quadruplum -i
n. 1. Doppeloktave 2. vierstimmiges Stück 3. Bezeichnung für die vierte Stimme eines mehrstimmigen Stücks —
1. double octave 2. four-voice composition 3. term for the fourth voice of a polyphonic composition 1
Doppeloktave —
double octave [s.IX] LmLScol. ench. 3, 533: medietas
(sc. chordae) duplum sonet, quarta pars quadruplum.
[s.XI] LmLHermann. mus. p. 18 (p. 125a): In consideranda monochordi positione ea prima speculatio occurrit, quod omnis eius integritas quadruplo, id est bis diapason, comprehenditur.
al. [s.XIV] LmLIac. Leod. comp. 3, 3, 4: aut aequaliter incipis aut minime et, si aequaliter, in duplo incipere manifestum est oportere aut in triplo aut in quadruplo aut sesqualtero.
v. quadrupla 2
vierstimmiges Stück —
four-voice composition [s.XIII] LmLAnon. Couss. IV p. 46, 12: Ipse vero magister Perotinus fecit quadrupla optima sicut „Viderunt“, „Sederunt“. LmLAnon. Couss. IV p. 82, 5.
[s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 2, 21, 44: Est autem notandum, quod quamvis consonantia ista
(sc. diapente cum diapason) sit alta, quia multum distant ab invicem eius extremae voces, potest tamen habere locum in motettis, cantilenis, conductis et organis, ubi non sunt nisi duo cantus; magis tamen habet locum, ubi sunt tres mensurati cantus vel plures, ut in triplis et quadruplis.
[s.XV] LmLCompos. Natura 6, 1: De contrapuncto, quod alii quadruplum dicunt.
eqs. LmLCompos. Cum igitur pr. 9: In prima quidem dicam de composicione duarum vocum, in secunda de composicione trium vocum, in tercia de composicione quatuor vocum. Et iste composiciones nominabuntur in presenti dupla, tripla, quadrupla. LmLCompos. Cum igitur 3, 1: volens componere quadruplum, id est quatuor vocum, hunc servet modum. Primo consideret, in quo tono velit componere illud quadruplum, ubi advertendum, quod in duobus ultimis tonis, scilicet septimo et octavo, bene melodisant quadrupla et non in aliis. LmLCompos. Cum igitur 3, 11: consideret de duplicacione, que solum facienda
[] est inter duas voces. Et hoc in composicione quadrupli sex modis contingit: Primo inter tenorem et discantum, secundo inter tenorem et subcontra, tercio inter tenorem et contrahaut, quarto inter discantum et subcontra, quinto inter discantum et contrahaut, sexto inter subcontra et contrahaut. 3
Bezeichnung für die vierte Stimme eines mehrstimmigen Stücks —
term for the fourth voice of a polyphonic composition a
generell —
general [s.XIII] LmLIoh. Garl. mens. append. 16, 2: Sequitur de quadruplicibus. Sonis praepositis et praeparatis quartus superveniens in debita quantitate ordinatus et isto modo quadruplum nuncupatur. LmLIoh. Garl. mens. append. 16, 5: Proprius situs primi dicitur diapason et infra, proprius situs secundi est in duplici diapason et infra, proprius situs tertii est in duplici diapason et infra cum commixtione sex concordantiarum sive in simplicitate sive in compositione ad utrumque, situs proprius quadrupli in triplici diapason et infra, quod vix in opere ponitur nisi in instrumentis. LmLIoh. Garl. mens. append. 16, 6: patet in quadruplicibus magistri Perrotini per totum in principio magni voluminis, quae quadrupla optima reperiuntur. LmLIoh. Garl. mens. append. 16, 7: Sed quadruplum communiter sumptum, de quo ad praesens intendimus, modum tripli in altitudine et gravitate recipit, quamvis aliquantum excedat in aliquibus locis.
eqs. LmLIoh. Garl. mens. append. 16, 8: tale quadruplum cum tribus sibi associatis ab aliquibus duplex cantus nuncupatur, quia duo invicem nunc cum uno, nunc cum reliquo audientibus tamquam essent duplex discantus. LmLAnon. Emmeram. 2 p. 226, 15: Nota igitur, quod semibreves inaequales per pausulas in diversis cantibus positas hoquetando debent sic artificialiter ordinari, scilicet quod minor semibrevis et sua pausula sint in triplo, maior autem et sua pausula sint in duplo, id est secundo cantu, tenore tamen in talibus existente. In quadruplo siquidem haec omnia confuse posita reperimus, et hoc est, quia quadruplum cuilibet cantuum nititur adulari (
sim. LmLAnon. Emmeram. 2 p. 232, 25-26). LmLAnon. Emmeram. 5 p. 274, 37. LmLFranco Col. 11, 35: Qui autem quadruplum vel quintuplum facere voluerit, inspicere debet cantus prius factos, ut si cum uno discordet, cum aliis in concordantiis habeatur; nec ascendere debet semper vel descendere cum altero ipsorum, sed nunc cum tenore, nunc cum discantu (
inde LmLQuat. princ. 4, 2, 43). LmLAnon. Couss. IV p. 81, 15. LmLAnon. Couss. IV p. 81, 21: Sed nota, quod quadruplum quandoque potest eum ponere in discordantia cum aliquo praedictorum, quod triplum cum suis subditis non potest facere. LmLIoh. Groch. 188: Partes autem istorum
(sc. cantuum) plures sunt, puta tenor, motetus, triplum, quadruplum. LmLIoh. Groch. 192: Quadruplum vero est cantus, qui aliquibus additur propter consonantiam perficiendam. Dico autem ‚aliquibus‘
etc., quia in aliquibus sunt tantum tres et ibi sufficiunt, cum perfecta consonantia ex tribus causetur. In aliquibus vero quartus additur, ut, dum unus trium pausat vel <ordinatim> ascendit vel duo ad invicem se truncant, quartus consonantiam servet. LmLIoh. Groch. 199.
[s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 7, 3, 9: cum aliquis per se cantat motetum aliquem, triplum vel quadruplum sine tenore. LmLIac. Leod. spec. 7, 3, 11: possunt tamen supra tenorem unum multi fieri discantus, ut motetus, triplum, quadruplum. LmLIac. Leod. spec. 7, 3, 13-14. LmLQuat. princ. 4, 2, 43.
[s.XV] LmLProsd. contr. II 5, 6: ad contratenorem vel tripum vel quadruplum. LmLUgol. Urb. 3, 6-8, 59: dicimus, quod tenor, contratenor, superior, triplum et quadruplum, si reperitur unus et idem cantus, sunt licet vario modo, se habeant et diverso, tendunt enim ad unum finem et ad diversarum consonantiarum ordinatam congeriem, quorum omnium fundamentum est ipse tenor.
[] b
für die vierte Stimme über dem Tenor —
for the fouth voice above the tenor [s.XIV] LmLAegid. Mur. p. 128b: Item si vis facere motetum cum quinque, per hunc modum potest fieri: fac primo tenorem, sicut dictum est, et fac motectum (
ms. Sevilla 5-2-25; om. ed.) discantare (
mss.; ed.: discantari) subtus tenorem et concordare; hoc facto (
mss.; ed.: modo) fac triplum discantare (
mss.; ed.: discantari) insuper motetum, sicut melius scis. Adhuc potes facere alium discantum, qui ibit circumquaque (
mss.; ed. ibi circumsonat) triplum fulgendo ipsum triplum. Et iste quintus cantus vocatur quadruplum, et sic erit motetus totaliter plenus.
ibid. al. cf. LmLWelker, Egidius
p. 80