descendendi ad hoc compellit. LmLHugo Spechtsh. comm. p. 42-45. LmLQuat. princ. 3, 9. LmLCompil. Ticin. C 163.
[s.XV] LmLTrad. Holl. VIII 19, 52. Prosd. plan. 1, 6 p. 48, 19: In qualibet vero dictione, in qua tres voces sive tria nomina notarum reperiuntur, sex reperiuntur mutationes, et fit prima mutatio de primo nomine in secundum, et secunda fit e converso; tercia vero mutatio fit de primo nomine in tercium, et quarta fit e converso; quinta vero mutatio fit de secundo nomine in tercium, et sexta fit e converso. LmLNicol. Cap. p. 315: omnis mutatio debet fieri sub uno signo.
ibid.: non debet fieri mutatio nisi causa necessitatis. LmLAnon. Claudifor. 2, 9, 5: Nam ad regularem mutationem tria requiruntur, quorum si unum deerit, proprie non dicitur mutatio. Primum est, ut una vox detur pro alia, secundum est, quod hoc fiat in una et eadem clave, tertium est, ut fiat sub eodem
[] sono. Anon. Gemnic. 1, 2, 10: In mutacione namque ubique a musicis unisonus reservatur.
al. LmLUgol. Urb. 1, 18, 1: Brevis et universalis regula pro fiendis mutationibus. LmLAnon. Philad. 34: ad omnem mutationem requiritur primo, ut in eadem littera sint plures
(sc. voces) quam una, secundo, ut sint eiusdem soni, tertio, ut necessitas mutationem exigat.
al. LmLAnon. Carthus. pract. 13, 28. LmLAnon. Carthus. pract. 14, 1. Mut. Christo 91. LmLBonav. Brix. 13, 15: Et est sciendum, quod omnis mutatio terminata in ut vel re vel mi fit ascendendo, terminata vero in fa vel sol vel la fit descendendo. LmLLad. Zalk. A 33: Si vox sit terna, tunc fit mutatio sena. LmLGuill. Pod. 5, 25. LmLCompend. mus. 56: Item nota, quod non debet fieri mutatio nisi necessitate cogente, unde duplex est necessitas. Prima est, quando proprietas una non sufficit ad ascensum vel descensum cantus, et tunc oportet mutationem fieri proprietatis ipsius in aliam cantui magis deservientem. Et quandiu per unam proprietatem potest cantari, non debet fieri alterius proprietatis mutatio, sed vitari. Secunda necessitas est, quod licet una proprietas per ascensum vel descensum cantui deserviret, tamen de necessitate mutatur in aliam ad cantum magis armonicum faciendum, ut saepe fit de B molle in ♯ duro et econverso, et tunc totaliter non debet vitari mutatio.
al. c
Hinderungsgründe für die Mutation betreffend —
with respect to obstacles for mutation [s.XIII] LmLMus. man. 18, 2: Nota, quod in ⋅b⋅ acuta vel superacuta nulla sit mutatio, triplici de causa. Primo, quia modicus vel nullus esset quaestus ibi mutationem creare, cum sit inter illas duas notas, scilicet fa et mi, spatium perparvum, videlicet semitonium ... Tertia vero causa est, cur in praedictis ⋅b⋅⋅ nulla sit mutatio, quia, cum per interiectam ⋅C⋅ litteram separentur hae duae notae fa et mi, non dicitur enim ⋅bC⋅fami, sed ⋅b⋅fa, ⋅C⋅mi. Mutationem nullam facere debent, quia non sibi cohaerent sicut in aliis litteris, ubi mutationes ceterae procreantur.
al. LmLIoh. Aegid. 8, 17: ⋅b⋅fa⋅♮⋅mi non habet mutationem. LmLAmerus 5, 6: Nota, quod mutacio numquam fit, nisi cantus ascenderit ultra la vel subtus ut cuiuscumque cantus. LmLLambertus p. 256a: Sed in ⋅Gamma⋅ut et in ⋅A⋅re et in ⋅B⋅mi et in ⋅E⋅la non est mutatio eo, quod istorum quilibet nisi unicam vocem continet; nec similiter in ⋅b⋅fa ⋅♮⋅mi, quoniam ibi sunt diversa signa et diverse voces, et quia ponuntur sub una voce nec se habent sub uno signo. Ideo non potuit inesse mutatio (
sim. LmLTrad. Lamb. 2, 4, 3. LmLTrad. Garl. plan. I 153. LmLTrad. Garl. plan. II 68, LmLTrad. Garl. plan. III 145. LmLTrad. Garl. plan. IV 78. LmLQuat. princ. 3, 9. LmLCompil. Ticin. A 38). LmLTrad. Garl. plan. V 96. LmLTrad. Garl. plan. V 113.
al. LmLAnon. Ratisb. 2, 22. LmLVers. Postquam pro 41: Ubi mutationes non sunt faciendae. LmLIoh. Groch. 93.
[s.XIV] LmLMarch. luc. 8, 2, 20.
al. LmLPs.-Phil. lib. mus. p. 45b. LmLIac. Leod. spec. 6, 65, 2: sola vox in se ipsam non mutatur, sicut nec idem, in quantum idem, in se ipsum vertitur. Et propterea in ⋅Γ⋅ut, in ⋅A⋅re, in ⋅B⋅mi, in ⋅⋅la non est mutatio, cum ibi sint solae voces et solus cantandi modus.
al. LmLHugo Spechtsh. comm. p. 43. LmLQuat. princ. 3, 9.
[s.XV] LmLTrad. Holl. VIII 19, 53. LmLIoh. Olom. 6 p. 18. LmLNicol. Cap. p. 315. LmLGob. Pers. p. 185b: ⋅Gamma⋅ut, ⋅A⋅re, ⋅B⋅mi debet mutatio demi.
al. LmLUgol. Urb. 1, 16, 11.
eqs. LmLAnon. Philad. 32: septem sunt litterae tamen unam vocem habentes, quae carent mutatione, primo ideo, quia sola vox in se ipsam mutari non potest nec habet aliam, in qua posset mutari.
al. LmLAnon. Carthus. pract. 13, 5: Nec etiam fit mutatio vocum seu notarum ad invicem, que sese in uno et eodem gradu non compatiuntur, sicut la nunquam mutatur in ut, quia nullum gradum habes in musica, ubi simul habeas la et ut. LmLTrad. Holl. I 1, 1, 50: vox unius clavis non mutatur in vocem alterius clavis eo, quod accidencia non migrant de subiecto in subiectum, propter quod in ⋅b⋅fa⋅C⋅mi
[] non fit mutacio (
sim. LmLSzydlov. 5 p. 19). LmLTrad. Holl. I 1, 1, 51: quia nihil mutatur in seipsum, et ergo in clavibus unam vocem habentibus nulla est mutacio. LmLTrad. Holl. II 3, 5: Si vox est simpla, fiat mutacio nulla. Mut. Christo 94. LmLFr. Gafur. extr. 5, 9, 1: Qualiter non possit fieri mutatio in paramesse propter disparitatem et inequalitatem. LmLIoh. Tinct. exp. 7, 33.
al. LmLBonav. Brix. 26, 31. LmLLad. Zalk. A 31-32. 3
Klassifikation —
classification [s.XIII] LmLTrad. Lamb. 2, 4, 14: Sciendum est igitur quod omnis mutatio efficitur aut ratione vocis aut ratione signi aut ratione utriusque, scilicet vocis et signi. Ratione vocis efficitur mutatio, quando per cantum inceptum <vox> non potest attingere sive descendendo sive ascendendo ad cantum determinatum, et tunc dimittenda <est> illa superior, et assumenda est illa inferior et e converso; ratione signi efficitur mutatio, quando signum superveniens mutat cantum.
[s.XV] LmLIoh. Olom. 6 p. 17: Deinde patet, quod mutatio fit dupliciter, scilicet ratione necessitatis et ratione commoditatis. Ratione necessitatis fit, quando sursum vel deorsum cantus in tantum tendit ita, quod voces absque alternatione non sufficiunt, tunc vox ultimo protensa est dimittenda et alia formaliter assumenda. Ratione commoditatis fit mutatio de cantu naturali vel ♮ durali in b mollem aut converso et hoc propter soni congruentiam seu ob tritoni aut alicuius alterius modi sonoritatem tendentem in disproportionem. LmLAnon. Carthus. pract. 13, 10: Hic etiam notandum est, quod duplici de causa vel duplici ratione fit mutatio unius vocis vel note in aliam, scilicet vel ratione ascensus vel descensus ipsius cantus vel ratione signi, scilicet quando signum adveniens mutat proprietatem cantus, ut dum cantus variatur de ♯ duro in naturam vel econtra de natura in ♯ durum vel de ♯ duro in b mollem aut econtra.
al. LmLTrad. Holl. VI 18, 1. LmLConr. Zab. tract. KK 5
(cf. LmLGümpel, Conrad von Zabern
p. 160 sqq.).
al. LmLBonav. Brix. 13, 17: Item sciendum est, quod triplex est mutatio in cantu, scilicet perfecta, imperfecta et perfectissima. Perfecta est, quando fit de natura in b molle et e converso, imperfecta, quando fit de b molle in ♮ quadrato et e converso, perfectissima, quando fit de natura in ♮ quadrato; et est dicta perfectissima, quia fit in tono plusquam perfecto vel facta mutatione immediate sequitur tonus plusquam perfectus. LmLAdam Fuld. 2, 5: Mutatio est duplex: extrinseca est, quando vox in vocem aperte mutatur: ut in fa, sol in re et e converso. Intrinseca est, quando vox, quae debet mutari, relinquitur, ut fit in cantu mensurali. LmLGuill. Pod. 5, 24: De triplici mutationum institutione et causa. LmLFr. Gafur. pract. 1, 4: Est enim directa et regularis mutatio, quae praecedenti et sequenti unisonae opponitur mutationi... Indirrecta autem et irregularis mutatio dicitur, quum praecedenti aut sequenti unisonae mutationi persimilem ducit proprietatis seu qualitatis motum.
ibid.: Possent item et per coniunctas complures fieri mutationes, si tonorum intervallis disponerentur syllabae exachordorum tonos ipsos in duo inaequalia partientes semitonia.