lautwandel 53 Wörterbücher · 2,7 Mio. Artikel
Wildcard · " Volltext

Aggregat · alle Wörterbücher

diastematicus

nur lat. · 2 Wörterbücher mit Anchor-Eintrag

LmL
Anchors
2 in 2 Wb.
Sprachstufen
1 von 16
Verweise rein
1
Verweise raus
0

Eintrag · Lex. musicum Latinum

diastematicus

Bd. 1, Sp. 915
diastematicus -a, -um et diastematicos -e, -on (διαστηματικός) intervallisch (entsprechend des Stufen des Tonsystems) proceeding by intervals (corresponding to the degrees of the tonal system) [s.V] LmLMart. Cap. 9, 937: Omnis vox in duo genera dividitur, continuum atque divisum. Continuum est velut iuge colloquium, divisum, quod in modulatione servamus. Est et medium, quod in utroque permixtum ac neque alterius continuum modum servat nec alterius frequenti divisione praeciditur: hoc pronuntiandi modo carmina cuncta recitantur. Horum []illa, quam in divisas partes certasque deducimus, diastematica nominatur (ad loc.: LmLGloss. Mart. Cap. 937/361, 3-4: ‚illa‘ vox ‚deducimus‘ i. dividimus ‚diastematica‘ spatiosa. LmLIoh. Scot. annot. 500, 13: ‚diastematica‘ spatiosa certis spatiis dividuntur. Diastema enim spatium vel intervallum. LmLRemig. Aut. 500, 13). [s.VI] LmLBoeth. mus. 1, 12 p. 199, 4: Omnis vox aut συνεξης est, quae continua, aut διαστηματικη, quae dicitur cum intervallo suspensa. Et continua quidem est, qua loquentes vel prosam orationem legentes verba percurrimus. ... ιαστηματικη autem est ea, quam canendo suspendimus, in qua non potius sermonibus, sed modulis inservimus, estque vox ipsa tardior et per modulandas varietates quoddam faciens intervallum, non taciturnitatis, sed suspensae ac tardae potius cantilenae (inde LmLReg. Prum. 7, 4. LmLAnon. Bernh. 2, 60: Vox autem aut sineches est, id est continua, velut in lectione, vel dyastematike, id est cum intervallo suspensa, ut in cantu. LmLComm. Boeth. II p. 212, 6. sim. LmLIoh. Cicon. mus. 2, 53 p. 332, 2: Remigius: Diastematike autem id est vox suspensa (ed.: suspensus), que non in multis sillabis, sed in modulationibus cantilenarum tarde et suspense protrahitur. ad loc.: LmLComm. Boeth. II p. 212, 7). LmLBoeth. mus. 1, 13 p. 200, 1: Continuae enim voci terminum humanus spiritus facit, ultra quem nulla ratione valet excedere. Tantum enim unusquisque loquitur continue, quantum naturalis spiritus sinat. Rursus διαστηματικη voci natura hominum terminum facit, quae acutam eorum vocem gravemque determinat. Tantum enim unusquisque vel acumen valet extollere, vel deprimere gravitatem, quantum vocis eius naturalis patitur modus (ad loc.: LmLGloss. Boeth. mus. 1, 13, 30. LmLComm. Boeth. I 1, 13 p. 50). [s.IX-XII] LmLGloss. Boeth. mus. 1, 12, 9. LmLGloss. Boeth. mus. 1, 12, 14: διαστημα [dicitur] intervallum vel spatium, inde διαστηματικη spatiosa vel intervallosa. LmLGloss. Boeth. mus. 1, 12, 33. LmLGloss. Boeth. mus. 1, 13, 6: ‚qua (sc. vox) decurrimus cantilenam‘ diastematike. [s.XIII] LmLComm. Boeth. I 1, 12 p. 49: sunt ergo duae vocis species, una quae dicitur sinexes, altera, quae dicitur diatemastice; sinexes autem dicitur vox continua, sicut s. loquimur in communi usu et cursu, diatemastice autem, quae utitur intervallis secundum acutos et graves sonos. Unde sinexes abicienda est a musicis consonantiis et sola diatemastice retinenda est. ibid.: sicut moramur in diatemastice supra eandem vocalem diu tenentes modulationem. ibid.: ‚et exprimendis sermonibus‘ quod fiet, si integre proferantur dictiones et secundum proprios accentus, cum non observemus accentus in illa, quae diatemastice dicitur. [s.XIV] LmLComm. Boeth. II p. 214, 27. [s.XV] LmLIoh. Cicon. mus. 2 pr. p. 238, 3 (sim. LmLIoh. Cicon. mus. 2, 53 p. 332, 1).
3370 Zeichen · 112 Sätze

Lautwandel-Kette

Von der indoeuropäischen Wurzel bis zur Mundart

Pro Sprachstufe der prominenteste Beleg. Klick auf eine Form öffnet das Wörterbuch.

  1. Latein
    diastematicus

    Lex. musicum Latinum · +1 Parallelbeleg

    diastematicus -a , -um et diastematicos -e , -on (διαστηματικός) intervallisch (entsprechend des Stufen des Tonsystems) …

Verweisungsnetz

3 Knoten, 1 Kanten

Tap auf Knoten öffnet Detail · Drag zum Umpositionieren · Scroll zum Zoomen

1-Hop 2-Hop
Filter:
Kompositum 1 Sackgasse 2

Wortbildung

Komposita & Ableitungen mit diastematicus

0 Bildungen · 0 Erstglied · 0 Zweitglied · 0 Ableitungen

Keine Komposita gefunden — diastematicus kommt in keinem anderen Lemma als Erst- oder Zweitglied vor.

Zitieren als…
APA
Cotta, M. (2026). „diastematicus". In lautwandel.de — Aggregat aus 53 historischen deutschen Wörterbüchern. Abgerufen am 18. May 2026, von https://lautwandel.de/lemma/diastematicus/lml?formid=D00162
MLA
Cotta, Marcel. „diastematicus". lautwandel.de, 2026, https://lautwandel.de/lemma/diastematicus/lml?formid=D00162. Abgerufen 18. May 2026.
Chicago
Cotta, Marcel. „diastematicus". lautwandel.de. Zugegriffen 18. May 2026. https://lautwandel.de/lemma/diastematicus/lml?formid=D00162.
BibTeX
@misc{lautwandel_diastematicus_2026,
  author       = {Cotta, Marcel},
  title        = {„diastematicus"},
  year         = {2026},
  howpublished = {lautwandel.de — Aggregat aus 53 historischen deutschen Wörterbüchern},
  url          = {https://lautwandel.de/lemma/diastematicus/lml?formid=D00162},
  urldate      = {2026-05-18},
}