hoquetus -i
m. 1. ‚Hoquetus‘ 2. Bezeichnung für eine Pause —
1. ‘hocket’ 2. term for a rest 1
‚Hoquetus‘ (Bezeichnung für eine durch abwechselndes Pausieren verschiedener Stimmen oder bei Beschränkung auf eine Stimme durch eine Durchsetzung mit Pausen gekennzeichnete Kompositionsart) —
‘hocket’ (term for a compositional technique that is characterized by rests alternating between voices in compositions with more than one organal voice, or by repetitive use of rests in compositions with a single organal voice) a
Klassifikation —
classification [s.XIII] LmLDisc. pos. vulg. p. 192, 31: alius conductus, alius mothetus et alius est ochetus. LmLLambertus p. 269a: Primo igitur sciendum est, quod tria tantummodo sunt genera, per que tota mensurabilis musica discurrit, scilicet discantus, hoketus et organum. LmLAnon. Emmeram. pr. p. 70, 29: Cuius mensurabilis musicae tria sunt genera, scilicet discantus, copula et organum. ... Quidam loco copulae hoquetorum manierem posuerunt, quorum opinionem acquiescere satis potest. Sed nos antecessorum semitam imitamur atque de hoquetorum generibus in fine capituli sex modorum doctrinam tradimus generalem. LmLFranco Col. 2, 2: Discantus sic dividitur: discantus alius simpliciter prolatus, alius truncatus, qui oketus dicitur, alius copulatus, qui copula nuncupatur (
inde LmLIac. Leod. spec. 7, 10, 4. LmLQuat. princ. 4, 2, 11. LmLIoh. Hanb. sum. 1 p. 184, 2. LmLAnon. Vratisl. p. 331a). LmLIoh. Groch. 151: nos vero secundum usum modernorum in tres generaliter dividimus, puta motetos, organum et cantum abscisum, quem hoquetos vocant. b
satztechnische Bestimmung —
description of compositional technique [s.XIII] LmLDisc. pos. vulg. p. 194, 20: Item ochetus est super tenorem uniuscuiusque modi mothetorum absque prosa diversus et consonus cantus. LmLIoh. Garl. mens. append. 15, 26: Copula duplex est, una, quae est medium inter organum purum et discantum, altera est, quae fit in abscisione sonorum aut sumendo tempus post tempus et tempora post tempora. Et iste modus sumitur flaiolis. Et aliqui vocant oquetum modum istum. LmLLambertus p. 281a: nunc autem dicendum est de quadam armonia resecata, que quantum ad nos hokectus vulgariter appellatur; circa quam considerandum est, quod unam et eamdem retinet mensuram, sicut in predictis modis continetur, sed in opere sonoque diversificatur. Unde notandum est, quod resecata musica, id est ipsa hoccitatio, est illa, que sit secundum rectam vocem et omissam, videlicet
[] quando ab aliqua perfectione tempus sit resecatum. LmLAnon. Emmeram. 1 p. 160, 46: In hoquetis autem et in caudis cantuum aliorum nonquam debet poni figura perfecta pro imperfecta, nec etiam e converso, quoniam tota virtus figurarum quarumlibet ibi consistit et traditur praecipue et illic specifice reperitur. LmLFranco Col. 13, 1: De oketis. Truncatio est cantus rectis obmissisque vocibus truncate prolatus. Et sciendum, quod truncatio tot modis potest fieri, quot longam, brevem vel semibrevem contingit partiri. Longa partibilis est multipliciter, primo in longam et brevem, et brevem et longam; et ex hoc fit truncatio vel oketus, quod idem est, ita, quod in uno brevis obmittatur, in alio vero longa, ut hic patet:
(sequitur exemplum). Sic etiam potest dividi in tres breves vel duas et in plures semibreves. Et ex hiis omnibus cantatur truncatio per voces rectas et obmissas ita, quod, quando unus pausat, alius non pauset vel e converso. Brevis vero partibilis est in tres semibreves vel duas; et ex hoc cantatur oketus unam semibrevem obmittendo in uno et aliam in alio proferendo, ut hic patet:
(sequitur exemplum). Et notandum, quod ex truncationibus dictis cantantur oketi vulgares ex obmissione longarum et brevium et etiam prolatione. Et notandum, quod in omnibus istis observanda est aequipollentia in temporibus et concordantia in vocibus rectis. Item sciendum, quod quaelibet truncatio fundari debet supra cantum prius factum, licet sit vulgaris et Latinum (
inde LmLWalt. Odingt. 6, 17, 1. LmLQuat. princ. 4, 2, 47). LmLIoh. Groch. 187: Hoquetus est cantus abscisus ex duobus vel pluribus compositus. Dico autem ex pluribus compositus, quia, licet abscisio vel truncatio sit sufficiens inter duos, possunt tamen esse plures, ut cum truncatione consonantia sit perfecta. Cantus autem iste cholericis et iuvenibus appetibilis est propter sui mobilitatem et velocitatem. ... Partes autem istorum
(sc. cantuum) plures sunt, puta tenor, motetus, triplum, quadruplum et in hoquetis primus, secundus et ultimo eorum duplum. Tenor autem est illa pars, supra quam omnes aliae fundantur ... Motetus vero est cantus ille, qui supra tenorem immediate ordinatur. ... Et in hoquetis ab aliquibus dicitur magistrans, ut in hoqueto, qui dicitur <„Echo montis“> ... Primus vero in hoquetis est <cantus>, qui primo truncare incipit, sed secundus, qui secundo post primum truncat. LmLIoh. Groch. 201: Volens autem hoquetum ex duobus, puta primo et secundo, componere, debet cantum vel cantilenam, supra quod fit hoquetus, partiri et unicuique partem distribuere. LmLWalt. Odingt. 6, 11, 12: Alia vero discantus species est cum littera vel sine littera, in qua, dum unus cantat, alter tacet et e contrario, et huiusmodi cantus truncatus dicitur a rei convenientia, qui et hoquetus dicitur. LmLRob. Handlo p. 164, 12. c
Gebrauch —
usage [s.XIII] LmLAnon. Emmeram. pr. p. 80, 2: modum inveniendi organum et motellos similiter et hoquetos. LmLAnon. Emmeram. 2 p. 184, 5. LmLAnon. Emmeram. 2 p. 220, 2: in hoc loco vult actor specierum sive modorum aequipollentias per diversa cantuum genera declarare et praecipue per hoquetos, in quibus omne genus aequipollentiae reperitur. LmLAnon. Emmeram. 2 p. 220, 17 - 2, p. 228, 16. LmLAnon. Emmeram. 2 p. 228, 27: qualiter huius semibreves per cantus varios et praecipue per hoquetos positae sunt confuse. LmLAnon. Emmeram. 2 p. 230, 2 - 2 p. 236, 5. LmLAnon. Emmeram. 3 p. 242, 1-24. LmLFranco Col. 13, 10. LmLAnon. Couss. IV p. 61, 11: quidam Parisienses fecerunt et adhuc faciunt de „In saeculum“ le hoket Gallice, quod quidam Hyspanus fecerat. LmLWalt. Odingt. 6, 1, 3. LmLWalt. Odingt. 6, 17, 15.
[s.XIV] LmLGuido Dion. 1, 1, 15: cantus mensuratos, quales sunt moteti, hoqueti et huiusmodi. LmLRob. Handlo p. 100, 22. LmLRob. Handlo p. 104, 24: Ex hiis itaque semibrevibus proveniunt hoketi lascivi quamplures in hoc more. LmLRob. Handlo p. 162, 9-10. LmLRob. Handlo
[] p. 164, 6. LmLRob. Handlo p. 176, 8: Ab hoc siquidem modo
(sc. quinto) proveniunt hoketi omnes, rundelli, ballade, coree, cantifractus, estampete, floriture et universe note brevium et semibrevium, que sub celo sunt. LmLIac. Leod. spec. 1, 16, 7: qui cantus faciunt mensuratos in conductis, in cantibus organicis, in motellis et hoketis. LmLIac. Leod. spec. 1, 18, 6. LmLIac. Leod. spec. 7, 46, 8: Moderni ... in motetis suis hoketos interserunt. LmLQuat. princ. 4, 2, 47. LmLIoh. Boen mus. 4, 175: iuvenes potius quam antiqui lascivire videntur ..., nunc sincopis fastiditi ad singultus properando, quos oketus dicimus. LmLMens. Circa artem p. 527, 6: Propter mayorem evidenciam sciendum est, quod de numero canticorum mensuralium unus dicitur mutetus, alius rundellus, alter hachetus, alter viroletum, alter et balada, alter trumpetum vel stampetum. 2
Bezeichnung für eine (Semibrevis- oder Minima-)Pause —
term for a (semibreve or minim) rest [s.XIV] LmLIoh. Vetul. 47, 6: praefata ultima plicata numquam fieri debet, nisi ubi praecedit pausam seu hoquetum. LmLIoh. Vetul. 50, 6: Pausa semibrevis, quae pausa dicitur hoquetus, ponitur sub linea. Pausa seu hoquetus minimae notae ponitur super lineam et hoc quare, quia hoquetus positus super lineam est minor quam hoquetus positus sub linea; quia sicut filus tractus deorsum addit, ita filus tractus sursum diminuit. LmLMens. Si ille p. 498, 7: ubi una minima attribuitur duabus parvis pausis, que ascendunt usque ad dimidium spacium et dicuntur hoketi, ut in exemplo:
(sequitur exemplum) (
sim. LmLAnon. Vipiten. 2, 4). LmLAnon. Vipiten. 7, 11: Si eciam fit in minimis, ut quando una parva pausa de linea ascendit usque ad demedium spacium, tunc significat unam minimam et ut frequenter, nisi ponitur in minori prolacione. Si autem ascendunt due, tunc due pausantur et ut frequenter, nisi in maiori prolacione et sic dicuntur suspiria vel ocetii. LmLAnon. La Fage III p. 242: Quid est ochetus? Est aspiratio mensurata.