tactus -us
m. 1. Spielformel (für das Orgelspiel) 2. Taste 3. Bezeichnung für eine Zeitmaßeinheit —
1. improvisational pattern (for performance on the organ) 2. key 3. term for a temporal unit 1
Spielformel (für das Orgelspiel) —
improvisational pattern (for performance on the organ) [s.XV] LmLTact. Octo princ. 3: ponuntur tactus generales, ex quibus formabitur discantus. LmLTact. Octo princ. 29: sciendum est, quod, quandocumque ascenditur sine saltu, tactus potest incipi in qualibet concordancia, principaliter tamen in quinta vel in octava. ... Si autem descenditur sine saltu, tunc eodem modo potest intelligi, scilicet quod tactus potest incipi in qualibet concordancia, principaliter tamen in quinta vel in octava (
sim. LmLTact. Reperi 3). LmLTact. Octo princ. 41: Sequitur de
[] quarto principali, scilicet de posicione tactuum generalium, ex quibus formantur tactus de omnibus prolacionibus. Et sunt triplices, scilicet descendentes, ascendentes et indifferentes, ut hic secuntur:
(sequitur exemplum). LmLTact. Octo princ. 50-51. LmLTact. Octo princ. 56: Sed dum vis simpliciter tangere 4 notarum, tunc pone super quamlibet notam pedalem unum tactum ex illis prioribus suprapositis. Si autem vis tangere trium notarum, tunc simpliciter pone unum tactum super quamlibet notam pedalem ita, quod semper facias duas breves et duas longas vel cum addicionibus ut prius. Coniunctos tactus trium notarum simpliciter <vel> cum addicione componens duos habebis modum duodecim <notarum>. LmLTact. Octo princ. 66: sciendum, quod primus tactus ascendens incipitur cum indice manus sinistre et finitur cum indice manus dextre. Secundus vero incipitur cum indice manus sinistre et finitur cum anulari manus dextre. Tercius incipitur cum indice manus dextre et finitur cum medio eiusdem. Primus autem descendens incipitur cum medio digito manus dextre et finitur cum indice manus sinistre.
al. LmLTact. Opusculum 7: quandocumque cantus tenoristicus ascendit, recipe tactus ascendentes pro maiori parte. Similiter quando cantus [sive tactus] tenoristicus descendit vel in eodem manet, sume, si placet, tactus descendentes et indifferentes. LmLTact. Opusculum 22: Ex his tactibus minoris prolacionis formatur maior prolacio. Et hoc taliter: aut sunt proprii tactus trium notarum et possunt eciam esse triplices, scilicet ascendentes, descendentes et indifferentes, ut patet inferius; <aut> per virgulacionem duarum notarum ex predictis tactibus aut per addicionem unius longe aut duarum minimarum notarum a parte ante aut a parte post et per virgulacionem tocius tactus quatuor notarum. LmLTact. Opusculum ex. 7: Tactus virgulatur sic ... Per hunc modum tactus quatuor notarum poteris virgulare, sicut placet
(cum exemplis). LmLTact. Opusculum 37. LmLTact. Opusculum 62: dissonantie ... tamen sunt necessarie ad formandum tactus ita tamen, quod maior pars tactuum fit in consonanciis (
sim. LmLTact. Concordanciarum p. 167, 17). LmLTact. Opusculum 153: Nota, quod quilibet tactus potest tangi vel cantari super omnes modos.
al. LmLTact. Ad habendum 13: Si igitur volueris formare bonum tactum super aliquam notam tenoris, tunc diligenter vide, quod principium et finis ipsius tactus habeat concordantiam cum nota tenoris illo tamen non obstante, si principium ipsius tactus discordet sic tamen, quod finis eius sit in bona concordantia et finiatur concordanter cum nota tenoris. LmLTact. Ad habendum 16: Si autem non poteris incipere in eadem, tunc incipe in secunda vel in tertia nota vel infra vel supra <ab> illo fine et finias illum tactum finaliter concludendo, quia ubique est bona concordantia faciendo unum tactum super aliquam notam tenoris, ubi semper est bonus, licet finis alicuius tactus discordet cum nota tenoris, et licet finiendo ipsum in secunda, hoc est propter sequentem tactum, quia concordantia sustineri potest per aliquas fracturas in fine aliquorum tactuum faciendas. Et sic tali modo poteris formare tactus super omnem cantum coralem, sive illi tactus sint sedecim, sex, duodecim vel octo aut quatuor notarum. LmLTact. Prima est 1: Nota regulas supra tactus
(cf. Göllner, Spielanweisung p. 71 sqq.). al. LmLTact. Concordanciarum p. 169, 27: dicendum est iam de generacione tactuum, que quidem generacio in combinacione ascendencium cum descendentibus vel indifferentibus et equa, qui quidem tactus sunt ascendentes et qui descendentes et qui indifferentes, patebunt infra
(sequuntur exempla). LmLTact. Concordanciarum p. 172, 32: quilibet tactus ascendens cum saltu potest incipi in qualibet concordancia et finiri in penultima clave illius, in quam fit saltus. LmLTact. Concordanciarum p. 173, 4. LmLTact. Concordanciarum p. 175, 13: Omnis tactus, qui terminatur in ut, requirit, quod tenor erit re vel sol.
eqs.[] al. LmLTact. Reperi 5: nota, quod tactus ascendens sine saltu simili modo potest finiri in qualibet concordantia, principaliter tum in quinta vel octava.
al. LmLAnon. Monac. 1, 27. LmLTact. Bona 77. LmLTact. Sequitur p. 56: Sequitur de quarto membro, videlicet de tactibus. Nota, quod omnis tactus incipiens in ut potest transmutare in fa vel in sol
eqs. 2
Taste —
key [s.XV] LmLGeorg. Ans. 2, 74. LmLGeorg. Ans. 2, 76: Licet enim sint hoc in instrumento
(sc. monocordo) octo
(sc. cordule) disposite, sunt attamen sonitu equales, equaliter intente, ut sonitum unum dent, sed pro diversitate partium plectris <vel> tactibus impulse diversum. Una equidem satis fuisset, si modo eodem pro tempore plectro unico propulsanda fuisset: sed pro modis cantilenarum pluribus plerumque partibus erat ferienda; et feriende melius sonitus foret exauditus ceteris quasi mutis factis. LmLGeorg. Ans. 2, 77: Sed pro cordulis plectris est distinctus, quem tactus nominant citharedi, qui digitis admotis cordulas tactas sonitus dare cogant. Cordulas vero diximus ordinibus octo paribus intentas. Sunt siquidem tactuum loca tono cum suis emitoniis in diatonico genere sonantia. Est rursus tactui cuique tonum sonanti adiunctus tactus emitonium personans cromatici generis cithare harmoniam efficiens. Et item doctus cithareda in his quam leniter pro modis cantilene admovens tactibus digitos non minus enarmonici generis melodias his componet. Fuit
(sc. monocordum) vero primum adinventum ex tactibus 15, quod antiquior cithara numero cordulis; verum sonatores novissimi duplicant adusque 29 ponentes, etsi quidam ignari 24 numero componant. Est vero sonitus, quem primus dat tactus omnium acutissimus ad eum, quem reddit tactus gravissimum omnium sonitum dans, proportionem habens quam numerus 16 supra unum. LmLGeorg. Ans. 2, 79-116. LmLGeorg. Ans. 2, 117: Est verum numerus tactuum, quos hoc in instrumento
(sc. monocordo) assignavimus omnes novem et quadraginta, et sonitus totidem personant emitonio solo differentes. LmLGeorg. Ans. 2, 119: Qua ergo ratione artifex hoc construet instrumentum
(sc. monocordum)? Non enim videntur tactus equas tenere partes, cum feriunt cordulas. Et item est, ut mihi videtur, horum communis positio hoc in instrumento et organo. LmLGeorg. Ans. 2, 120: Ex his numeris et eorum differentiis, quibus tactulum unumquemque insignivimus, non erit difficile artifici constructori locis propriis quemque collocare tactum. Non equidem equalibus partibus inter se distare convenit qualiter neque differentiis equalibus inter se numeri, quibus signantur, differunt, sed magis tangendis sub cordulis proportiones intervallorum tenere, quales numeri inter se, quibus annotantur. Compendiose vero et quantitate sub continua has numerorum differentias ita signamus, cum fortassis artifici difficile foret horum proportiones semper custodire. Composita siquidem capsula quantitatis optate tanta tamen, ut in eius longitudine cadant capita tactuum, debite quantitatis aperta superficie, quanta digitus comprimens vicinum tactum non comprimat neque ample, ut cum celeritate ab uno ad alterum pro necessitate cantilene percurrendum fuerit, presto citharizantis manus adsit pro temporis mensura. Et propter hanc causam fuit opus, ut hi tactus, qui emitonia personant phtongos vel tonos dimidiantes generis diatonici, breviores fierent et altiores parumper, paribus etenim factis eis his, quos diximus phtongos, personare. LmLGeorg. Ans. 2, 136: Sunt vero hi tactus et eorum dispositiones in sua elongatione et proximitate communes monocordo et organo. LmLGeorg. Ans. 2, 144: Cordula intenta una ex parte, que pars ex septem quattuor continet, plectro percussa sonitum proslambanomenos dat, parte altera sonitum ad acutum diatessaron supra eandem, quem in cithara dat lycanoshypaton, in monocordo tactus 4
us (
ms.
et ed.: 4
m).
al. cf. LmLHandschin, Anselmi
p. 133 sqq.[] 3
Bezeichnung für eine Zeitmaßeinheit —
term for a temporal unit a
Definition [s.XV] LmLAdam Fuld. 3, 7: Tactus est continua motio in mensura contenta rationis. Tactus autem per figuras et signa in singulis musicae gradibus fieri habet; nihil enim aliud est nisi debita et conveniens mensura modi, temporis et prolationis, secundumque horum diminutionem et augmentationem figurae notarum tanguntur, cuius priorem agnitionem signa indicare habent. b
Gebrauch —
usage [s.XV] LmLAdam Fuld. 3, 1: Sunt autem hi articuli artis: figura, modus, tempus, prolatio, signum, tactus, punctus, tractus, ligatura, alteratio, imperfectio, proportio. Omnibus articulis dominatur numerus et mensura. LmLAdam Fuld. 3, 4: Est enim duplex tempus, videlicet perfectum et imperfectum, agitque solum in breves et semibreves, ut sequitur. Sed planae musicae tempus est tempus durationis eiusdem, tempus enim mensurae musicae per tactum moveri habet. LmLAdam Fuld. 3, 7: In his tribus
(sc. exemplis) tactum facit minima ... In his tribus tactum facit semibrevis ... In his tribus tactum facit brevis. LmLAdam Fuld. 3, 10: Cumque igitur valor notarum in tactu consistat, tactus vero in figuris et figurae in signis, necesse visum mihi, primitus figurarum multiplicationem posuisse ac demum notarum valores per tactum adiunxisse perque signorum, modi, temporis et prolationis indicationem demonstrasse; sunt enim summe necessaria in cantu. LmLAdam Fuld. 3, 11. LmLAdam Fuld. 3, 12: In modo, quandocumque duae breves ponuntur inter duas longas perfectas aut ante aut post imperfectas redditas, secunda exit altera valebitque duos tactus... In tempore, quandocumque duae semibreves ponuntur inter duas breves perfectas aut aliunde imperficiendas, secunda alteratur valebitque duos tactus... In prolatione, quandocumque duae minimae ponuntur inter duas semibreves tempore completo vel aliunde imperfecto, secunda alteratur et facit duos tactus
(cum exemplis). al.