lautwandel 53 Wörterbücher · 2,7 Mio. Artikel
Wildcard · " Volltext

Aggregat · alle Wörterbücher

seminima

nur lat. · 1 Wörterbücher mit Anchor-Eintrag

LmL
Anchors
1 in 1 Wb.
Sprachstufen
1 von 16
Verweise rein
0
Verweise raus
0

Eintrag · Lex. musicum Latinum

seminima

Bd. 2, Sp. 1177
seminima -ae f. Note der Mensuralnotation im Wert einer halben Minima note in mensural notation with the value of half of a minim [s.XV] LmLUgol. Urb. 3, 3-1, 20: Si ... minima et seminima (ms. Roma, Casan. 2151 et Roma, Vat. Ross. 455; ed. et ms. Roma, Vat. Urb. lat. 258: semiminima) sunt de se imperfectae et possunt per punctum perfici, sequitur ipsas sic imperfectas esse alicuius mensurae imperfectae et similes sibi minimas et semiminimas in mensura perfecta habere perfectas. Erit igitur [] dare de se minimam et semiminimam (mss.; ed.: seminimam) perfectam et de se minimam et seminimam (ms. Roma, Vat. Ross. 455; ed. et ms. Roma, Casan. 2151 et Roma, Vat. Urb. lat. 258: semiminimam) imperfectam ... Quae omnia falsa sunt et impossibilia, ut intelligenti patet. LmLBart. Ram. 3, 1, 3 p. 85 app. crit.: Nos autem ponimus pausam seminimae sic , ut omnes sentiunt, semiminimae vero sic . LmLBart. Ram. 3, 1, 3 p. 87: Si igitur minima tertiam potest amittere partem, quaero, quid aliud quam semiminima illa pars tertia est? [Haec conclusio est falsissima; nam minima nunquam ternaria partitione non distinguitur perfecta scilicet quantitate computata, quia circa ipsam perfectum accidens quantitativum operari non potest, ut omnes imo sentiunt musici iudicio, quo fit, ut semper dividatur in duas seminimas.] LmLFr. Gafur. pract. 2, 4: Plerique autem (quod nobis magis placet) primos huiusmodi anfractus propinquas, scilicet minimae partes, seminimas quasi seiunctas et separatas minimas sunt interpretati. Rursus primarias huiusmodi seminimarum partes a diminutiore temporis et quantitatis mensura semiminimas appellarunt. Atque ita seminima minimam consequetur sicut semitonium maius tonum. Semiminima vero minimam ipsam respiciet veluti ipsum tonum semitonium minus. Tertiam vero diminutissimam minimae partiunculam, quam Tinctoris minimam in octupla proportione voluit nuncupari, alii semiminimam minimam, nonnuli autem coma, nos diesim, quae minima est in toni divisione concinna particula, duximus vocitandam. Hanc plerique describunt seminimam plenam retorta scilicet dextrorsum virgulae sumitate, angulo insuper deorsum retorto ut hic . Verum quod mira admodum diformitate aliarum huiusmodi diminutionum descriptionibus dissentiat, plenam signamus retorta sinistrorsum virgulae sumitate hoc modo . Est enim latus dextrum auctius atque perfectius sinistro in huiusmodi notularum consyderatione. LmLFr. Gafur. pract. 2, 6: Seminimae pausam veteribus musicis ignotam recentiores describunt ut minimam, scilicet ascendentem retorta dextrorsum sumitate: haec enim dimidiam minime consequitur respirationem. Semiminimae autem pausam a nullo usquam auctore deductam figurari decet ascendentem veluti minimam retorta sinistrorsum sumitate. Haec enim dimidiam obtinet seminimae pausae respirabilem quantitatem. LmLFr. Gafur. pract. 2, 9: Placuit tamen antiquorum nonnullis prolationis huiusmodi consyderationem et semibrevibus et minimis ascribere: maiorem namque prolationem semibrevibus divisibilibus in minimas, minorem minimis in seminimas, nam et minimam tris in partes aequas figurabiles describebant, ut monstrat Anselmus. Qua re eam, quae semibrevibus inesset, maiorem dicebant prolationem, minorem vero minimis ascripserunt. Moderni autem ternariam ipsius minimae divisionem ommiserunt minimam ipsam eiusque anfractus binariae tantum ascribentes divisioni. LmLFr. Gafur. pract. 2, 10: constat maximam figuram semper esse totalem ac diesim semper partialem, sex vero reliquas, scilicet longam, brevem, semibrevem, minimam, seminimam et semiminimam, totales et partiales. LmLFr. Gafur. pract. 2, 12: In hoc tenore punctus appositus primae brevi ipsam in sua facit perfectione remanere, quae, nisi perficeretur a puncto, posset a tertia sui parte, scilicet a minima punctata cum subsequente seminima, imperfici. LmLFr. Gafur. pract. 3, 3: sive discordantia ipsa diminutiore figura notata sit ut seminima vel semiminima atque etiam minima, sive maioris quantitatis temporalem figuram imitetur ut semibrevem aut brevem, non admittitur. LmLFr. Gafur. pract. 3, 10: Quandoque singulis tribus minimis duas seminimas postponentes contrapunctum notulis cantus plani regulari ordine ascribunt (sc. organizantes). LmLFr. Gafur. pract. 4, 5: Est enim consyderandum, quod, si illa pars, qua notula in proportione minuitur, fuerit ipsius notulae pars figurabilis, puta [] tertia pars semibrevis in prolatione perfecta (minima enim est) vel tertia pars brevis in tempore perfecto (est quidem semibrevis) vel quarta pars semibrevis in minori prolatione (est enim seminima) vel alio quovis modo, facile discernentur et pronuntiabuntur notulae huiusmodi diminutae. ibid. al. ex errore ed. pro semiminima: LmLUgol. Urb. 3, 3-1, 21.
4747 Zeichen · 92 Sätze

Lautwandel-Kette

Von der indoeuropäischen Wurzel bis zur Mundart

Pro Sprachstufe der prominenteste Beleg. Klick auf eine Form öffnet das Wörterbuch.

  1. Latein
    seminima

    Lex. musicum Latinum

    seminima -ae f. Note der Mensuralnotation im Wert einer halben Minima — note in mensural notation with the value of half…

Verweisungsnetz

1 Knoten, 0 Kanten

Tap auf Knoten öffnet Detail · Drag zum Umpositionieren · Scroll zum Zoomen

1-Hop 2-Hop
Filter:
Sackgasse 1

Wortbildung

Komposita & Ableitungen mit seminima

0 Bildungen · 0 Erstglied · 0 Zweitglied · 0 Ableitungen

Keine Komposita gefunden — seminima kommt in keinem anderen Lemma als Erst- oder Zweitglied vor.

Zitieren als…
APA
Cotta, M. (2026). „seminima". In lautwandel.de — Aggregat aus 53 historischen deutschen Wörterbüchern. Abgerufen am 12. May 2026, von https://lautwandel.de/lemma/seminima/lml
MLA
Cotta, Marcel. „seminima". lautwandel.de, 2026, https://lautwandel.de/lemma/seminima/lml. Abgerufen 12. May 2026.
Chicago
Cotta, Marcel. „seminima". lautwandel.de. Zugegriffen 12. May 2026. https://lautwandel.de/lemma/seminima/lml.
BibTeX
@misc{lautwandel_seminima_2026,
  author       = {Cotta, Marcel},
  title        = {„seminima"},
  year         = {2026},
  howpublished = {lautwandel.de — Aggregat aus 53 historischen deutschen Wörterbüchern},
  url          = {https://lautwandel.de/lemma/seminima/lml},
  urldate      = {2026-05-12},
}