motetus -i
m. I. ‚Motette‘ (Gattung der Mensuralmusik mit zugrundeliegendem Tenor und unterschiedlichen Texten in den einzelnen Stimmen) II. Bezeichnung für die dem Tenor unmittelbar benachbarte Stimme einer Motette —
I. ‘motet’ (genre of mensural music based on a tenor and with different texts in individual voices) II. term that designates the voice of a motet immediately adjacent to the tenor I
‚Motette‘ (Gattung der Mensuralmusik mit zugrundeliegendem Tenor und unterschiedlichen Texten in den einzelnen Stimmen) —
‘motet’ (genre of mensural music based on a tenor and with different texts in individual voices) [syn.: motellus] A
Definition [s.XIII] LmLDisc. pos. vulg. p. 193, 11: Mothetus vero est super determinatas notas firmi cantus mensuratas sive ultra mensuram, diversus in notis, diversus in prosis multiplex consonans cantus. LmLIoh. Groch. 182: Motetus vero est cantus ex pluribus compositus habens plura dictamina vel multimodam discretionem syllabarum utrobique harmonialiter consonans. Dico autem ‚ex pluribus compositus‘ eo, quod ibi sunt tres cantus vel quattuor, plura autem dictamina, quia quilibet debet habere discretionem syllabarum tenore excepto, qui in aliquibus habet dictamen et in aliquibus non. ... Cantus autem iste non debet coram vulgaribus propinari eo, quod eius subtilitatem non <anim>advertunt nec in eius auditu delectantur, sed coram litteratis et illis, qui subtilitates artium sunt quaerentes. Et solet in eorum festis decantari ad eorum decorationem. LmLWalt. Odingt. 6, 11, 11: Et alia quidem species
(sc. discantus) attendit consonantiam et mensuram vocum ac carminum, quae motetus dicitur, id est motus brevis cantilenae.
[s.XIV] LmLGen. disc. Postquam 4, 1: Motteti sunt cantus applicati verbis sive dictionibus vel parabolis. Fiunt etiam ad unum et ad plures cantus. Non habent ita ordinem in verbis sicut balladae et rotundelli; possunt esse de tempore perfecto et etiam mixti, et de Italica et Gallica, ita quod tempora unius correspondeant ad tempora alterius et sit simile alteri. LmLAnon. Vratisl. p. 336a: differencia est inter mutetum, rondellum, piroletum, baladum, stampaniam sive stampetum, katschetum et rotulum. Unde mutetus est, qui nullam habet pausam generalem nisi finem, cuius quelibet pars habet textum, verbi gracia: „Appollinis“, „Ave coronata“, „Degentis vita“, „Fenix Arabie“ et sic de aliis (
sim. LmLMens. Si ille p. 508, 7). LmLMens. Circa artem p. 527, 13: Vel ecciam mutetus sic potest cognosci, ubi discantus habet solum unam partem, similiter et medium et tenor.
[s.XV] LmLGen. disc. Differentia 1: Differentia
[] est inter motetos, ballados, vireletos et rondellos et fugas. Item de primo: omnes sunt moteti, quorum tenores sunt nullius prolationis, quia tenores motetorum sunt de modo vel de tempore, sicut „Ida capillorum“ vel „Impudenter“, et ultra, quorum tenores a se omnes sunt moteti
etc. Et illi debent cantari in ecclesiis, et est cantus ecclesiasticus. LmLAnon. Mell. 15, 2: Sed mutete ita noscuntur, quia in cantando una pars agitatur ante aliam, ut in „Iam adest dies iubileus“. LmLPaul. Paulir. 7, 2, 1 p. 60: Mutetus est cantus mensuralis per triplum vadens, in quo discantus habet textum proprium et medium, eciam non habet textum proprium diversificatum a discanto, sed tamen uterque textus una cum suis notis ita bene concordat, quod haec difformitas uniformitatem videtur parere. Tenor autem nullum textum habet, sed occurrit utrique suaviter se inmiscendo. LmLIoh. Tinct. diff. 171: Motetum est cantus mediocris, cui verba cuiusvis materie, sed frequentius divine, supponuntur. B
Klassifikation —
classification [s.XIII] LmLDisc. pos. vulg. p. 192, 31: Discantus vero alius pure discantus, alius organum. Quod est duplex, scilicet organum duplex et quod pure organum dicitur. Item alius conductus, alius mothetus et alius est ochetus. LmLIoh. Groch. 151: Et isto cantu
(sc. mensurato) moderni Parisiis utuntur. Quem antiqui pluribus modis diviserunt, nos vero secundum usum modernorum in tres generaliter dividimus, puta motetos, organum et cantum abscisum, quem hoquetos vocant. C
Gebrauch —
usage 1
die Textierung betreffend —
with respect to texting [s.XIII] LmLDisc. pos. vulg. p. 193, 11: Mothetus... diversus in notis, diversus in prosis. LmLFranco Col. 11, 24: Cum diversis litteris fit discantus, ut in motetis, qui habent triplum vel tenorem, quia tenor cuidam litterae aequipollet (
inde LmLIac. Leod. cons. 88. LmLIac. Leod. spec. 7, 10, 5. LmLQuat. princ. 4, 2, 42). LmLIoh. Groch. 182: Motetus vero est cantus ex pluribus compositus habens plura dictamina. LmLWalt. Odingt. 6, 16, 1.
[s.XIV] LmLAegid. Mur. p. 124a: debent verba concordare de materia, de qua fecere motetum. LmLGen. disc. Postquam 5, 1. LmLAnon. Vratisl. p. 336a. LmLMens. Circa artem p. 527, 11: Et illorum
(sc. cantuum) differencia sic potest haberi, quia, ut frequenter, ubi discantus habet proprium textum, similiter et medium et quandoque tenor. Sed in illo non est vis, utrum tenor habeat textum vel non propter grossitudinem figurarum, et talis cantus mensuralis dicitur mutetus, ut est „Appollinis“, ubi discantus habet textum, similiter et medium et ecciam tenor; vel „Degentis vita“, ubi discantus et medium habent textus, tenor vero caret proprio textu. LmLAnon. Vipiten. 11, 1: Ultimo nota differenciam inter rundellum et mutetum. Et est hoc, quia mutetus habet se ut frequenter proprium textum in tenore et aliquando eciam contratenor proprium habet textum. 2
die Mensurierung betreffend —
with respect to mensuration a
Modi —
(rhythmic) modes [s.XIII] LmLDisc. pos. vulg. p. 194, 21: Item ochetus est super tenorem uniuscuiusque modi mothetorum. LmLTrad. Franc. IV 4, 1: Mutetorum quinque sunt modi. Primus constat ex omnibus longis
eqs. LmLWalt. Odingt. 6, 16, 1: De motetis. Moteti fiunt cum littera in aliquo modorum. Unum sumatur aliquis cantus notus pro tenore aptus melo et in certo modo disponatur. Medius cantus potest fieri in eodem modo vel alio prout competens fuerit tenori. Nam quintus modus omnibus aliis potest esse tenor praeterquam in sexto modo compositis cantibus mediis.
[s.XIV] LmLTrad. Phil. II 1, 4: ab ipsis longis tanquam a simplicioribus est inchoandum procedendo igitur ad modos VI (
lectio incerta, ed.: breviter) motellorum (
ms.; ed.: motulorum) vel motetorum. LmLRob. Handlo p. 166, 7.
[] al. LmLMens. Primo punctus p. 37. LmLQuat. princ. 4, 1, 10: De sex modis motetorum secundum modernos.
al. b
Noten- und Pausenwerte —
value of notes and rests [s.XIII] LmLDisc. pos. vulg. p. 193, 27: Aliquando vero tenor constat ex notis omnibus longis, sicut tenor motheti: „O Maria, maris stella“, et tunc semper nota longa cum brevi de motheto uni tantum notae longae de tenore correspondet et e converso. LmLMens. Notandum quod 1, 1: Notandum, quod muteto vel conducto, qui mensurabiliter cantantur, speciales in notis mensurae ascribuntur. Et alia notarum est longa, alia brevis, quaedam vero semibrevis, quarum proprietates suo loco ponuntur.
[s.XIV] LmLPs.-Mur. motet. p. 75a. LmLQuat. princ. 4, 1, 7: Qui autem dicunt predictum Philippum crochutam vel semiminimam aut dragmam fecisse aut eis consensisse, errant, ut in motetis suis intuenti manifeste apparet. LmLIoh. Hanb. sum. 12 p. 260, 16: Et quod quatuor semibreves sine puncto brevem unam valeant, patet in moteto, qui vocatur „Novum melos promere“
(cum melodia).
al. LmLGen. disc. Postquam 4, 11: Utimur in eisdem mottetis pausis unius temporis et pauciores.
[s.XV] LmLUgol. Urb. 3, 6-8, 58: quam plures inveniuntur moteti antiqui absque brevibus et semibrevibus solum ex maximis et longis formati. LmLFr. Gafur. pract. 2, 3. c
allgemein —
general [s.XIII] LmLTrad. Franc. III 5, 9. LmLIoh. Groch. 73: Per mensurabilem
(sc. musicam) intellegunt illam, quae ex diversis sonis simul mensuratis et sonantibus efficitur, sicut in conductibus et motetis. LmLGuido Dion. 1, 1, 15: cantus mensuratos, quales sunt moteti, hoqueti et huiusmodi. d
perfekte und imperfekte Mensurierung —
perfect and imperfect mensuration [s.XIV] LmLPhil. Vitr. 17, 17: Modus perfectus et tempus perfectum insimul continentur in moteto, qui vocatur „Deus iudex fortis“ (
inde LmLTrad. Phil. I
f. 62rD, 17). LmLPhil. Vitr. 19, 2: Qua de causa rubeae notulae ponantur in motetis (
inde LmLTrad. Phil. I
f. 62rD, 19).
al. LmLMens. Omnis nota sic 3, 3: Omnis cantus moctectorum computatur per tria tempora. LmLTrad. Phil. I
f. 62rD, 46.
al. LmLTrad. Phil. II 10, 2. LmLRob. Handlo p. 100, 24: securius tamen et verius in motetis et in aliis cantibus, ubi semibreves sunt, addatur punctus inter duas et duas vel inter tres et tres vel inter duas et tres vel inter tres et duas.
al. LmLIac. Leod. spec. 7, 17, 4: Item cum dicerent antiqui brevem perfectam in tres semibreves et non in plures esse divisibilem, referebant se ad illud, quod communius fiebat et regularius in motetis specialiter.
al. LmLPetr. Palm. p. 534. LmLMens. Primo punctus p. 34.
al. LmLPs.-Mur. motet. p. 76a: In arte motetorum sive discantuum sunt due prolationes, scilicet perfecta et imperfecta, maior et minor.
al. LmLQuat. princ. 4, 1, 31.
al. LmLIoh. Boen ars 1, 8, 15.
al. LmLPs.-Theodon. 2 p. 40.
al. LmLAnon. Mediol. 9, 4: Nota, quod in moctectis, in „Gloria“ et in aliis cantibus ibi est modus perfectus et inperfectus.
al. LmLAnon. Couss. V p. 240, 17.
al. LmLMens. Si ille p. 505, 7.
[s.XV] LmLProsd. exp. 62, 53. LmLIoh. Tinct. pr. 3, 4, 11. LmLBart. Ram. 3, 1, 4 p. 91. LmLIoh. Hoth. dial. p. 74. LmLNicol. Burt. 3, 4, 27. LmLFr. Gafur. pract. 2, 7. e
Diminution [s.XIV] LmLIoh. Mur. lib. 11, 1: Sequitur de diminutione, que sepe fit in tenoribus motetorum. Circa quam notandum est primo, quod pro maxima in diminutione ponitur longa, pro longa brevis, pro brevi semibrevis, pro semibrevi minima (
inde LmLGoscalc. 3, 10 p. 180, 9. LmLIoh. Pipudi p. 45. LmLAnon. Mediol. 6, 1. LmLProsd. exp. 90, 1. LmLUgol. Urb. 3, 10-1, 2).
al. LmLGoscalc. 3, 10 p. 180, 27. LmLAnon. Couss. V p. 258, 6.
[s.XV] LmLProsd. exp. 90, 7: ad presens non solum diminutio reperitur in tenoribus motetorum, sed etiam reperitur in tenoribus baladarum et aliorum cantuum, et quod plus est, reperitur etiam in discantibus
[] quamplurium baladarum.
al. LmLUgol. Urb. 3, 10-1, 8: Nunc autem nedum in tenoribus motetorum, sed in ipsis motetis et canticis ecclesiasticis nec non et cantilenis ceterisque (
ed.: ceteris quae) cantibus moderni cantores huiusmodi diminutione utuntur.
al. LmLFr. Gafur. extr. 11, 9, 1.
al. 3
den musikalischen Satz betreffend —
with respect to compositional technique a
Zusammenklänge —
simultaneous sonorities [s.XIII] LmLTrad. Garl. plan. IV 106: Nam in mensurabili musica illud videmus, quod tenor [sive biscantus] alicuius moteti vel rondelli stat in ⋅b⋅fa⋅C⋅mi dicendo per ⋅C⋅ durum, tunc accipientem in diapente superius suum biscantum oportet dicere mi in ⋅f⋅ acuto et sic per falsam musicam (
sim. LmLTrad. Franc. I p. 28. LmLCompil. Ticin. A 58).
al. LmLWalt. Odingt. 6, 12, 4: Alio modo excusatur discordia ut in motetis coloratis, quum scilicet super certum tenorem aliqua pars cantilenae iteratur.
[s.XIV] LmLMarch. luc. 8, 1, 7: tercium vero signum
(sc. falsa musica) solum in cantu ponitur mensurato vel in plano, qui aut colorate cantatur aut in mensuratum transit, puta in tenoribus motettorum seu aliorum cantuum mensuratorum. LmLGuido Dion. 1, 1, 222: Que scilicet falsa musica, etsi causa necessitatis inventa fuerit, ut melior consonantia fieri posset et maxime in compositione stantipedum, motetorum et huiusmodi mensuratorum cantuum. LmLIac. Leod. cons. 87. LmLIac. Leod. spec. 2, 21, 44: Est autem notandum quod, quamvis consonantia ista
(sc. diapente cum diapason) sit alta, quia multum distant ab invicem eius extremae voces, potest tamen habere locum in motettis, cantilenis, conductis et organis, ubi non sunt nisi duo cantus; magis tamen habet locum, ubi sunt tres mensurati cantus vel plures. LmLIac. Leod. spec. 2, 76, 6: Utuntur aliqui libenter hac consonantia
(sc. semiditono) in suis discantibus, quia, etsi eius voces non perfecte concordant, etiam nec perfecte discordant, unde in cantuum et perfectionum principiis et terminis nonnunquam ponitur in conductis, motetis et carminibus. LmLPetr. Palm. p. 514. LmLQuat. princ. 4, 2, 13: Et nota, quod omnis imperfecta discordancia immediate ante concordanciam bene concordat, ut patet in moteto, qui vocatur „Tant a sotile pointure“. LmLIoh. Boen mus. 4, 43.
al. LmLHeinr. Eger 4 p. 43. LmLAnon. Mediol. 1, 5: Nota, quod semitonus armonicus est ille, qui armonice figuratur ac ponitur, et isto utimur in moctectis et discantu. LmLGen. disc. Postquam 5, 6.
al. LmLContr. Ad sc. comp. p. 93b. LmLContr. Quid est 28: Superius dixi: post ottavam quintam pone, si tenor ascendit in altum; dico, quod aliquando est bonum ponere sextam ad evitandum binas notas, nisi propter aliud. Et dico, quod ponentes in contrapunto tantum grosso modo procedunt, sed in motetis et cantilenis non est reperiendum, quia quilibet cantor componit ad suum libitum et dulcedinem suam (
mss.; ed.: suum) probata tanto mensura. b
Ambitus [s.XIII] LmLTrad. Garl. plan. V 78: Et aliquociens in mottetis vel in cantu mensurabili seu in cantu organico propter cantum ascendentem in superacutis vocibus istud signum g acutum figuramus, et istud fit propter causam necessitatis et propter defectum linearum.
[s.XIV] LmLIoh. Boen mus. 3, 43. LmLGoscalc. 1, 5 p. 74, 9: De cantibus vero aliis, puta motetis et huiusmodi (
ed.: huiusdem
cf. app. crit.), sciendum est, quod in plagalibus eque bene potest ascendi et descendi per plures voces, sicut in autenticis dicitur. c
Kolorierung (zur Anzeige einer Oktavierung) —
coloration (for indication of transposition of an octave) [s.XIV] LmLPhil. Vitr. 19, 7: apponuntur rubeae
(sc. notulae), quia cantantur in octava vera loci, ubi sunt sitae, ut in „Gratia miseri“ et in moteto, qui vocatur „Quant amors“. In horum etiam motetorum tenoribus omnes notulae rubeae dicuntur in octava (
inde LmLTrad. Phil. I
f. 62rD, 31).
[] d
Form [s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 7, 9, 13: Sed utuntur
(sc. discantatores) novo cantandi modo, antiquum dimittunt; imperfectis nimium utuntur, in semibrevibus, quas minimas vocant, delectantur, a se repellunt cantus antiquos organicos, conductos, motellos, hoketos duplices, contraduplices et triplices, nisi quod aliquos illorum inserunt in motetis vel motellis suis. LmLIac. Leod. spec. 7, 46, 8: Moderni nonne quasi solis utuntur motetis et cantilenis, nisi quod in motetis suis hoketos interserunt? LmLQuat. princ. 4, 2, 44: Sunt itaque nonnulli cantores in aliquibus mundi partibus, qui musice naturam pervertunt facientes de acumine fundum; hoc namque faciunt pronunciando triplum in tenoris voce et hoc tam in motetis quam in discantu.
al. LmLQuat. princ. 4, 2, 45: Copularum figure distribui possunt super literam in discantu motetorum et aliarum cantilenarum, prout decens videbitur componenti. LmLAegid. Mur. p. 124b: Tunc si vis facere motetum cum quatuor, tunc etiam ordinabis et colorabis contratenorem supra tenorem; et quando vis dividere contratenorem, tunc accipe tenorem, et contratenorem si componis cum quatuor, et ordinabis (
mss.; ed.: ordinatis) triplum supra, bene ut concordet cum tenore et contratenore. LmLAegid. Mur. p. 128a: Est autem alius modus componendi motetos quam superius dictum est, videlicet quod tenor vadat supra motetum.
al. e
Color und Talea —
color and talea [s.XIV] LmLIoh. Mur. lib. 12, 3: Pro quo nota, quod nonnulli cantores ponunt differentiam inter colorem et tallam: nam vocant colorem, quando repetuntur eedem voces, tallam vero, quando repetuntur similes figure et sic fiunt diversarum vocum. Que differentia, licet servetur in quampluribus tenoribus motetorum, non tamen servatur in ipsis motetis (
inde LmLGoscalc. 3, 11 p. 182, 1. LmLAnon. Mediol. 7, 3. LmLProsd. exp. 97, 1-5. LmLUgol. Urb. 3, 11-3, 1-3). LmLIoh. Pipudi p. 45. LmLAnon. Couss. V p. 254, 10.
[s.XV] LmLProsd. exp. 97, 6: Ita quod, ubi tempore auctoris
(sc. Iohannis de Muris) talea solum ponebatur in tenoribus motetorum et etiam ipse color, ad presens a modernis ponuntur tam in motetis quam in tenoribus ipsorum motetorum.
al. LmLUgol. Urb. 3, 11-3, 6. LmLFr. Gafur. extr. 11, 10, 4
(cf. LmLIoh. Mur. lib. 12, 3). f
Kirchentonarten —
church modes [s.XIV] LmLGoscalc. 1, 8 p. 84, 7: Restat et nunc quidem de cantibus aliis, puta motetis, baladis et huiusmodi, de quibus tonis sive modis iudicandi fuerint, aliqua declarare. Sit igitur finale iudicium omnium tonorum seu modorum cuiuslibet cantus, videlicet motetorum, baladarum, rondellorum, vireletorum et huiusmodi istud.
[s.XV] LmLAnon. Carthus. nat. 7, 54: in cantilenis vel motetis, que potius componi debent sub tonis eis competentibus quoad materiam. g
Stimmführung —
voice leading [s.XIV] LmLGen. disc. Postquam 4, 6: Vult etiam in compositione mottetorum haberi haec regula generalis, videlicet quando unus cantus ascendit, alter descendat.
al. LmLContr. Volentibus II 18. 4
allgemein —
general [s.XIII] LmLPetr. Pic. 1, tit.: Incipit ars motettorum compilata breviter.
al. LmLWalt. Odingt. 6, 1, 3.
[s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 7, 48, 9: Vidi ergo in quadam societate, in qua congregati erant valentes cantores et laici sapientes. Fuerunt ibi cantati moteti moderni et secundum modum modernum et veteres aliqui.
al. LmLMens. Primo punctus p. 34: Compendium totius artis motetorum. LmLGoscalc. intr. 1 p. 30, 2. LmLTract. figur. pr. p. 66, 7: Et licet magistri nostri antiqui primum intellectum musicalem habuerunt et hoc satis grosso modo, sicut adhuc patet in motetis ipsorum magistrorum videlicet „Tribum que non abhorruit“, et in aliis et cetera. Tamen ipsi post modum subtiliorem modum considerantes primum relinquerunt
[] et artem magis subtiliter ordinaverunt, ut patet in „Apta caro“. LmLPetr. Cap. 1, tit.
al. LmLMens. Circa artem p. 527, 6: de numero canticorum mensuralium unus dicitur mutetus, alius rundellus, alter hachetus, alter viroletum, alter et balada, alter trumpetum vel stampetum.
[s.XV] LmLIoh. Tinct. contr. 3, 8, 5. II
Bezeichnung für die dem Tenor unmittelbar benachbarte Stimme einer Motette —
term the designates the voice of a motet immediately adjacent to the tenor 1
Definition [s.XIII-XIV] LmLIoh. Groch. 190: Motetus vero est cantus ille, qui supra tenorem immediate ordinatur. Et in diapente ut plurimum incipit et in eadem proportione, <in> qua incipit, continuatur vel <in> diapason ascendit. 2
Gebrauch —
usage [s.XIII] LmLDisc. pos. vulg. p. 193, 22: tunc semper nota longa de motheto notae longae correspondet de tenore et brevis brevi et e converso.
al. LmLTrad. Franc. III 5, 9: Sed quando <inveniuntur> tres cantus insimul concordantes, facientes insimul suas pausas, tunc debent in tenore et in moteto et in triplo fieri duo tractus ad significandum, quod penultime note inmensurabiles fieri debent. LmLIoh. Groch. 188: Partes autem istorum
(sc. hoquetorum) plures sunt, puta tenor, motetus, triplum, quadruplum.
al. [s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 7, 3, 11: possunt tamen supra tenorem unum multi fieri discantus, ut motetus, triplum, quadruplum.
al. LmLPetr. Palm. p. 513. LmLAegid. Mur. p. 125a: Tunc si vis facere motetum cum quatuor, tunc etiam ordinabis et colorabis contratenorem supra tenorem; et quando vis dividere contratenorem, tunc accipe tenorem, et contratenorem si componis cum quatuor, et ordinabis (
mss.; ed.: ordinatis) triplum supra, bene ut concordet cum tenore et contratenore. ... Hoc facto procede ad motetum, id est ad quintum; et concordabis et colorabis cum triplo et tenore et cum contratenore, si est cum quatuor, et ita fac usque ad finem. LmLAegid. Mur. p. 128a: Est autem alius modus componendi motetos, quam superius dictum est, videlicet quod tenor vadat supra motetum.
al. LmLIoh. Boen mus. 1, 117. LmLHeinr. Eger 4 p. 44.
cf. LmLHMT
s. v. motet; LmLBirkner, Motetus
; LmLDammann, Motette
; LmLHofmann, Motette