lautwandel 53 Wörterbücher · 2,7 Mio. Artikel
Wildcard · " Volltext

Aggregat · alle Wörterbücher

capitellum

nur lat. · 2 Wörterbücher mit Anchor-Eintrag

LmL
Anchors
2 in 2 Wb.
Sprachstufen
1 von 16
Verweise rein
0
Verweise raus
0

Eintrag · Lex. musicum Latinum

capitellum

Bd. 1, Sp. 430
capitellum -i n. (fester oder beweglicher) Steg (zur Abteilung einer Monochordsaite) (fixed or movable) bridge (used for the division of the string on a monochord) [syn.: magada, hemisphaerium, scabellum] [s.X-XI] LmLPs.-Odo dial. p. 252b: Per mediam capsam in longum linea recta ducitur, et relicto ab utroque capite unius unciae spatio in eadem linea ab utraque parte punctus ponitur. In relictis vero spatiis duo capitella locantur, quae ita chordam super lineam suspensam teneant, ut tanta sit chorda inter utraque capitella, quanta et linea, quae et sub chorda (inde LmLIac. Leod. comp. 2, 2, 8: ... duo capitella, quae Graeci magadas vocant ... LmLIac. Leod. spec. 5, 17, 4. LmLBonav. Brix. 27, 6). LmLComm. Guid. 51 p. 103: totum spatium subiectum chordae per circinum mensurari iubet diversis passibus usque ad finem, id est capitellum, quod magada vel hemisphaerium dicitur. LmLComm. Guid. 52 p. 103. [s.XI-XII] LmLQuaest. mus. 2, 24 p. 90: per medium rectissimam ducere lineam a capitello usque ad capitellum, super quam corda tenditur. [s.XIV] LmLIac. Leod. comp. 2, 4, 42: in chorda per magadarum, id est capitellorum vel digitorum appositionem longando vel curtando secundum acumen, grave vel medium, etiam omnes voces agnoscuntur, ut in viella vel symphonia manifestum. LmLIac. Leod. spec. 5, 17, 1: Monochordum, ut ait Guido, est „lignum quadratum oblongum“ ... capitello chordae desuper appositae subducitur magada, quod „curtando vel elongando“ cordam, omnem harmoniam mirabiliter constituit. LmLHugo Spechtsh. comm. p. 59: capitellum sive magadam, quae sustentat chordam retro. [s.XV] LmLIoh. Cicon. mus. 1, 18 p. 80, 5: Monocordus autem de Greco in Latini unicordium vel unicordis dicitur, cuius capitella semispheria vel emispheria dicuntur. LmLIoh. Cicon. mus. 1, 19 p. 82, 8. LmLIoh. Cicon. mus. 2, 51 p. 328, 22. LmLIoh. Legr. rit. 1, 2, 7, 2: fac tibi figuram huic, de quo loquor instrumento simillimam, eumque duas per longum obduxeris lineas a capitello sinistro videlicet ad capitellum, seu, ut quidam aiunt, ad scabellum dextrum. ... Primam autem iuxta sinistrum capitellum ponere debes claviculam. LmLConr. Zab. tract. YY 12: Intra vero monochordum capitella ipsa in principio et in fine posita, quae chordam sustentare debent, non oportet esse tantae latitudinis, sicut in clavichordio chordarum exposcit multitudo. Stephanus quoque inter foramen rotundum pro resonantia factum et capitellum sibi proximum locetur ad instar illius in clavichordio. Unica vero chorda, quam omnes moduli tangere debent, quae in utroque capitello affigenda est, ultra medium interioris latitudinis totius monochordi versus extremitatem a nobis declinantem est ponenda. LmLConr. Zab. tract. ZZ 6 - 7. LmLConr. Zab. tract. AF 3. LmLBonav. Brix. 27, 18.
2788 Zeichen · 93 Sätze

Lautwandel-Kette

Von der indoeuropäischen Wurzel bis zur Mundart

Pro Sprachstufe der prominenteste Beleg. Klick auf eine Form öffnet das Wörterbuch.

  1. Latein
    capitellum

    Lex. musicum Latinum · +1 Parallelbeleg

    capitellum -i n. (fester oder beweglicher) Steg (zur Abteilung einer Monochordsaite) — (fixed or movable) bridge (used f…

Verweisungsnetz

2 Knoten, 0 Kanten

Tap auf Knoten öffnet Detail · Drag zum Umpositionieren · Scroll zum Zoomen

1-Hop 2-Hop
Filter:
Sackgasse 2

Wortbildung

Komposita & Ableitungen mit capitellum

0 Bildungen · 0 Erstglied · 0 Zweitglied · 0 Ableitungen

Keine Komposita gefunden — capitellum kommt in keinem anderen Lemma als Erst- oder Zweitglied vor.