respiratio -onis
f. das Pausieren, Innehalten, Atemholen (beim Singen); Zäsur —
pausing, taking a breath (when singing); caesura [s.XI] LmLGuido micr. 15, 5: Igitur quemadmodum in metris sunt litterae et syllabae, partes et pedes ac versus, ita in harmonia sunt phtongi, id est soni, quorum unus, duo vel tres aptantur in syllabas; ipsaeque solae vel duplicatae neumam, id est partem constituunt cantilenae; et pars una vel plures distinctionem faciunt, id est congruum respirationis locum (
inde LmLComm. Guid. 54 p. 144. LmLAnon. Pannain p. 414. LmLMetrol. 45 p. 83. LmLWalt. Odingt. 5, 9, 26. LmLQuat. princ. 3, 33. LmLComm. Boeth. II p. 214, 3.
sim. LmLPaul. Paulir. 7, 2, 1 p. 59: Pausa est distinctio faciens congruum respiracionis locum). LmLGuido micr. 15, 54: ut in modum currentis equi semper in finem distinctionum rarius voces ad locum respirationis accedant, ut quasi gravi more ad repausandum lassae perveniant (
inde LmLAribo 56 p. 69. LmLComm. Guid. 85 p. 154. LmLMetrol. 86 p. 89). LmLIoh. Cott. mus. 23, 2: Est ergo diaphonia congrua vocum dissonantia, quae ad minus per duos cantantes agitur ita scilicet, ut altero rectam modulationem tenente alter per alienos sonos apte circueat, et in singulis respirationibus ambo in eadem voce vel
[] per diapason conveniant. Qui canendi modus vulgariter organum dicitur.
[s.XII] LmLTrad. Guid. 7: Distinctionum quoque fines, id est mores respirationum. LmLAnon. La Fage I 15, 14: Nota igitur pausationes et respirationes, quoniam aliam vim habent in organo pausationes et respirationes. Pausationes autem dicimus moras illas, quae vel cum cantu vel in diapason ab organizatore fiunt causa requiescendi aut organum intercidendi. Respirationes vero vocamus interpositiones illas, quae fiunt ab organizatore, quando ad quartam, id est diatesseron, organum vel ad quintam, id est diapente, a cantu descendit et ibi paululum respirans resumit spiritum, ut usque ad pausationem melius sequentia prosequantur. LmLAnon. La Fage I 15, 21.
[s.XIV] LmLIac. Leod. comp. 2, 6, 11: Sicut enim in prosa vel metris partes, pedes et clausulae, comma, cola et periodi sunt aptata: ita etiam in canticis sunt debita respirationum loca seu clausulae vel neumae. LmLQuat. princ. 3, 32: ut cantus melius continuatur, necessarium est inter neupmas respiraciones et distinctiones inserere. LmLQuat. princ. 3, 33: De distinctionibus et respiracionibus. Capitulum 33. Distinctio secundum Guidonem est congruus respiracionis locus. Et licet simul conveniunt distinctio et respiracio, aliquando tamen discrepant, in hoc videlicet, ubi nostra vox pro deffectu anelitus et propter neupmatis prolixitatem continuare non potest, fit ibi respiracio, ubi non est verborum et cantus una distinctio, sed semper cavendum est in tali respiracione a verbi descisione. Distinctio vero est congrua respiracio sive repausacio, scilicet ubi nostra vox inter cantus modulacionem convenienter respirare videtur ita, ut in vocibus respiracio fiat, ubi est in sensu literarum congrua repausacio, ut et dictionum et cantus una possit esse distinctio (
sim. LmLQuat. princ. 3, 48.
inde LmLTrad. Holl. VI 28, 8). LmLQuat. princ. 3, 33: curandum est, ut plena respiracio, si fieri potest in cantum, non fiat, nisi ubi distinctiones terminantur (
sim. LmLQuat. princ. 3, 48.
inde LmLTrad. Holl. VI 28, 11). LmLQuat. princ. 3, 58: dimidii temporis respiracio causa trahendi anelitum. LmLComm. Boeth. II p. 220, 4: certus respiracionis locus.
[s.XV] LmLIoh. Olom. 9 p. 69-70. LmLGeorg. Ans. 3, 242. LmLTrad. Holl. VI 25, 5: A finali itaque voce omnis cantus oportet suscipere regulas, et suas deposiciones sive eciam principia ac respiraciones ab ea vult tamquam a magistra recipere (
sim. LmLTrad. Holl. VI 35, 4). LmLTrad. Holl. VI 26, 6: Distincciones vero sunt congrue respiraciones. LmLFr. Gafur. pract. 1, 8: certa linea in modum pausae cantilenas terminantis omnia linearum intervalla complectente ..., qua quidem innuunt
(sc. notatores) vocis ipsius respirationem. LmLFr. Gafur. pract. 2, 6.