sequentia -ae
f. ‚Sequenz‘ —
‘sequence’ I
als erweiterte Form des Alleluia-Jubilus (in der Meßliturgie) —
as expanded form of the Alleluia jubilus (within the liturgy of mass) [s.IX] LmLGloss. Mart. Cap. 936/360, 8: Formarum autem tres sunt species, quarum prima in sonis, secunda in numeris, tertia in verbis. Illa autem prima, id est quae in sonis invenitur, ad armoniam pertinet. Non etenim in ea verba aliquid significantia, sed soni tantum sibimet ipsis aliqua ratione coniuncti queruntur, ut sunt sequentiae apud cantores. LmLAurelian. 20, 17: Alleluia autem ab Hebreis sumpsimus, et lingua est. Dicitur enim „Laudate Deum“, quod pro dignitate sui in nulla lingua transmutatum est, quod et congrue ante evangelium canitur, ut per hoc canticum mentes fidelium quodammodo ad audiendum salutis verbum suscipiant purificationis initium. Hec iubilatio, quam sequentiam vocant, illud tempus significat, quando non erit necessaria locutio verborum, sed sola cogitatione mens menti monstrabit, quod retinet in se. II
als selbständiger textierter Gesang (vor dem Evangelium) —
as independent, texted chant (before the Gospel) [syn.: prosa] 1
Definition [s.XIII-XIV] LmLIoh. Groch. 274: Primo enim incipitur alleluia, quod in generali laetitiam Christianis sub idiomate Graeco repraesentat, et post hoc in versu specificatur magis, ut cum dicitur „Alleluia. Laetabitur iustus“. In fine autem versus resumitur alleluia. Et <in> alleluia additur cauda quaedam, sicut neupma in antiphonis. Et multoties loco caudae cantatur sequentia, puta cum missa celebratur cum maiori sollemnitate. Est autem sequentia cantus ex pluribus versiculis compositus, sicut „Laetabundus“ vel „Benedicta es, caelorum“. Cantus autem iste per tonos regulatur sicut alii. Et duo versiculi sese sequentes in eadem concordantia ut plurimum decantantur. Isti autem tres cantus, puta responsorium, alleluia et sequentia, cantantur immediate post epistolam et ante evangelium in mysterio et reverentia trinitatis ... Sed sequentia cantatur ad modum ductiae, ut ea ducat et laetificet, ut recte recipiant verba novi testamenti, puta sacrum evangelium, quod statim postea decantatur. Et missa aliquoties est sine alleluia et sequentia, puta tempore luctus vel paenitentiae, et loco istorum cantatur tractus, qui est cantus ex versibus aggregatus.
[s.XV] LmLAnon. Carthus. inton. 19: si aliquando fiat verborum expressio unicuique note sillabam attribuens, talis modulatio vocatur prosa ut in illo responsorio „Verbum caro factum est“, cuius neuma habet prosam „Quem ethera“. Que prosa in neuma ipsius alleluya communiter vocatur sequentia, quia sequitur ipsum alleluya tanquam eius cauda. 2
Gebrauch —
usage a
generell —
general [s.IX-X] LmLComm. br. 273: De tono octavo ... ammonendum, quia quaedam non eiusdem toni antiphonae indiscretam iniciorum similitudinem habent, ut in sequentiis; cui melo quaeque aptanda sit, videatur et maxime, cuiusque cantus attendatur finis, in quo cuiusque toni proprietas evidentius claret.
[s.X-XI] LmLOrg. Paris. descr. 2. LmLComm. Guid. 36 p. 159. LmLFrut. ton. p. 127. LmLFrut. ton. p. 181: De sequentiis. In melodiis, quas sequentias vocant, a pluribus multum erratur, dum quasdam illarum ab alio tono incipi et in alio finiri putatur, licet ipse quarumdam sonus hoc assimilare videatur, sicut in „Eia recolamus“ et „Congaudent angelorum chori“.
al. [s.XIII] LmLMus. man. 51, 4: in illis cantibus, qui ... omnino neumatibus carent, sicut ympni, „Sanctus“, „Agnus Dei“, „Kyrye“, „Gloria in excelsis“, alleluia, gradalia, offerendae, communiones, prosae sive sequentiae ceteraque cantuum genera. LmLMetrol. 60 p. 85: more prosarum, id est sequentiarum. LmLHier. Mor. 24, 98 (p. 177): in sequenciis versus
[] post versum resumitur. LmLHier. Mor. 24, 158 (p. 178): si musicus pulcherimam istoriam de sancto vel de sanctis facere cupit, hunc in faciendo ordinem debet habere, ut scilicet antiphonam vel antiphonas in primis vesperis super psalmos statuat ... in missa sequenciam faciat de gradu pulcherimo. LmLIoh. Groch. 214: Cuius
(sc. maximi sacramenti ecclesiae) partes sunt officium vel introitus, „Kyrie eleison“, „Gloria in excelsis Deo“, oratio, epistola, responsorium, alleluia, sequentia, evangelium, „Credo in Deum“, offertorium, secreta, praefatio, „Sanctus“, canones missae, „Agnus“, communio, post communionem.
[s.XIV] LmLGuido Dion. 2, pr. 24-27. LmLGuido Dion. 2, pr. 275: qualiter octo toni non solum ad intonationem psalmorum, immo etiam ad antiphonas, nocturnalia, responsoria, invitatoria, „Venite“, hympnos, missarum introitus, responsoria, alleluya, tractus, sequentias, offerendas et postcommuniones adaptari convenienter et applicari debeant. LmLIac. Leod. spec. 4, 11, 7: in prosa vel sequentia.
[s.XV] LmLIoh. Olom. 4 p. 10: commixtio specialius fieri solet, cum cantus choralis imitatur mensuratum, quoniam tunc quadrata ponitur pro longa et illa quadrangula pro brevi, sicut fit in aliquibus sequentiis et in symbolo. LmLIoh. Cicon. mus. 2, 28 p. 296, 7: Prosaicus
(sc. cantus) est multis verbis et sillabis abundans ut in processionalibus, antiphonis et in melodiis sequentiarum et in prolixioribus responsoriis. LmLIac. Twing. p. 94, 4. Prosd. plan. 2, 8 p. 96, 19: propter cantus prosaicos, qui sunt cantus ex longa serie verborum contexti, sicut sequentie. LmLIac. Theat. 37: Prosaicus
(sc. cantus) dicitur eo, quod non retinet regulam in se, ut haec
(ms.; ed.: hodie
) sequencia: „Christi hodierna“. LmLNicol. Cap. p. 322. LmLPs.-Guido corr. 51.
al. LmLGuil. mon. 9 p. 55: in cantu prosaico sive prosarum, hoc est sequentiarum. LmLFlor. Fax. 1, 12, 6. LmLAnon. Couss. I p. 446a: omnis cantus debet incipi a consonantia perfecta et finiri, nisi pausa precedit; et tunc potest incipi ad placitum, sed finiri semper imperfectam etiam, si sit in sequentiis aut in hymnis excepto primo et ultimo versibus. b
im Hinblick auf den Vortrag —
with respect to performance [s.XIII] LmLInst. patr. 20. LmLIoh. Aegid. 17, 5: Et hoc solo musico instrumento
(sc. organo) utitur ecclesia in diversis cantibus et in prosis, in sequentiis et in hymnis, propter abusum histrionum eiectis aliis communiter instrumentis.
[s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 6, 87, 25: Item pro singulis tonis ponantur hic „amen“ vel caudae, quae dici possunt in solemnitatibus, vel quando chorialibus amplius cantare placet in fine alicuius antiphonae, responsorii vel sequentiae seu prosae, et fit ad cantus primi <toni> finis talis: „Amen“
(cum melodia). Tactus cantus dicatur per clausulas, sicut notatus est, ita, quod, cum una pars chori incipit et cantat primam clausulam, alia taceat, et, cum haec chori pars cantat secundam, <taceat>, quae primam cantaverat, sicque alternatim decantentur illius cantus clausulae ad modum fugae dispositae usque prope finem, ubi duo ponuntur tractus, et ibi duae chori partes simul cantent et insimul cantum finiant.
[s.XV] LmLConr. Zab. chor. 2, 15: Item etiam hoc pertinet ad cantandum mensuraliter, quod unus chorus alteri se conformet in mensura. Non enim expedit, quod unus chorus plus alio festinet aut prolixiorem mensuram servet in cantando, quando vicissim sive alternatim aliquid cantant per versus, ut hymnum vel sequentiam, „Et in terra“ et alia huiusmodi, praesertim dum non luditur in organis. c
im Hinblick auf den Ambitus —
with respect to ambitus [s.XI] LmLComm. Guid. 36 p. 127: in cantibus sequentiarum, qui enormes et adulterini dici possunt, quod finiri deberet
(sc. cantus plagis protus) legitime in ⋅D⋅ gravi, finitur superius per diapason in ⋅d⋅ acuta, ut in sequentia „Laudes salvatoris“ invenitur, quod irregulare est, ut sub finali sua per diapason
[] quilibet cantus deponatur, quod tamen fit, cum in ⋅D⋅ gravi incipitur, neuma vel ad ⋅D⋅ gravem deponitur et in ⋅d⋅ acutam finitur. LmLComm. Guid. 65 p. 145. LmLAnon. Prag. 285: in quibusdam videlicet antiphonis et responsis nocturnalibus et maxime in modulis vulgate sequentiis dictis sollempnibus editis tamen solummodo tonis iunioribus, scilicet ut, quia laterali tono a finali suo V
tum vel VI
tum non licet excedere ptongum, progrediatur duplo licentiose, id est ad X
mum usque vel XI
mum. LmLQuaest. mus. 1, 11 p. 21: Sunt quaedam melodiae ut „Kyrieleyson“ et sequentiae, quae, cum illis legibus artis sint liberae, quibus constringuntur offertoria, responsoria et antiphonae, ut nec versus nec psalmi nec „seculorum amen“ soleant illis sicut istis apponi, liberiori lascivientes licentia et arbitrio non nunquam transcendunt geminam diapason in monocordo.
[s.XIII] LmLMus. man. 28, 20: Organici vero cantus seu cantilenae, quas dicunt sequentias, nullius regulae freno detentae, quae nunc ad abissos descendunt, nunc astra supervolare contendunt, quatuor regulis nequeunt esse contentae, quibus etiam quinque regulae pluribus in locis vix queunt sufficienter servire. LmLMus. man. 46, 17. LmLMetrol. 17 p. 80. LmLMetrol. 26 p. 81: Octavus vero modus usque ad quartam vocem regulariter
(sc. potest descendere), irregulariter vero ad quintam et aliquando ad sextam, sed raro, vel ad septimam; et hoc praecipue in prosis et sequentiis ad missam, ut in „Christi hodierna“ et „Alle- Celeste“ et „Ad celebres“ et „Christo inclita candida“ et in consimilibus (
sim. Ton. Sar. p. 54: ... in prosis, id est in sequenciis...). Ton. Sar. p. 11: Si autem inferius quam quintam vocem descenderit
(sc. secundus tonus) vel superius quam sextam vocem ascenderit, scilicet in antiphonis, vel septimam in responsoriis vel nonam in gradalibus cum suis versibus et in sequenciis, tunc cantus falsus erit.
[s.XIV] LmLGuido Dion. 1, 3, 247: mixtio
(sc. authentici et plagalis toni) maxime in quibusdam sequentiis, sicut in sequentia „Laudes crucis“, „Letabundus“ multisque aliis cantibus satis notabiliter repperitur.
[s.XV] LmLTon. Subl. p. 63, 14: sunt aliqui cantus, qui gaudent utroque tono, principali videlicet et placali, sicut sunt sequentiae, cantilenae, cantus figurati.