lautwandel 53 Wörterbücher · 2,7 Mio. Artikel
Wildcard · " Volltext

Aggregat · alle Wörterbücher

(δὶς διὰ πασῶν)

nur lat. · 2 Wörterbücher mit Anchor-Eintrag

LmL
Anchors
3 in 2 Wb.
Sprachstufen
1 von 16
Verweise rein
2
Verweise raus
1

Eintrag · Lex. musicum Latinum

(δὶς διὰ πασῶν)

Bd. 1, Sp. 217
bisdiapason (bis diapason, disdiapason) (δὶς διὰ πασῶν) Doppeloktave double octave [syn.: quintadecima] I als Einzelintervall as single interval A in der theoretischen Betrachtung in theoretical reflection 1 qualitativ qualitative a als Konsonanz as consonance [s.I a. Chr.] LmLVitruv. 5, 4, 7: Concentus, quos natura hominis modulari potest, Graece quae συμφωνιαι dicuntur, sunt sex: diatessaron, diapente, diapason, et disdiatessaron, et disdiapente, et disdiapason. al. [s.IV] LmLCalc. 46: ea symphonia, quae disdiapason appellatur. LmLMacrob. 2, 1, 24: Sunt igitur symphoniae quinque, id est διὰ τεσσάρων, διὰ πέντε, διὰ πασῶν, διὰ πασῶν καὶ διὰ πέντε, καὶ δὶς διὰ πασῶν (inde LmLReg. Prum. 9, 24: bisdiapason). al. LmLFav. Eul. 27, 3. [s.VI] LmLBoeth. mus. 2, 18 p. 250, 25: Et secundum Nicomachum quidem hic consonantiarum est ordo, ut sit prima diapason, secunda diapason et diapente, tertia bis diapason, quarta diapente, quinta diatessaron (inde LmLHier. Mor. 17 p. []107, 6). LmLBoeth. mus. 2, 19 p. 251, 13: Secundum hos (sc. Eubulidem et Hippasum) quoque hic ordo est: diapason, diapente, diapason ac diapente, diatessaron, bis diapason (inde LmLHier. Mor. 17 p. 107, 24). LmLBoeth. mus. 5, 11 p. 361, 10: Et unisonae quidem sunt, quae unum atque eundem singillatim pulsae reddunt sonum, aequisonae vero, quae simul pulsae unum ex duobus atque simplicem quodammodo efficiunt sonum, ut est diapason eaque duplicata, quae est bis diapason (inde LmLFrut. brev. 9 p. 63. LmLIoh. Aegid. 11, 11. LmLHier. Mor. 15 p. 66, 13. LmLUgol. Urb. 5, 7, 12: ... ut diapason ac disdiapason sive bisdiapason. LmLIoh. Legr. rit. 1, 2, 8, 3. LmLNicol. Burt. 2, 1, 11. LmLAdam Fuld. 2, 7. LmLFr. Gafur. theor. 2, 2. LmLGuill. Pod. 1, 15). LmLBoeth. mus. 5, 12 p. 363, 1: aequisonatio diapason ac bis diapason et consonantiae simplices diapente ac diatessaron et consonantiae compositae diapason ac diapente et diapason ac diatessaron. al. LmLBoeth. arithm. 2, 48 p. 157, 19: maxima symphonia, quae vocatur bis diapason (inde LmLAlia mus. 8 p. 103). al. LmLCassiod. inst. 2, 5, 7: Symphoniae autem sunt sex: prima diatessaron, secunda diapente, tertia diapason, quarta diapason simul et diatessaron, quinta diapason simul et diapente, sexta disdiapason (inde LmLAurelian. 6, 9). [s.IX-XII] LmLGloss. Boeth. mus. 5, 11, 26: ‚aequisonis‘ diapason vel bisdiapason. al. LmLGloss. Boeth. ar. p. 34, 14. [s.IX] LmLAurelian. 6, 24: bisdiapason simphoniam. al. LmLMus. ench. 11, 2: Ex his quidem simplicibus aliae simphoniae componuntur, ut diapason et diatessaron, diapason et diapente, disdiapason, quae et disdiplasion. LmLScol. ench. 2, 3: Δ: Symphonia quid est? M: Dulcis quarundam vocum commixtio; quarum tres sunt simplices, diapason, diapente, diatessaron, tres compositae, disdiapason, diapason et diapente, diapason ac diatessaron (inde LmLHucbald. 13). Scol. ench. 2, 205: in quindecimis locis aequisonantia est, quod disdiapason dicitur. LmLScol. ench. 3, 317: disdiapason concordiam facient. al. LmLInch. Uchub. 268: Quattuor siquidem simphoniis legitimorum sonorum series intexitur, diatesseron videlicet, diapente, diapason, disdiapason. LmLReg. Prum. 15, 17. al. [s.X] LmLOdo Aret. II p. 101b. LmLTon. Lugd. pr. 1: Quinque sunt consonantiae musicae: diatessaron, quae et sesquitertia dicitur; diapente, quae et sesqualtera; diapason, quae et dupla vocatur; diapente ac diapason, quae et tripla nuncupatur; bis diapason, quae et quadrupla. LmLAnon. Bernh. 1, 39. al. [s.XI] LmLBerno mon. 6, 2: quinta (sc. consonantia) bisdiapason vel disdiapason. LmLOdor. Sen. p. 198. LmLOliva p. 291: Sunt enim tres (sc. symphoniae), quibus quarta additur. Duae simplices, due vero composite. Diatesseron et diapente, diapason ac bis diapason. Diatesseron et diapente simplices. Diapason ac bis diapason composite. al. LmLHeinr. Aug. 56: compositae (sc. consonantiae) vero sunt diapason cum diapente, bisdiapason, diapason cum diatessaron. al. LmLWilleh. Hirs. 23 (c. 22), 2: Sex sunt consonantiae; tres simplices et tres compositae. Simplices sunt diatessaron, diapente, diapason; compositae diapason cum diatessaron, diapason cum diapente, bisdiapason (sim. LmLFrut. brev. 4 p. 39. LmLPs.-Thomas Aqu. I p. 28). LmLAnon. Prag. 15. al. LmLCompil. Paris. I p. 192. LmLAnon. Gerbert 7. LmLFrut. brev. 4 p. 41. al. LmLAnon. Wolf p. 213: Inter species igitur consonantiarum diatessaron ponitur prima, quae habetur et minima, diapente secunda diatessaron una superans chorda, quae tonus exstat proportione sesquioctava; ex his duabus composita diapason constituitur tertia, diapason et diapente quarta, bis diapason ponitur quinta (sim. LmLQuaest. mus. 1, 14 p. 30). [s.XII] LmLTheinr. Dov. 2, 9, 1. al. LmLAnon. Pannain p. 409. al. [s.XIII] LmLIoh. Aegid. 10, 12: Dignitatem et ordinem consonantiarum pertractans Nicomachus dicit, quod prima est diapason, secunda diapason cum diapente, tertia bis diapason, quarta diapente, quinta diatessaron. Eubulides vero Pythagoricus dicit, []quod prima est diapason, secunda diapente, tertia diapason cum diapente, quarta diatessaron, quinta bis diapason. Sed Boetius, ut supradictum est, praemittit eas, quae aliarum sunt constitutivae, ut primo diatessaron, secundo diapente, tertio diapason, quarto diapason cum diapente, quinto bis diapason. Unde non est contradictio; alii enim secundum dignitatem, alii vero secundum constitutionem ordinant (cf. LmL col. 217, 63). LmLLambertus p. 260b (inde LmLTrad. Holl. VI 17, 11). LmLAnon. Emmeram. 4 p. 260, 40: Et ideo sex esse concordantias dicimus et non plures, quarum prior est unisonus, secunda dyapason, tertia dyapente, quarta dyatessaron, quinta ditonus, sexta et ultima semiditonus. Quidam vero ditonum et semiditonum inter discordantias medias posuerunt, loco earum dyatessaron cum dyapason et dyapente cum dyapason cum aliarum numero apponentes et bis dyapason loco unisoni. al. LmLEngelb. Adm. 2, 13. LmLWalt. Odingt. 2, 14, 2. [s.XIV] LmLMarch. luc. 3, 1, 2. al. LmLIac. Leod. cons. 78: aliae sunt consonantiae a praetactis, ut tonus cum diapason, diapente cum diapason et bisdiapason. al. LmLIac. Leod. comp. 1, 2, 18. al. LmLIac. Leod. spec. 1, 26, 10: aliqui sunt aequisoni, qui licet invicem sint inaequales, sic tamen uniuntur in medio, sic concordant secundum auditum, ut quasi aequales videantur, ut diapason et bis diapason. LmLIac. Leod. spec. 2, 23, tit.: Quid sit bis diapason. Bis diapason est consonantia inaequalium vocum aequisonantium in quadrupla fundata proportione. LmLIac. Leod. spec. 4, 43, 1. LmLPs.-Mur. interv. p. 308b. LmLIoh. Boen ars append. 4 bis, 14. LmLQuat. princ. 4, 2, 19 p. 281a: aliae oriuntur concordantiae ... super diapason ... videlicet semiditonus super diapason, ditonus cum diapason, diapente cum diapason, tonus cum diapente super diapason et bis diapason. LmLAnon. Michaelb. II p. 49. LmLHeinr. Eger 4 p. 44: Bisdiapason etiam est bona (sc. concordantia), quae dici potest quintadecima et consistit in proportione quadrupla. LmLPs.-Mur. prop. p. 95b. al. [s.XV] LmLIoh. Cicon. mus. 1, 57 p. 202, 3: De bis diapason consonantia. LmLIoh. Cicon. mus. 1, 59 p. 208, 8: habendum iudicium est de Guidonistis, qui ob penuriam rationis dicunt tonum, semitonium, ditonum et semiditonum consonantias esse, cum auctores non alias esse consonantias preter diatessaron, diapente, diapason, diapason diatessaron, diapason diapente, bis diapason affirment et doceant. LmLIoh. Cicon. mus. 1, 71 p. 224, 1: Remigius: Sex quippe consonantias prediximus esse ... Quarum alie sunt consone, alie dissone, alie vero consone et dissone. Consone sunt diapason et bis diapason. Dissone sunt diatessaron, diapente. Consone et dissone sunt diapason diatessaron, diapason diapente. al. LmLIoh. Cicon. prop. 9 p. 422, 6. LmLProsd. spec. p. 760. LmLUgol. Urb. 1, 44, 1: De bisdiapason consonantia. al. LmLGeorg. Ans. 1, 153: Concentus autem sphere Iovis ad eum, quem Martis efficit sphera, est sicut bisdiapason. al. LmLIoh. Legr. rit. 2, 3, 4, 7: Quinque perfectae consonantiae: Diapente prima perfecta consonantia, diapason secunda, diapason diapente tertia, bisdiapason quarta, bisdiapason diapente quinta. al. LmLFr. Gafur. extr. 12, 4, 2. al. LmLNicol. Burt. 1, 9, 57. al. LmLBonav. Brix. 24, 2. al. LmLAdam Fuld. 2, 7. al. LmLFr. Gafur. theor. 2, 5. LmLFr. Gafur. theor. 4, 8. al. LmLGuill. Pod. 1, 2: bisdiapason omnium consonantiarum perfectissimam. LmLGuill. Pod. 1, 24: De bisdiapason consonantia et eius speciebus. al. LmLFr. Gafur. pract. 2, 3: Est igitur huiusmodi figurarum processus hoc ordine: Minima, semibrevis, brevis, longa et maxima. ... Has enim, si ad theoricum consonantiarum ordinem conferamus, minima toni locum obtinebit, semibrevis diatessaron, brevis diapentes, longa diapason, maxima disdiapason. al. LmLFist. Si fistulae I 2 p. 50. LmLFist. Si fistulae II 1 p. 51. b als musikalisch verwendbares Intervall as functional musical interval [] [s.XIII] LmLIoh. Garl. mens. 9, 34. al. LmLTrad. Franc. I p. 22. LmLAnon. Couss. IV p. 63, 20. al. [s.XIV] LmLMarch. luc. 9, 1, 3: Coniunctio in musica est dispositio sive ordinatio sonorum sive vocum ad invicem in sillabis et dictionibus. Coniunctiones autem in musica septendecim esse dicuntur, scilicet semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, dyatessaron, dyapente imperfectum, tritonus, dyapente, exadem minus, exadem maius, eptadem minus, eptadem maius, dyapason imperfectum, dyapason, dyapason dyatessaron, dyapason dyapente, et bis dyapason (sim. LmLAnon. La Fage II p. 424. LmLUgol. Urb. 1, 12, 4). LmLIac. Leod. comp. 2, 3, 8. [s.XV] LmLProsd. spec. p. 737. LmLUgol. Urb. 1, 44, 2: Octavamdecimam et ultimam harum omnium coniunctionum bisdiapason consonantiam appellamus. LmLGeorg. Ans. 3, 1. al. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 2, 15: Quo fit, ut concordantiae nunc usitate 22 sint, hoc est: Unisonus, semiditonus, ditonus, diatessaron, diapente, diapente cum semitonio, diapente cum tono, diapason, semiditonus supra diapason, ditonus supra diapason, diatessaron supra diapason, diapente supra diapason, diapente cum semitonio supra diapason, diapente cum tono supra diapason, bisdiapason, semiditonus supra bisdiapason, ditonus supra bisdiapason, diatessaron supra bisdiapason, diapente supra bisdiapason, diapente cum semitonio supra bisdiapason, diapente cum tono supra bisdiapason, tridiapason. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 2, 25: Insuper concordantiarum aliae perfectae sunt et aliae imperfectae. Perfectae sunt illae, per quas tamquam principales et ad hoc magis aptas omnis cantus perfectiones constituuntur, ut sunt unisonus, diatessaron, diapente, diapason, diatessaron supra diapason, diapente supra diapason, bisdiapason, diatessaron supra bisdiapason, diapente supra bisdiapason, tridiapason. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 13, 1. al. LmLNicol. Burt. 2, 1, 9. 2 quantitativ quantitative a als Ambitus von 15 Tonstufen mit 10 Ganztönen und 4 Halbtönen (bzw. 12 Ganztönen oder 24 Halbtönen) as an ambitus of fifteen notes that consist of ten whole tones and four semitones (or twelve tones or 24 semitones) [s.I a. Chr.] LmLVitruv. 5, 4, 8: Ideoque et a numero nomina ceperunt, quod cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente, [in sextam diapason, in octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason diapente, in XII disdiapason]. [s.IV] LmLCalc. 44: diapason adiuncta sibi ea, quae diatessaron dicitur, adiuncta quoque alia diapente accepit duplicem perfectionem proptereaque disdiapason vocatur. LmLMacrob. 2, 1, 25: δίς autem διὰ πασῶν continet tonos duodecim (inde LmLReg. Prum. 11, 8). LmLFav. Eul. 25, 2: disdiapason totius mundi sonitus concinit, viginti quatuor videlicet hemitoniis. [s.V] LmLMart. Cap. 9, 953: Quod δὶς διὰ πασῶν dicitur, habet sonos XV, spatia bis septena, tonos decem ac duo, hemitonia duplicata, diesis XLVIII. [s.VI] LmLBoeth. mus. 1, 20 p. 212, 6: Et proslambanomenos ad neten hyperboleon reddit bis diapason consonantiam (inde LmLReg. Prum. 14, 38). LmLBoeth. mus. 2, 19 p. 251, 11: Unde fit, ut ex diapason ac diapente, quae est una consonantia, et diatessaron una concinentia coniungatur, quae in quadruplo consistens bis diapason nomen accepit. al. LmLCassiod. inst. 2, 5, 7: Disdiapason, id est dupla diapason, symphonia est, quae constat ex ratione tetraplasia; fit autem per sonos XV. [s.IX-XII] LmLGloss. Boeth. mus. 4, 6, 28: ‚quadrupla et bis diapason‘ est proslambanomenos, i. ad neten hyperboleon. al. LmLAurelian. 8, 33: disdiapason, id est dupla diapason. al. LmLMus. ench. 11 descr. 1. al. LmLScol. ench. 2, 205: in quindecimis locis aequisonantia est, quod disdiapason dicitur. al. LmLInch. Uchub. 337. al. LmLHucbald. 42. LmLAlia mus. 29 p. 120. al. LmLReg. Prum. 14, 19. al. [s.X-XI] LmLTon. Lugd. pr. 67: Unde et proslambanomenos []ad neten hyperboleon facit bisdiapason, quae et quadrupla nuncupatur. Sed haec, ut dictum est, in nostris cantilenis non adhibetur. LmLAnon. Bernh. 1, 6: Constat autem totum monochordum decorari quinque tetracordis, fiuntque per diatesseron et clauduntur intra bis diapason (sim. LmLAnon. Bernh. 2, 6). al. LmLPs.-Odo mus. p. 272a. LmLBerno mon. 12, 22: Totius monochordi mensuram in bisdiapason rite consummans. LmLHermann. mus. p. 22 (p. 127a). LmLOdor. Sen. p. 208. LmLOliva p. 291. al. LmLFrut. brev. 4 p. 41: bisdiapason in proportione quadrupla, totam monochordi mensuram possidens, decem videlicet tonos et quatuor semitonia absque synemmenon complectens. LmLFrut. brev. 11 p. 92: bis diapason ab ⋅A⋅ usque ⋅⋅, id est a proslambanomeno usque neten hyperbolaeon. al. [s.XII] LmLGuido Aug. 57. al. LmLTheinr. Dov. 3, 1, 5. LmLTheinr. Dov. 3, 7n, 3. al. [s.XIII] LmLMus. man. 4, 5. al. LmLEngelb. Adm. 4, 24: in ordine IIII tetrachordorum sive bis diapason, quae sunt in vocibus XIIII sive XV contenta, videlicet inter ⋅A⋅re primam in gravibus et ⋅⋅lamire ultimam excellentium. al. LmLWalt. Odingt. 2, 16-17, 4. al. [s.XIV] LmLMarch. luc. 3, 6, 2. LmLIoh. Mur. spec. 2, 96 descr. al. LmLIac. Leod. spec. 2, 10, 32. LmLIac. Leod. spec. 2, 26, 1: Manifestum ex dictis potest esse bis diapason in partes multas integrales partibilem esse, quia multas tales continet partes, sed principalior eius divisio est in diapason et diapason, quae partes eius perfectiores, notiores sunt et aequales. LmLIac. Leod. spec. 5, 4, 40. al. LmLAnon. Michaelb. II p. 49. LmLTrad. Holl. I p. 167. LmLPs.-Mur. prop. p. 95b: Bis dyapason, id est duplex octava. al. LmLCompil. Lips. p. 135. [s.XV] LmLIoh. Cicon. mus. 2, 27 p. 294, 21: Sexta symphonia est bis diapason, que quindecim cordis constat; eius cantus quindecacordum vocatur. al. LmLUgol. Urb. 5, 29, 1: De bisdiapason. al. LmLGeorg. Ans. 1, 90. al. LmLIoh. Legr. rit. 2, 3, 3, 10. al. LmLTrad. Holl. VI 23, 7. LmLFr. Gafur. extr. 7, 20, 2. al. LmLIoh. Tinct. nat. 50, 9. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 13, 1. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 14, 4. al. LmLBart. Ram. 1, 1, 3 p. 9. al. LmLNicol. Burt. 1, 17, 95. al. LmLAdam Fuld. 2, 8. LmLFr. Gafur. theor. 4, 4. LmLGuill. Pod. 2, 13. al. LmLFr. Gafur. pract. 3, 2. LmLFr. Gafur. gloss. 19, 12. LmLMon. Dimidium 7. LmLMon. In quatuor 5. LmLMon. Longitudinem p. 150, 5. LmLMon. Pythagoras p. 37, 23. LmLFist. Mensuram et 9b p. 95. LmLFist. Rogatus 17 p. 62. al. b als Zahlenverhältnis 4 : 1 as numerical ratio 4 : 1 [s.IV] LmLCalc. 35: quadruplex, qui disdiapason dicitur in canendo. al. LmLMacrob. 2, 1, 19: Quadruplus est, cum de duobus numeris minor quater in maiore numeratur ut sunt quattuor ad unum, qui numerus facit symphoniam, quam dicunt δὶς διὰ πασῶν (inde LmLReg. Prum. 9, 13: bis diapason). al. LmLFav. Eul. 25, 1. [s.V] LmLMart. Cap. 9, 953: Quod δὶς διὰ πασῶν dicitur, ... est in tetraplasii ratione, ut sunt XII ad III. [s.VI] LmLBoeth. mus. 1, 7 p. 194, 26: quae vero in proportionibus dupla est, diapason in consonantiis, tripla vero diapente ac diapason, quadrupla autem bis diapason (inde LmLReg. Prum. 9, 26). LmLBoeth. mus. 1, 16 p. 202, 7: si bis diapason fiant, ut II ad IIII et IIII ad VIII, quadrupla fiet consonantia, quae est bis diapason. LmLBoeth. mus. 1, 33 p. 223, 12: bis diapason in quadrupla proportione. al. LmLBoeth. arithm. 2, 48 p. 158, 13: IIII autem uno quadrupla maior est relatione, quae comparatio bis diapason consonantiam tenet. LmLCassiod. inst. 2, 5, 7: Disdiapason, id est dupla diapason, symphonia est, quae constat ex ratione tetraplasia. [s.IX-XII] LmLGloss. Boeth. mus. 1, 1, 183,16: quatuor a unum bisdiapason. LmLGloss. Boeth. mus. 1, 11, 24, 3: acetabulum cum IIIIor mensuris illius cyphi repletum bis diapason resonabat ad eundem cyphum. al. [s.IX] LmLIoh. Scot. annot. 11, 8: a terra usque ad extremam speram bis diapason in quadrupla proportione colligatur. LmLAurelian. 6, 22: bisdispason velut bis duplum. al. LmLScol. ench. 2, 205: disdiapason dicitur, quia in quadrupla []constant proportione, ut VI ad XXIIII. LmLScol. ench. 3, 16: Quod enim vox ad vocem aut duplo crescit, aut triplo, aut quadruplo, quod sonat diapason, diapason ac diapente, bisque diapason. al. LmLAlia mus. 8 p. 103. LmLReg. Prum. 15, 17: Bisdiapason consonantia dicitur, quando maior vox vel sonus minorem vocem vel sonum quadrupla sui quantitate excedit in acumine vel gravitate, fitque semper in quintadecima corda (inde LmLAnon. Bernh. 2, 47). al. [s.X-XI] LmLTon. Lugd. pr. 1. al. LmLAnon. Bernh. 1, 44. LmLBerno prol. p. 65b. LmLAdalb. 1B, 26. LmLBerno mon. 6, 11: Bisdiapason in quadrupla: ut si eidem senario contuleris XXIIII. LmLHermann. mus. p. 19 (p. 126a). al. LmLOdor. Sen. p. 222. al. LmLHeinr. Aug. 37. al. LmLWilleh. Hirs. 40 (c. 39), 11. LmLAnon. Prag. 139. LmLProp. Est autem 1. al. LmLPs.-Guido arithm. p. 55a. al. LmLCompil. Paris. I p. 192. LmLAnon. Gerbert 7. LmLAnon. Venet. I 6. LmLFrut. brev. 4 p. 41: Est autem bisdiapason ut IV ad I vel VIII ad II aut XVI ad IV sive XXIV ad VI. al. LmLAnon. Wolf p. 214. al. LmLQuaest. mus. 1, 14 p. 30. al. LmLTheog. Mett. 8, interp. 11. [s.XII] LmLTheinr. Dov. 3, 24, 2: si fistula maior fistulae minoris longitudinem quater in se habeat et insuper diametri, quod in concavo est, ter mensura contineat, bis diapason resonabunt. al. LmLAnon. Pannain p. 412. [s.XIII] LmLIoh. Garl. mens. append. 14, 9. LmLIoh. Aegid. 10, 10. al. LmLLambertus p. 260b (inde LmLTrad. Holl. VI 17, 14). LmLHier. Mor. 17 p. 104, 9. al. LmLAnon. Hailspr. pr. p. 65. LmLAnon. Couss. IV p. 66, 3. LmLEngelb. Adm. 2, 12. al. LmLWalt. Odingt. 2, 4, 8. al. [s.XIV] LmLMarch. luc. 4, 11, 11. al. LmLIoh. Mur. not. 1, 3, 11. LmLIoh. Mur. spec. 1, 278. LmLIoh. Mur. spec. 2, 105: a I ad a b diapason, consonantia melior, inventa est. Item a I per aequa divisa in q, a q ad a b bis diapason de genere meliorum sonabit. al. LmLIac. Leod. cons. 84. LmLIac. Leod. comp. 1, 3, 14. LmLIac. Leod. spec. 1, 40, 9. LmLIac. Leod. spec. 3, 13, 6: in psalterii chordis, quae aliam quater continet, ad illam bis diapason resonat. al. LmLPs.-Mur. interv. p. 308b. LmLTrad. Mur. I p. 287a. LmLIoh. Boen ars append. 4 bis, 14. LmLQuat. princ. 2, 22 p. 217b. al. LmLWillelm. 2, 13. LmLHeinr. Eger 4 p. 44. LmLPs.-Mur. prop. p. 96a. [s.XV] LmLIoh. Cicon. mus. 1, 57 p. 204, 3: In libro argumenti: Bis diapason consonantia in divisionibus monocordi acuta eius vox habet unum spatium, gravis vero quatuor. al. LmLIoh. Cicon. prop. 19 p. 432, 24. al. LmLUgol. Urb. 4, 81, 1: De bisdiapason proportione. al. LmLGeorg. Ans. 2, 153. al. LmLChr. Sadze p. 264b: Disdyapason quadrupla est, cuius numeri sunt quinque, ut 4 ad 1. al. LmLIoh. Legr. rit. 1, 1, 12, 19. LmLIoh. Legr. tac. p. 419b. LmLFr. Gafur. extr. 12, 8, 5. al. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 2, 9. LmLBart. Ram. 1, 1, 6 p. 17: Sunt et alia (sc. instrumenta, quae spiritu sonant) huiuscemodi, diversa tamen, quoniam quatuor tantum foramina cum orificio tenent et illis quatuor quemcunque cantum in acumine et gravitate comprehendunt, quod maxime mirandum est. Sed hoc fit, quia foramen idem sonum diapente et sonum diapason et utriusque et bisdiapason sub aut supra potest facere et hoc, si spiritus emittitur in duplo vel in triplo aut in quadruplo vel in trienti. al. LmLNicol. Burt. 3, 13, 81. al. LmLBonav. Brix. 25, 42. al. LmLAdam Fuld. 4, 4. al. LmLGuill. Pod. 3, 12. al. LmLFr. Gafur. pract. 4, 14. LmLFr. Gafur. gloss. 18, 1. LmLProp. mens. De prop. p. 428 descr. LmLMon. Figure I p. 176, 74. LmLMon. Figure II p. 177, 99. LmLMon. In primo 15. LmLMon. Partire totum p. 49, 5. al. LmLMon. Super unum 20. LmLFist. Fistulae si 3 p. 48. LmLFist. Inter quascumque 5 p. 53. LmLFist. Primam fist. I 17 p. 110. LmLFist. Primam fist. III 11 p. 123. LmLFist. Si fistulae I 2 p. 50: si fistula maior fistulae minoris longitudinem quater in se habeat et insuper diametri, quod in cavo est, ter mensuram contineat, bisdiapason consonantiam resonabunt. LmLFist. Si fistulae II 1 p. 51. LmLFist. Si secunda 6 p. 52. B in der musikalischen Praxis in musical practice 1 als Tonraumbegrenzung as the limit of tonal range [] [s.VI] LmLBoeth. mus. 4, 15 p. 341, 25: Sunt autem tropi constitutiones in totis vocum ordinibus vel gravitate vel acumine differentes. Constitutio vero est plenum veluti modulationis corpus ex consonantiarum coniunctione consistens, quale est vel diapason vel diapason et diatessaron vel bis diapason (inde LmLHier. Mor. 20 p. 155, 6. LmLIac. Leod. spec. 6, 4, 9. LmLIoh. Cicon. mus. 2, 11 p. 260, 18. LmLGuill. Pod. 4, 1). al. [s.IX-XII] LmLGloss. Boeth. mus. 4, 17, 33: ‚Duorum enim ordinum bis diapason consonantium‘ ut ypodorii et ypophrygii. al. [s.IX] LmLScol. ench. 3, 330: ultra bisdiapason, id est ultra quadruplum, non extenditur, quia hunc modum sonis natura tribuit, ut si per singula septenarum in diapason vocum discrimina singulae disdiapason consonantiae disponantur, iam ultra progredi duplae symphoniae non possint. [s.XI] LmLOliva p. 290: ipsarum cordarum, quae a Boecio tradita sunt, nomina adscribenda videntur, quae per bis diapason consonantiam difuse, unicuique octo troporum, in quibus totius musice abundantia continetur, plenam sui corporis substantiam profitentur. LmLWilleh. Hirs. 17 (c. 16), 12. al. [s.XII] LmLGuido Aug. 236. [s.XIII] LmLHier. Mor. 20 p. 155, 13. LmLEngelb. Adm. 2, 13: maxima distantia vocum musicarum ad invicem in uno tenore musico non excedat proportionem duplam, et faciat consonantiam diapason, in duobus autem tenoribus non excedat proportionem quadruplam, quae facit consonantiam bis diapason. al. [s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 6, 4, 9: Restringere videtur Boethius constitutiones ad cantus, qui in suo processu ad quattuor attingunt consonantias, concludendo tamen partiales illarum partes, scilicet ad cantus illos, qui in suo processu includunt diapason vel diapente cum diapason, vel diatessaron cum diapason, vel bis diapason. al. [s.XV] LmLIoh. Cicon. mus. 2, 27 p. 294, 26: Et ideo, quia in symphoniis prima est diatessaron, ultima bis diapason, cantus non dicitur minor quatuor cordis nec abundare ultra quindecim potest. LmLUgol. Urb. 1, 45, 14: In voce quippe humana quidam ad diapason usque protendunt, quidam diapasondiapente contingunt, et quidam ad bisdiapason absque labore conscendunt (inde LmLFr. Gafur. extr. 12, 1, 13). LmLIoh. Legr. rit. 1, 3, 6, 13: Si vero duplex diapason occupet cantus aut circiter, tunc erit magnus, in constitutione bisdiapason videlicet institutus, quae constitutio generalis est et alias omnes in se recipit (ms.; ed: recepit) et continet. LmLIoh. Legr. rit. 2, 1, 11, 6: Parvos autem dico discantus, quos in diapason constitutionibus cadere videres, mediocres eos, qui diapason diatessaron paulo plus, paulo minus occupant, magnos vero, qui totam bisdiapason implere videntur. al. LmLGuill. Pod. 2, 13: quintadecima bisdiapason equissonantes, in qua etiam omnes modi cantandi vel musici ... terminantur. al. LmLHerb. Tr. 1, pr. p. 20: At concentores laxioribus habenis evagantes ... nunc propria libertate freti disdiapason transeuntes ad tridiapason interdum usque pertingunt. LmLMon. Super unum 4: ad faciendum VIII constitutiones, quibus singulis constituatur bisdiapason propter VIII modos, quod Greci nominant tropos. al. 2 als Konsonanz in der Mehrstimmigkeit as consonance in polyphony [s.IX] LmLMus. ench. 11, 5: si duabus virilibus vocibus per diapason consonantibus tertia puerilis aequisona adiungatur, sic denique acutissima et gravissima disdiapason ad se invicem reddunt, quam simphoniam quindecima conlatae regione consonant, media autem diapason ad utrasque respondet. al. LmLScol. ench. 2, 22: At vero tres in unum trinis descriptis canamus vocibus, et fit hoc modo cantio diapason duplicis. Si quoque dempta voce media per quindecima loca canatur, nihilominus disdiapason erit. al. [s.X-XI] LmLOrg. Paris. 16: Hac collatione quotquot voces iunxeris sive humanas seu alias quaslibet, utpote si praesentis descriptionis binas voces aut ambas []aut alteram per diapason duplicaveris vel per disdiapason, senties huius distantiae voces suaviter ad invicem consonare. Ex hac simphonia nascitur ea nobilis cantilena, quam diaphoniam vocitamus, id est organicum melos. LmLAnon. Prag. 168: Aequisonum autem dicimus, cum voce virili aequisonat puerilis vel puerilis imitator vocis duplo graviorem vel quadruplo superat quasi aequisonando vocem, quod supra in diapason et bisdiapason ostendimus proportione. al. [s.XII] LmLAnon. La Fage I 15, 7: Organizator autem omnimodo caveat sive cantus ascendat sive descendat, ne organum a cantu sive superius sive inferius longius quam plenum diapason deducat, quoniam si fecerit infra diapason et diapente aut bisdiapason, quae sunt instrumentorum duae consonantiae, ad quas vox humana vix aut numquam pertingere sufficit, remanere non licebit. LmLTheinr. Dov. 3, 18, 4. [s.XIV] LmLIac. Leod. cons. 84: Bisdiapason est consonantia quaedam in quadrupla consistens proportione, in quali se habent octo ad duo, et tam ista quam praecedens bonae sunt ad concordiam faciendam. ... Notandum est ulterius, quod consonantiam diapason excedentem, qualiscumque fuerit, plana musica non recipit ita, quod aliquis in ea immediate ascendat ultra diapason vel descendat. Quaedam tamen talium consonantiarum in cantibus ad musicam mensuratam longis brevibusque temporibus spectantibus reperiri possunt. LmLIac. Leod. spec. 4, 34, 12: His duabus consonantiis (sc. diapason et bis diapason) uti secure possumus in discantibus, sed raro utimur ea, quae est bis diapason propter magnam distantiam vocum suarum. Unde, secundum antiquos, sicut diapason est prima consonantia multiplicium proportionum, sic bis diapason ultima et altissima, quantum scilicet ad usum in discantibus. LmLIac. Leod. spec. 4, 50, 5: Duodecima autem, scilicet diapente cum diapason, quiescit in se ipsa aut ascendendo petit quintam decimam, id est bis diapason, apud eum, qui altam habet vocem, vel descendendo revertitur in diapason. al. LmLQuat. princ. 4, 2, 19 p. 281a. [s.XV] LmLIoh. Cicon. mus. 1, 57 p. 202, 4: Bis diapason est consonantia composita, que in cantibus assumitur per immutationes vocum in quintisdecimis regionibus. ... <Canitur autem sic>: (sequitur exemplum). LmLIoh. Legr. rit. 2, 3, 12, 34: Potes autem cum plano cantu descendere per dissonantias compassibiles ad libitum ... ita quod post plures ditonos statim diapente fiat, post tonos cum diapente mox diapason ... post vero plures tonos cum diapason diapente subito bisdiapason. LmLIoh. Legr. rit. 2, 3, 12, 46: Ego enim a perfectissima bisdiapason inchoare malui quam ab alia. al. LmLFr. Gafur. extr. 9, 5, 16: eodem modo licet discantare de dyapason usque ad bis dyapason sicut de unisono ad dyapason. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 2, 25 (cf. LmL col. 220, 24). LmLNicol. Burt. 2, 1, 7. LmLFr. Gafur. theor. 4, 8: At quanto ultra bisdiapason protensi fuerint soni, tanto extremorum sonorum distantia auribus dissonantiam affere videtur. ibid. al. LmLGuill. Pod. 6, 11. al. LmLHerb. Tr. 2, 6 p. 54. LmLContr. Ad sc. artem p. 69a. LmLContr. Sex s. spec. I p. 306b. LmLContr. Volens igitur p. 382. 3 als Intervallsprung as an intervallic leap [s.X] LmLInch. Uchub. 416: Dicatur modo id melos inprimis voce humiliori, ut possit deinde voce altiori per diapason dici, tunc etiam per disdiapason. al. [s.XI] LmLFrut. brev. 4 p. 41: Consonantiae compositae tres sunt sicut et simplices, non quidem habiles ad cantum, cum et in remissione et intensione synemmenon superent vocis hiatum; sed in habitudine inveniuntur proportionum. Quarum minima est diapason kai diatessaron ... secunda diapason kai diapente ... tertia bisdiapason. [s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 4, 11, 5: bis diapason, quae est una quinta decima. Hac rarissime cantores utuntur propter magnam vocum suarum distantiam, quamvis aequisonae sint. LmLIac. Leod. spec. 4, 28, 21: Inspiciendo tamen ad aliquas proprietates et ad usum, nihil prohibet diapente, diatessaron, []tonum, semiditonum, ditonum perfectiores esse quam sit diapente cum bisdiapason, ter diapason et tonus cum ter diapason, vel etiam quam diapente cum diapason et quam bis diapason, quia illae facilioris sunt cantus vel pronuntiationis quam istae, quarum voces nimis ab invicem distant et non sunt in usu sicut priores. 4 in einer Intervall-Symbolschrift in an intervallic notation that uses various symbols [s.XIII] LmLWalt. Odingt. 2, 18, 8: Notas vocabulorum, quae brevitates scribendi subicio, non quod ipsis multum utar, sed ut in aliis scriptis, cum repertae fuerint, cognoscantur. Toni signum est maius S ... bis diapason sic 99 et caetera (cf. LmLHammond, Odington p. 38). C die Wortbedeutung betreffend with reference to the meaning of the word [s.V] LmLMart. Cap. 9, 950: bis ex omnibus, quod δὶς διὰ πασῶν dicitur (ad loc.: LmLIoh. Scot. annot. 506, 15: ‚bis ex omnibus‘ id est bis diapason. inde LmLRemig. Aut. 506, 15). [s.IX] LmLIoh. Scot. annot. 485, 2: ‚bis plenum‘ id est bis diapason (inde LmLRemig. Aut. 484, 19). [s.XIV] LmLIac. Leod. spec. 4, 4, 4: quotquot sunt consonantiae ex partibus aequalibus mixtae, ab illis denominantur, ut bis diapason, bis diatessaron, bis diapente. [s.XV] LmLIoh. Cicon. mus. 1, 57 p. 204, 2: Remigius: Bis diapason Grece, Latine bis octo vel bis dupla dicitur. II in zusammengesetzten Intervallen in composite intervals [s.XI] LmLAdalb. 1B, 26: Quadrupla proportio facit bisdiapason; sescupla bisdiapason cum diapente. [s.XIII] LmLIoh. Garl. mens. 9, 24: Semiditonus cum bis diapason. Ditonus cum bis diapason. Diatesseron cum bis diapason. Diapente cum bis diapason. LmLIoh. Garl. mens. append. 14, 9: diapente cum bis diapason sextupla. LmLAnon. Couss. IV p. 63, 20: De compositis cum diapason sic: tonus cum diapason, semitonium cum diapason etc. usque bis diapason. Et ulterius sic: tonus cum bis diapason, semitonium cum bis diapason etc. usque diapente cum bis diapason et amplius, prout in organis utitur. LmLAnon. Couss. IV p. 86, 4: Iterato tertiae sive remotae dicuntur semiditonus cum bis diapason et ditonus cum bis diapason, diatesseron cum bis diapason, diapente cum bis diapason, quod quidem in humana voce potest reduci ad effectum quoad plures homines, non quoad omnes. [s.XIV] LmLIoh. Mur. spec. 1, 292: Quare diapason cum diapente iuncta triplam facit proportionem. Ex hoc leviter invenitur bisdiapason cum diapente. Nam breviter omnis consonantia supra diapason non est nisi repetitio eorum, quae infra diapason contenta sunt. al. LmLIac. Leod. comp. 2, 3, 10: diapente cum bisdiapason... tonus cum diapente et bisdiapason. LmLIac. Leod. spec. 2, 26, 13: Adhuc est reperibilis consonantia quaedam media inter bis diapason et ter diapason, in multiplici fundata proportione, scilicet diapente cum bis diapason. Haec enim in sextupla fundatur proportione. LmLIac. Leod. spec. 2, 118, tit.: Quid sit semitonium minus cum bis diapason. Minus semitonium cum bis diapason est inaequalium vocum consonantia decem continens tonos cum quinque minoribus semitoniis in quadrupla super quinquaginta duabus vel quinquagesima secunda partiente fundata proportione quam includunt numeri sequentes: 1024 243. LmLIac. Leod. spec. 2, 119, tit.: Quid sit semitonium maius cum bis diapason. LmLIac. Leod. spec. 2, 120, tit.: Quid sit tonus cum bis diapason. LmLIac. Leod. spec. 2, 121, tit.: Quid sit semiditonus cum bis diapason. LmLIac. Leod. spec. 2, 122, tit.: Quid sit ditonus cum bis diapason. LmLIac. Leod. spec. 2, 123, tit.: Quid sit diatessaron cum bis diapason. LmLIac. Leod. spec. 2, 124, tit.: Quid sit diapente cum bis diapason. LmLIac. Leod. spec. 2, 125, tit.: Quid sit tonus cum diapente et bis diapason. LmLIac. Leod. spec. 2, 126, 2: septem vero, etsi aliqualiter []possint notis nostris ibi signari, non tamen sine falsa musica, una vel pluribus, ut tetratonus, pentatonus, hexatonus, semitritonus cum bis diapason, tritonus cum bis diapason, semitonium minus cum diapente et bis diapason, semitonium maius cum diapente et bis diapason. LmLIac. Leod. spec. 2, 126, 21: semiditonus cum diapente et bis diapason, diatessaron cum diapente et bis diapason, bis diapente et bis diapason. LmLIac. Leod. spec. 2, 126, 26: De ditono cum diapente et bis diapason transeo, quia locum expressum non habet in tacto monochordo. LmLIac. Leod. spec. 2, 126, 40. LmLIac. Leod. spec. 4, 3, 1 - 4, 49, 20 passim. al. LmLAnon. Ellsworth 4 p. 224, 21. [s.XV] LmLIoh. Legr. rit. 1, 1, 3, 33: bisdiapason cum diapente et terdiapason replicare potes in infinitum. LmLIoh. Legr. rit. 2, 3, 3, 13: bisdiapason cum simplici diapente componi solet, fitque bisdiapason cum diapente similiter compositum, decem et novem voces habens infallanter et tonos integros tredecim cum quinque minoribus semitoniis. LmLIoh. Legr. rit. 2, 3, 3, 41. al. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 2, 15: Quo fit ut concordantiae nunc usitate 22 sint, hoc est: Unisonus, semiditonus ... semiditonus supra bisdiapason, ditonus supra bisdiapason, diatessaron supra bisdiapason, diapente supra bisdiapason, diapente cum semitonio supra bisdiapason, diapente cum tono supra bisdiapason, tridiapason. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 2, 36. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 14, 1: De semiditono et ditono supra bisdiapason, id est decimaseptima imperfecta et decimaseptima perfecta. Semiditonus supra bisdiapason est concordantia ex mixtura duarum vocum bisdiapason ac semiditono ab invicem distantium constituta sicut re, ⋅A⋅re, et fa, ⋅C⋅solfa ... concordantiam hanc undecim tonis et quinque semitoniis tantum constare necessarium est. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 15, 1: De diatessaron supra bisdiapason, id est decimaoctava. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 16, 1: De diapente supra bisdiapason, id est decimanona. LmLIoh. Tinct. contr. 1, 17, 1: De diapente cum semitonio et diapente cum tono supra bisdiapason, id est vicesima imperfecta et vicesima perfecta. LmLIoh. Tinct. contr. 2, 7b, 1: De semitonio et tono supra bisdiapason, id est sextadecima imperfecta et sextadecima perfecta. LmLIoh. Tinct. contr. 2, 8, 1: De tritono supra bisdiapason, id est decimaoctava falsa. LmLIoh. Tinct. contr. 2, 9, 1: De diapente cum semiditono et diapente cum ditono supra bisdiapason, id est vicesimaprima imperfecta et vicesimaprima perfecta. LmLIoh. Tinct. contr. 2, 15, 1: De diapente supra bisdiapason imperfecto et superfluo, id est decimanona falsa. al.
35524 Zeichen · 1516 Sätze

Lautwandel-Kette

Von der indoeuropäischen Wurzel bis zur Mundart

Pro Sprachstufe der prominenteste Beleg. Klick auf eine Form öffnet das Wörterbuch.

  1. Latein
    (δὶς διὰ πασῶν)

    Lex. musicum Latinum · +2 Parallelbelege

    bisdiapason (bis diapason , disdiapason) (δὶς διὰ πασῶν) Doppeloktave — double octave [syn.: quintadecima] I als Einzeli…

Verweisungsnetz

4 Knoten, 2 Kanten

Tap auf Knoten öffnet Detail · Drag zum Umpositionieren · Scroll zum Zoomen

1-Hop 2-Hop
Filter:
Kompositum 1 Sackgasse 3

Wortbildung

Komposita & Ableitungen mit disdiapason

0 Bildungen · 0 Erstglied · 0 Zweitglied · 0 Ableitungen

Zerlegung von disdiapason 2 Komponenten

dis+diapason

disdiapason setzt sich aus 2 eigenständigen Lemmata zusammen. Die Klammerung zeigt die Hierarchie der Komposition; Klick auf einen Bestandteil öffnet seine Etymologie.

Keine Komposita gefunden — disdiapason kommt in keinem anderen Lemma als Erst- oder Zweitglied vor.

Zitieren als…
APA
Cotta, M. (2026). „disdiapason". In lautwandel.de — Aggregat aus 53 historischen deutschen Wörterbüchern. Abgerufen am 15. May 2026, von https://lautwandel.de/lemma/disdiapason/lml?formid=B00057
MLA
Cotta, Marcel. „disdiapason". lautwandel.de, 2026, https://lautwandel.de/lemma/disdiapason/lml?formid=B00057. Abgerufen 15. May 2026.
Chicago
Cotta, Marcel. „disdiapason". lautwandel.de. Zugegriffen 15. May 2026. https://lautwandel.de/lemma/disdiapason/lml?formid=B00057.
BibTeX
@misc{lautwandel_disdiapason_2026,
  author       = {Cotta, Marcel},
  title        = {„disdiapason"},
  year         = {2026},
  howpublished = {lautwandel.de — Aggregat aus 53 historischen deutschen Wörterbüchern},
  url          = {https://lautwandel.de/lemma/disdiapason/lml?formid=B00057},
  urldate      = {2026-05-15},
}