tempus minimum Bezeichnung für die Zählzeit der Larga bzw. der Longa bzw. der Brevis bzw. der Semibrevis bzw. der Minima — term for the temporal measure of the larga, or of the longa, or of the breve, or of the semibreve, or of the minim [s.XIII] LmLMens. Sciendum 1: Sciendum est, quod in notulis pro exigentia motellorum, conductorum et organorum tripliciter consideratur tempus, videlicet tempus breve, quod est in brevibus notulis, et illae sunt non caudatae; semibreve tempus, quod est in cornutis; tempus longum, quod est in caudatis. LmLTrad. Franc. I p. 8: Quandocumque duae semibreves inter duas longas vel <breves> inveniuntur, prima habebit unum tempus semibreve; secunda duo tempora semibrevia (sim. LmLTrad. Franc. II 1, 30. LmLTrad. Franc. IV 2, 1). [s.XIV] LmLMarch. pom. 30c, 23: Istae tres notae continent sex tempora brevia, puta sic, quod prima perfecta est continens tria tempora, prima brevis unum, secunda duo ... Ponamus igitur tres semibreves, quarum prima caudetur in deorsum ... Istae tres necessario continent sex tempora semibrevia ratione dicta de longa et de duabus brevibus. LmLMens. Omnis nota sic 1, 3: perfecta longa valet tria tempora brevia. LmLTrad. Phil. II 3, 12: brevis notula perfecta valens unum tempus dividitur in tres semibreves aequales. Et quaelibet illarum semibrevium subdividitur in tres minimas; et quaelibet illarum minimarum dividitur iterum in duas semiminimas aequales ... Breve tempus imperfectum dividitur in duas semibreves aequales, et quaelibet illarum semibrevium dividitur in tres minimas, et quaelibet illarum minimarum subdividitur in duas semiminimas. LmLIoh. Mur. comp. 1, 3: Longissima quae est? Quae sub uno accentu tribus longis temporibus mensuratur. Longior quae est? Quae sub uno accentu duobus longis temporibus profertur. ... Quid est tempus longum? Quod in tres partes et partium partes usque ad vocis minimum separatur. Quid est minimum in voce? Quod est indivisibile naturaliter. Quot sunt minimae in temporum perfectione longorum? 27 (inde LmLIac. Leod. spec. 7, 11, 2. LmLIac. Leod. spec. 7, 23, 7. LmLFr. Gafur. extr. 10, 4, 5). LmLIoh. Mur. comp. 2, 4: Longa perfecta quae est? Quae sub uno accentu per tria tempora brevia mensuratur. Longa imperfecta quae est? Quae sub uno accentu per duo tempora brevia mensuratur. Quid est tempus breve? Tertia pars temporis longi, eadem divisione divisibile, qua est totum. ... Minimae quot sunt in tempore brevi? Novem (inde LmLIac. Leod. spec. 7, 23, 8. LmLFr. Gafur. extr. 10, 4, 15). LmLAnon. London. I 2 p. 43: Propria brevis dicitur a tempore brevi eo, quod brevis a brevi tempore mensuratur, sed semibrevis a breviori tempore mensuratur. LmLAnon. London. I 2 p. 44: illa (sc. figura), quae longa nuncupatur, nomen habet sibi proprie impositum eo, quod a longo tempore mensuratur. ibid.: illa nota, quae vocatur larga, bene et evidentius posset appellari longior in comparatione ad longam eo, quod longiori tempore quam longa mensuratur. al. LmLPs.-Theodon. 2 p. 36: punctus quadratus figuratur pro tempore brevi secundum antiquos. LmLIoh. Vetul. 5, 5. al. [s.XV] LmLFr. Gafur. extr. 10, 4, 27. LmLFr. Gafur. pract. 2, 3: duplicem longam ... quattuor brevia tempora continentem. LmLContr. In presenti 8: Simplex autem discantus est, quandocumque fit processus notarum simplicium, non eas tempore longo, brevi, semibrevi, minimo dividendo.