larga -ae
f. Note der Mensuralnotation —
note in mensural notation 1
im Wert von drei Longen in perfekter Mensur bzw. zwei Longen in imperfekter Mensur —
with a value of three longs in perfect mensuration, or two longs in imperfect mensuration () [s.XIV] LmLIoh. Mur. not. 2, 5, 5: Aliter ab aliis nominantur ...: [larga, semilarga,] longa, semilonga, brevis
(cf. app. crit.; LmLLefferts, Brunham
p. 238, adn. 44). LmLIac. Leod. spec. 7, 25, 1: Ponere videntur moderni multiplices longas duplices, quia quasdam ponunt perfectas, quasdam vocant largas, alias imperfectas. LmLIac. Leod. spec. 7, 26, 2: Cum enim, ut dicit hic doctor, quaelibet notula in valore debeat triplicari, ut semibrevis tres valet minimas, brevis (
ed.: breves) tres semibreves, longa tres breves, ergo duplex longa vel melius larga procul dubio tres longas, scilicet novem tempora valere debet. LmLIac. Leod. spec. 7, 46, 7.
(?) LmLAnon. London. I 1 p. 43: Hic ponuntur alterae minimae inter breves et valores earum, inter longas, largas et largissimas superius et inter pausas earum inferius:
(sequitur exemplum). LmLAnon. London. I 2 p. 44: Et illa nota, quae vocatur larga, bene et evidentius posset appellari longior in comparatione ad longam eo, quod longiori tempore quam longa mensuratur. Et per consequens illa, quae largissima vocatur in comparatione ad longam et longiorem, longissima posset appellari proprie ita, quod istae tres notae sic vocantur: longa, longior, longissima.
al. LmLIoh. Tork. decl. 1, 3: tres sunt species figurarum quadratarum, ex quibus sex species notarum simplicium formantur. Ex maxima quadrata solum una species constat, quae larga vocatur. Ex media quadrata duae species fiunt, scilicet brevis et longa. Ex suprema quadrata tres species fiunt, scilicet semibrevis, minima et simpla.
al. LmLIoh. Hanb. sum. 6 p. 216, 25: Longa duplex, cum sit perfecta ex omnibus perfectis, valet 3 longas, 9 breves, 27 semibreves, 81 minores, 243 semiminores, 729 minimas. Et si duplex longa sit imperfecta ex omnibus imperfectis, 2 longas valet, 4 breves, 8 semibreves, 16 minores, 32 semiminores, 64 minimas. Predicta duplex longa hodie perficitur et imperficitur et a quibusdam larga vocatur. LmLWillelm. 3, 26: Prima dicitur largissima, secunda larga, tertia longa, quarta brevis, quinta semibrevis, sexta minuta, septima minima sive simpla sive crocheta secundum diversitatem loquentium. LmLWillelm. 3, 42: Larga plicata ascendens: . Larga plicata descendens: . LmLWillelm. 3, 51: ponenda est figura triangularis Iohannis de Torkesey cum additione largissimae pausae, quam pono similem in omnibus longae, set largae cum additione unius crucis in suppremo spatio, largissimae vero duarum, ne nimis de lineis super libros figurentur, et quia valde raro occurrunt in designatione modulationis. ... . LmLWillelm. 3, 52: Pausa largae in suppremo spatio unica cruce.
al. LmLPs.-Theodon. append. 3 p. 55: Quia larga, longa, brevis et semibrevis imperficiuntur a notulis minoribus vel a valoribus. LmLComm. Boeth. II p. 220, 18: hiis diebus racionabiliter et considerate larga ultra tres longas perfectas ex brevibus minoribus minimisque perfectis nullatenus decernitur maiorari. LmLPs.-Mur. alt. p. 307b: tam larga quam longa, brevis et semibrevis possunt imperfici a parte ante et a parte post.
[s.XV] LmLThom. Wals. 1, 8: Omnis larga aut habet tractum descendentem vel ascendentem (
ms. et ed.: descendens vel ascendens) ex parte dextra longiorem, ut hic: . LmLThom. Wals. 1, 9: omnis larga plicata habet duas tractus descendentes vel ascendentes ex parte dextera longiorem. LmLThom. Wals. 14, 6: Nota, quod primus modus constat ex maiori et minori secundum omnes species, ut inferius patet, primo ex larga et longa (
ms.; ed.: longam) et postea gradatim
[] patebit ex longa et brevi
(sequitur exemplum). Nota, quod secundus modus est e contrario (
ms. et ed.: contrarius) priori modo, ut patet in exemplis gradatim, sicut in alio, primo ex longa et larga
(sequitur exemplum). Nota, quod tertius modus constat ex omnibus aequalibus computatis computandis, primo ex omnibus largis computatis computandis
(sequitur exemplum). al. 2
im Wert von drei Doppellongen (duplices longae) in perfekter Mensur bzw. zwei Doppellongen in imperfekter Mensur (mit beidseitiger Stielung an der rechten Seite des Notenkopfes) —
with a value of three double-longs (duplices longae) in perfect mensuration, or two double-longs in imperfect mensuration (with a stem on the right side of the note that both ascends and descends) () [s.XIV] LmLIoh. Hanb. sum. 2 p. 192, 6: Et sicut sunt octo toni sive modi, sic sunt octo species figurarum, scilicet larga, duplex longa, longa, brevis, semibrevis, minor, semiminor, minima. LmLIoh. Hanb. sum. 3 p. 194, 2: Forma largarum talis est. Quandocunque nota formatur ad modum duplicis longe habens tractum ascendentem et descendentem a parte dextra, dicitur larga, ut hic: . LmLIoh. Hanb. sum. 3 p. 194, 12: Larga ante punctum perfectionis, si sit de modo perfecto sive de modo imperfecto, semper perficitur. LmLIoh. Hanb. sum. 3 p. 198, 3: Et potest larga, cum sit de modo perfecto, imperfici per duplicem longam precedentem vel subsequentem vel per valorem. LmLIoh. Hanb. sum. 3 p. 198, 13: Larga aliquando valet novem longas, aliquando octo, aliquando septem, aliquando sex, aliquando quinque, aliquando quatuor.
eqs. LmLIoh. Hanb. sum. 21 p. 340, 5: pausa large tangit quatuor lineas tria spatia occupans et dimidiam partem spatii supra quartam lineam et perfici et imperfici potest veluti larga, quia large correspondet.
al. LmLComm. Boeth. II p. 220, 15: opinio quorundam antiquorum non admittenda, qui in figuracione sua novem longas perfectas in uno corpore, hoc est in una figura, que et modernis larga dicitur, univerunt; ... At hiis diebus racionabiliter et considerate larga ultra tres longas perfectas ... nullatenus decernitur maiorari, et istam largam infra terminum naturalem humanum posse concipimus comprehendi. 3
ohne mensurale Wertbestimmung —
with no fixed mensural value a
mit unbestimmter Notenform —
with indeterminate notational symbol [s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 7, 23, 9: Ponit autem quidam doctor modernus alias quasdam longas notulas, quas largas vocat vel pilosas.
[s.XV] LmLOrig. et eff. 8, 1-2. b
mit überbreitem Corpus und mehreren Stielen —
with an elongated note-head fitted with multiple stems ( ) [syn.: fissa] [s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 7, 27, 2: „Quadrata“ inquit, „nota habens figuram ultra modum consuetum sive metam duplicis longae plures caudas continens, sive duas, sive tres, sive plures ascendentes <vel descendentes> alias et alias, sive breves in se continens divisas, larga vocatur, ut haec, quae sequitur: .“ Ponit igitur doctor iste longas duplices, quas largas vocat vel fissas, et istas multis caudat caudis, quia non solum in extremitatibus, sed in medio sursum vel deorsum. 4
als Oberbegriff einer differenzierten Einteilung —
as general concept for a specific division (v. larga maior - larga minor - larga minima) [s.XIV] LmLIoh. Vetul. 13, 2: Nomina vero ipsarum
(sc. specierum) sunt haec, scilicet larga, longa, brevis, semibrevis et minima, sicut alia istarum praedictarum principalium specierum maior, alia minor et alia minima. LmLIoh. Vetul. 14, 1: prima figura est larga et dicitur larga a largiendo ... Et est larga de corpore et valore. LmLIoh. Vetul. 30, 8: Ita quaelibet larga, longa, quae descendit a dicta larga, brevis, quae
[] derivatur a longa descendente a larga praedicta, semibrevis descendens a praedicta (
ed.: praedicti) brevi et minima, quae descendit a supradictis divisionibus, potest dividi usque ad atomum et reduci ad supradictam largam. LmLIoh. Vetul. 44, 15: larga figuratur cum filo deorsum tracto in parte dextra, quia Deus volens genus humanum salvare dextrum et non sinistrum. LmLIoh. Vetul. 51, 11: Et sicut per illum puntectum perfectionis perficitur longa, ita per eum perficitur larga, etiam brevis et semibrevis, quia potestatem habet addendi et dividendi, ut inferius patebit. Et sicut brevis imperficit longam, ita longa imperficit largam, semibrevis brevem et minima semibrevem.
al. cf. LmLLefferts, Brunham
p. 236-243