Eintrag · Lex. musicum Latinum
- Anchors
- 1 in 1 Wb.
- Sprachstufen
- 1 von 16
- Verweise rein
- 0
- Verweise raus
- 0
progressio -onis f. 1. Ambitus 2. Intervallfolge (mit bestimmter Intervallstruktur) — 1. ambitus 2. sequence of intervals (with definite intervallic structure) 1 Ambitus — ambitus a Definition [s.XII] LmLGuido Aug. 519: Progressio consideratur secundum elevationem et depositionem. LmLTon. Cist. 8: Progressio vero est elevatio et depositio (sim. LmLIoh. Aegid. 12, 6). [s.XIII] LmLMus. man. 51, 10: Progressio vero est quantum procedat cantus sub finali vel supra finalem. b Gebrauch — usage [s.XII] LmLGuido Aug. 202: Apud tamen anticorum plebem cantorum ad progressionem cantuum cohibendam diapason quantitas non suffecit, sed duplari elevationi emioliam vel epitritam subponebant depressionem ita, ut multi cantus apud eos per diatessaron vel diapente sub finali et per diapason supra discurrerent. ... Talium tamen cantuum apud modernos usus repudiatus est, quia vel inferiora auditus non perciperet, vel in superioribus vox humana deficeret. In hoc igitur, quod ad quamlibet regularium cantuum progressionem dupplaris quantitas proportionis sufficiat, omnes artis musice doctores conveniunt. LmLGuido Aug. 349: Sed quidam cantus sunt, qui ita intra septem voces totam suam progressionem cohercent, ut ultra sextam vocem non eleventur, nec plus una voce deponantur. LmLGuido Aug. 367: Progressionum autem quedam sunt communes, id est convenientes tam autentis quam plagalibus, sicut sunt ille, de quibus modo opposuisti, que scilicet una voce descendunt et sex elevantur; alie vero proprie, id est vel tantum autentis vel tantum plagalibus competentes, ut sunt ille, que plus quam una voce descendunt et sex elevantur vel ultra sex ascendunt. Cognito ergo de cantu per dispositionem, cuius sit manerie, si propriam ibi reppereris progressionem, sine omni inquisitione patet tibi, cuius sit forme sive plagalis sive autentice. Quod si progressio communis est, compositionis consideratio necessaria est. LmLGuido Aug. 395: In huiusmodi enim parvis antiphonis, que contractam (ed.: contratam) et incertam habent progressionem, si propriam alicuius autenti compositionem repperis, scias esse autentas et non plagales. LmLGuido Aug. 484: in illo cantu inconveniens [] est progressio, in quo autentice elevationi (ms. et ed.: elevatione) plagalis subiungitur depositio (sim. LmLTon. Cist. 60. LmLAmerus 20, 16). LmLGuido Aug. 532: cantus, qui certam non habet progressionem, si in quinta sive sexta inceperit vel pausaverit vel eam frequentaverit vel a finali ad eam saltum fecerit, autentus est (sim. LmLTon. Cist. 45. LmLIoh. Aegid. 12, 31). al. LmLTon. Cist. 52: cantus ... diminutae progressionis (sim. LmLIoh. Aegid. 12, 35). al. LmLAnon. Cist. I 8 p. 34: regulari cantuum progressioni diapason sufficit. Licet enim in progressione cantuum duabus vocibus hinc inde, ut dictum est, positis decem voces inveniantur, non tamen per decem voces, sed tantum per octo medias cantus discurrere et usque ad voces altrinsecus positas pervenire habet, sed per eas ire vel redire non habet (sim. LmLMus. man. 46, 32). LmLAnon. Cist. I 15 p. 35: Secundum huiusmodi sufficientiam decem vocum consideraverunt musici progressionis plenitudinem ... Has decem voces in sua progressione aliter autenti, aliter ordinant plagales. al. LmLAnon. Cist. II c. 1152D. [s.XIII] LmLMus. man. 3, 25: Compositio et progressio primi toni cum suis differentiis. al. LmLIoh. Aegid. 12, 4: Forma vero cantus consistit in compositione et progressione (sim. LmLIac. Leod. spec. 6, 36, 5. Anon. Gemnic. 3, 1, 8). al. [s.XIV] LmLIac. Leod. comp. 2, 8, 6. [s.XV] LmLGuill. Pod. 4, 5: Horum autem (sc. tonorum) progressio ac dispositio huiusmodi erat: prothus quidem ab ⋅a⋅ gravi in ⋅d⋅ acutum intendebatur, sed in ⋅d⋅ gravi finiebat ita, ut diapason supra finalem vocem, diatesseron vero subter illam haberet. LmLFr. Gafur. theor. 5, 8, 10: His (sc. modis) Phtolomeus ipse superduxit hypermixolidium, cuius omnium vocum progressio mixolidii constitutionem tono superaret acumine. 2 Intervallfolge (mit bestimmter Intervallstruktur) — sequence of intervals (with definite intervallic structure) [s.XIII] LmLMus. man. 21, 9: ⋅G⋅ et ... ⋅g⋅ ... ⋅Γ⋅ Graecum respondent in ydemptitate vocis, caracteris et progressionis. LmLMus. man. 32, 19: Nota, quod in omnibus coniunctionibus, quae species habent, prima semper species incipit in ⋅A⋅ aut (ed.: ut) in alia littera, quae similem habet progressionem. LmLMus. man. 35, 21: similis est progressio in ⋅A⋅ et in ⋅D⋅. LmLMus. man. 45, 11: Eadem est ergo progressio et vocum dispositio cuiuslibet octavae cum qualibet prima. al.
Lautwandel-Kette
Von der indoeuropäischen Wurzel bis zur Mundart
Pro Sprachstufe der prominenteste Beleg. Klick auf eine Form öffnet das Wörterbuch.
-
—
Lateinprogressio
Lex. musicum Latinum
progressio -onis f. 1. Ambitus 2. Intervallfolge (mit bestimmter Intervallstruktur) — 1. ambitus 2. sequence of interval…
Verweisungsnetz
1 Knoten, 0 Kanten
Tap auf Knoten öffnet Detail · Drag zum Umpositionieren · Scroll zum Zoomen
Filter:
Sackgasse 1
Wortbildung
Komposita & Ableitungen mit progressio
1 Bildungen · 1 Erstglied · 0 Zweitglied · 0 Ableitungen
progressio‑ als Erstglied (1 von 1)
Progressionshaken
LDWB2
Pro|gres|si|ons|ha|ken m. (-s,-) ‹alp› agü de progresciun m.