offerenda -ae
f. et offerendum -i
n. Offertorium (Gesang zur Gabenbereitung in der Messe) —
offertory (chant for the presentation of gifts in the mass) [s.IX] LmLAurelian. 8, 46: omnis ordo tam Romane quam Grece ecclesiae in antiphonis, responsoriis, offerendis, communionibus per hos priores decucurrerit tonos.
[s.X-XI] LmLPs.-Odo mus. p. 276a: In offerendis vero et earum versibus maximeque in communionibus, quantum in hac arte valuerit, patefecit; est enim in eis omnimoda huius artis elevatio, depositio, duplicatio, dulcedo cognoscentibus, labor discentibus valdeque ab aliis cantibus discrepans mira depositio (
inde LmLNicol. Burt. 1, 28, 166. LmLBonav. Brix. 22, 14. LmLFr. Gafur. pract. 1, 8). LmLComm. Guid. 40 p. 135: Si eidem cantui, quem per finalem dixi cognosci, velis subiungere versum, sicut in responsoriis et offerendis, ... ut hoc competenter facias, maxime opus est ad finalem illam coaptare. LmLComm. Guid. 64 p. 145: Hae supradictae regulae, quantum scilicet debeant deponi vel elevari vel totus cantus vel sola distinctio, permaxime caventur et servantur in antiphonis et responsoriis et in illis cantibus, scilicet officiis et offerendis, quorum cantus, ut psalmis coaptentur sicut antiphonae et officia, et versibus sicut responsoria et offerendae, oportet, ut communibus regulis fulciantur. LmLComm. Guid. 43 p. 151: ut in versu offerendae.
[s.XIII] LmLMus. man. 51, 4: in illis cantibus, qui nec „Gloriam“ habent sicut introitus et responsoria, nec „saeculorum“ sicut antiphonae, sed omnino neumatibus carent sicut ympni, „Sanctus“, „Agnus Dei“, „Kyrye“, „Gloria in excelsis“, alleluia, gradalia, offerendae, communiones, prosae sive sequentiae ceteraque cantuum genera. LmLElias Sal. 17 p. 35b: quod principia antiphonarum reguntur per „seculorum“, ita reguntur in veritate principia responsoriorum, officiorum, alleluia, offerendarum et communionum et totus cantus, qui concorditer cantatur. LmLElias Sal. 19 p. 42a. LmLElias Sal. 29 p. 56b.
[s.XIV] LmLGuido Dion. 2, pr. 275: qualiter octo toni non solum ad intonationem psalmorum, immo etiam ad antiphonas, nocturnalia, responsoria, invitatoria, „Venite“, hympnos, missarum introitus, responsoria, alleluya, tractus, sequentias, offerendas et postcommuniones
[] adaptari convenienter et applicari debeant, ... per exempla subsequentia plenius apparebit.
[s.XV] LmLIac. Theat. 68: Omnia offerenda, que incipiunt in ⋅C⋅ grave vel in ⋅D⋅ grave vel in ⋅F⋅ grave et tendunt usque ad ⋅c⋅ acutam vel ad ⋅d⋅ acutam et finiunt in ⋅D⋅ grave sunt primi toni.
eqs. LmLThom. Bad. p. 88: in offerenda de corpore Christi.