nonadecima (decimanona) -ae
f.Bezeichnung für ein Intervall aus neunzehn Tonstufen bzw. zwei Oktaven und einer Quinte 1
Bestimmung —
determination a
quantitativ —
quantitative [s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 2, 124, 15: Diapente cum bis diapason a numero vocum una decima nona posset nuncupari. Haec in gammatis compositione non amplius quam bis potest reperiri, nisi sub Gammaut gravior clavis situetur vel super ⋅e⋅la acutior.
[s.XV] LmLUgol. Urb. 2, 4, 21: <Nonadecimae> forma perfecta est, ut ex tredecim tonis et quinque sit constituta semitoniis, ex quibus vera redditur consonantia. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 16, 1: De diapente supra bisdiapason, id est decimanona. Diapente supra bisdiapason est concordantia ex mixtura duarum vocum bisdiapason ac diapente ab invicem distantium effecta, sicut re ⋅A⋅re et la ⋅E⋅la.
al. b
qualitativ (als Konsonanz) —
qualitative (as consonance) [s.XIV-XV] LmLPaul. Flor. 3: est sciendum, quod consonantie biscantus sunt sex, videlicet unisonus, quinta, octava, duodecima, quintadecima et decimanona. Disonantie vero equaliter sunt sex, videlicet tercia, sexta, decima, terciadecima, decimaseptima et vigessima. LmLUgol. Urb. 2, 3, 26: et per consequens duodecimam ab ea quinta exortam et decimamnonam a duodecima productam merito consonantias esse perfectas.
al. LmLPetr. Betschk p. 537, 36: Decima nona bene concordat. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 16, 5: decimanona... plurimum suavitatis habens instar quintae, cui ad bisdiapason, ac duodecimae, cui ad diapason correspondet, tam notis extremis quam mediis aeque accommodari potest. LmLIoh. Tinct. contr. 3, 1, 9: Praeterea nonnulli, quibus assentior, dicunt non esse vitiosum, si multis super librum canentibus aliqui eorum in concordantiam desinant imperfectam. Quod tamen intelligendum censeo, ubi plures fuerint concinentes quam concordantiae perfectae vocibus eorum contentae, ita etiam, quod a sexta, tertiadecima vicesimaque supra notam inferiorem abstineant. Sic enim nulla earum propter eius duritiem et praecipue cum quinta, duodecima et decimanona perfectioni congruit, ut hic probatur:
(sequitur exemplum). LmLNicol. Burt. 2, 1, 13: Perfectae
(sc. consonantiae) sunt ... unisonus, quinta, octava, duodecima, quintadecima et decimanona. LmLGuil. mon. 6 p. 33. LmLAnon. Couss. I p. 445. LmLContr. Primo sciendum p. 291: Primo sciendum, quod duodecim sunt species biscantus ... Perfecte sunt unus sonus, V
a, octava, XII
a, XV
a, XVIIII
a. 2
Gebrauch —
usage a
allgemein —
general [s.XIV-XV] LmLPaul. Flor. 6: capiendo supra ipsum tenorem quintam vel duodecimam vel decimamnonam per ut capitur sol vel ut, per re capitur la vel re, per my capitur my, per fa capitur fa vel ut, per sol capitur sol vel re, per la capitur la vel my. LmLUgol. Urb. 2, 6, 28. LmLFr. Gafur. extr. 9, 1, 24. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 11, 25: Decimanona post duodecimam superiorem interdum assumetur supra tenorem tres aut quatuor gradus descendentem, ut hic probatur:
(sequitur exemplum). LmLIoh. Tinct. contr. 1, 16, 6.
al. LmLGuil. mon. 6 p. 34: ipsa decimaseptima requirit decimamnonam; ipsa decimanona requirit vigesimam.
ibid. al. LmLGuill. Pod. 6, 11: tredecim sunt species contrapuncti, scilicet unisonus, tertia, quinta, sexta, octava, decima, duodecima, tertiadecima, quintadecima, decimaseptima, decimanona, vigesima, vigesimasecunda. LmLFr. Gafur. pract. 3, 8: Similiter ad secundam chordam omnes poteris in introductorio concordantias ad decimamnonam usque facile conducere. Nam quum in ⋅A⋅re tenor quieverit, poterit cantus fa et ut in tertiam, scilicet in ⋅C⋅faut, et la ac mi in quintam in ⋅E⋅lami gravem enuntiare ... Et sol et fa in decimamseptimam in ⋅C⋅solfa atque in decimamnonam
[] la in ⋅E⋅la. LmLAnon. Couss. I p. 443b (
sim. LmLAnon. Couss. I p. 445). LmLContr. Primo sciendum p. 291. b
im Hinblick auf die Oktavverwandtschaft mit Quinte und Duodezime —
with reference to the octave affinity with the fifth and twelfth [s.XIV-XV] LmLPaul. Flor. 25: Igitur sciendum est, quod ille modus, qui tenetur in eundo de duodecima in octavam, equiformiter tenetur de decimanona in quintamdecimam et veniendo de quinta in parem; et etiam ille modus, qui tenetur in eundo de octava in duodecimam, similiter tenetur in eundo de quintadecima in decimamnonam et de pari in quintam. LmLProsd. contr. 3, 2: decima, que ... uni tercie assimilatur; et undecima quarte; ... et decima nona quinte et duodecime. LmLUgol. Urb. 2, 3, 17.
al. LmLPetr. Betschk p. 537, 38. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 16, 5. LmLGuil. mon. 6 p. 33: sub quinta componuntur duodecima et XVIIII
a. LmLGuill. Pod. 6, 11. LmLFr. Gafur. pract. 3, 2: At concordantiarum huiusmodi aliae simplices et primariae, quae scilicet inter septem essentialiores et discretos sonos concipiuntur ut unisonus, tertia, quinta et sexta. Aliae replicatae et secundariae ut octava, decima, duodecima et tertiadecima ... Aliae triplicatae et tertiariae ut quintadecima, decimaseptima, decimanona et vigessima. Quintadecima enim aequisonat unisono et octavae, decimaseptima tertiae et decimae, decimanona quintae et duodecimae.
ibid. al. LmLContr. In presenti 17. LmLContr. Quatuor sunt p. 410a: Quinta et duodecima et decimanona idem sunt.
al.