quadrichordum -i
n. 1. viersaitiges (mythologisches) Instrument 2. Tetrachord —
1. (mythological) instrument with four strings 2. tetrachord 1
viersaitiges (mythologisches) Instrument, dessen Saiten im Abstand Quarte - Ganzton - Quarte angeordnet sind (6:8:9:12) —
(mythological) instrument with four strings, the strings of which are arranged in the disposition: fourth - tone - fourth (6:8:9:12) [s.VI] LmLBoeth. mus. 1, 20 p. 206, 7: Simplicem principio fuisse musicam Nicomachus refert adeo, ut quattuor nervis constaret, idque usque ad Orpheum duravit, ut primus quidem nervus et quartus diapason consonantiam resonarent, medii vero ad se invicem atque ad extremos diapente ac diatessaron, nihil vero in eis esset inconsonum, ad imitationem scilicet musicae mundanae, quae ex quattuor constat elementis. Cuius quadrichordi Mercurius dicitur inventor (
inde LmLAnon. Gerbert 10. LmLFrut. brev. 1 p. 28. LmLIoh. Aegid. 9, 14. LmLIac. Leod. spec. 1, 18, 4-5. LmLIac. Leod. spec. 4, 19, 6-7. LmLIac. Leod. spec. 4, 19, 10. LmLIac. Leod. spec. 5, 2, 3. LmLFr. Gafur. op. 5, 1. LmLFr. Gafur. theor. 5, 1, 1. LmLGuill. Pod. 1, 2).
[s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 4, 19, 9: Ut autem in exemplo ponendo magis haec pateant, vocetur chorda maxima, quae est prima, a, secunda b, tertia c, quarta d, apponaturque primae chordae numerus, qui est 12, secundae 9, tertiae 8, quartae 6, et sic describantur:
(sequitur descriptio) Est autem notandum, quod convenienter
[] dicitur posita descriptio quadrichordum vel tetrachordum, tum quia quattuor continet chordas, tum quia quattuor continet consonantias, et istud in multis distinguitur ab illo, quod postea secundum tria melorum genera multipliciter describetur. Semper enim ibi chordae extremae diatessaron habent ad invicem, hic vero diapason. LmLIac. Leod. spec. 5, 2, 12-13. LmLIac. Leod. spec. 5, 3, 1: Quia de quadrichordo illo mentio facta est, in quo quattuor hae continentur consonantiae: diapason, diapente, diatessaron et tonus, videatur, qualiter harum Pythagoras proportiones adinvenerit. LmLIac. Leod. spec. 5, 4, 1.
[s.XV] LmLUgol. Urb. 1, 5, 5 (
inde LmLFr. Gafur. extr. 3, 2, 1). LmLGuill. Pod. 1, 15: in quadrichordio Mercurii. 2
Tetrachord (viertöniger Tonbereich) —
tetrachord (tonal compass that consists of four pitches) [s.XI] LmLHermann. mus. p. 23 (p. 128a): Illud quoque sciendum, quod, cum in uno diapason VII diversae voces non nisi duo quadrichorda efficiant, septenarius vero unam, ut cunctis liquet, medietatem possideat, necesse est duo quadrichorda ipsa una medietate continuari, quod Greci synaphen, nos coniunctionem possumus dicere, ut videlicet superioris sit quarta vel acutissima, posterioris vero prima vel gravissima. LmLHermann. mus. p. 27 (p. 129b): omnium quadrichordorum, id est diatesseron specierum. LmLHermann. mus. p. 41 (p. 137a): quaeri potest, quare autentici per tria quadrichorda ascendentes et per eadem descendentes requiescant; subiugales vero similiter quoque per tria ascendentes non per tria descendant, sed in media via, id est in finalibus, subsistant.
passim [s.XV] LmLGuill. Pod. 1, 6: Sensus enim auditus et si circa subiectum soni et locum decipi possit, ut audiens quadrichordum atque prope existimet esse, pentachordum atque longe, non tamen circa obiectum et eius qualitates, ut predictum est.
(?)