cantus communis (communalis) 1. Bezeichnung für einen Gesang, der aufgrund seines eingeschränkten Ambitus weder die Merkmale einer authentischen noch einer plagalen Kirchentonart besitzt 2. Bezeichnung für einen Gesang mit erweitertem (authentischem und plagalem) Ambitus 3. Bezeichnung für eine gemeinsame Psalmodierformel der Versus in den Responsorien — 1. term that designates a chant that, by virtue of its limited ambitus, exhibits the defining characteristics of neither the authentic nor the plagal mode 2. term that designates a chant with expanded (authentic and plagal) ambitus 3. term that designates a common tone (melodic formula) used for verses in responsories 1 Bezeichnung für einen Gesang, der aufgrund seines eingeschränkten Ambitus weder die Merkmale einer authentischen noch einer plagalen Kirchentonart besitzt — term that designates a chant that, by virtue of its limited ambitus, exhibits the defining characteristics of neither the authentic nor the plagal mode [syn.: cantus mixtus] [s.XI] LmLBerno prol. p. 72b: Si vero ad diapente quidem pervenit et nec supra nec infra diatessaron habet, quia diapente amborum commune est, cantus quoque communis sit, ita tamen, ut eorum alteri tribuatur, cuius et frequentior usus habetur (inde LmLQuaest. mus. 1, 17 p. 39. sim. LmLPs.-Guido arithm. p. 60b: Omnis cantus in quinque vocibus tantum se continens potest esse communis, sed ei tribuatur, cuius frequentior habetur). LmLWilleh. Hirs. 27 (c. 26), 1. LmLTheog. Mett. 45, 1 (p. 196b): Generalis regula communis cantus. Communis vero cantus est, qui intra dyapente eam pleniter attingens versatur neque utrolibet evagatur; similiter, qui supra et infra unam vocem equaliter accipit; item, qui utrimque duas (sc. voces) equaliter assumit. Illud autem in communi cantu observatur, ut ei tropo, qui in usu habetur, tribuatur (cf. LmLLochner, Dietger p. 209). al. LmLIoh. Cott. mus. 12, 42: communemque cantum faciunt, uni videlicet melodiae cursum duorum tonorum tribuentes (inde LmLConr. Zab. tract. BE 1) (cf. Ioh. Cott. mus. 12, 29: quae voces propriae sint plagalis, quae autenti, quae communes utrique). [s.XIV] LmLGoscalc. 1, 6 p. 76, 21: omnis cantus in ⋅D⋅ finiens non ascendens usque ⋅C⋅ acutam neque descendens in ⋅B⋅ gravem, communis dicitur seu mixtus. al. [s.XV] LmLIoh. Cicon. mus. 2, pr. p. 236, 15. LmLIoh. Cicon. mus. 2, 24 p. 292, 3: Si quis cantus, qui ad diapente quidem pervenit et nec supra nec infra diatessaron habet, quia diapente amborum comunis est, cantus quoque comunis sit, ita tamen, ut eorum alteri tribuatur, cuius et frequentior usus habetur. LmLIoh. Cicon. mus. 2, 28 p. 296, 5: Omnis cantus aut est prosaius aut metricus aut differens aut indifferens aut comunis (sim. LmLIoh. Cicon. mus. 4, 4 p. 368, 5. LmLIac. Theat. 37). LmLIoh. Cicon. mus. 2, 28 p. 298, 1: Comunis est, qui componitur ex comuni specie diatessaron vel diapente, ut antiphona „Prophete predicaverunt“ (sim. LmLIac. Theat. 37). LmLTrad. Holl. VI 38, 7: si vero fuerit cantus indifferens vel communis, sit modulamen cui versus annectitur ... si versus suus incipit autentice, autentico deputetur, si plagaliter, inter plagales reponatur. 2 Bezeichnung für einen Gesang mit erweitertem (authentischem und plagalem) Ambitus — term that designates a chant with expanded (authentic and plagal) ambitus [syn.: cantus duplex] [s.XII] LmLGuido Aug. 492: Cum enim cantus sit communis et duplex, versus autem et „Seculorum“ vel tantum autentice []vel tantum plagaliter canantur, illius modi cantui competenter non possunt aptari (inde LmLAnon. Cist. I 28 p. 37). [s.XIV] LmLHeinr. Eger 5 p. 56: Communes <vocantur> (sc. cantuum permissivorum), qui autenti plagalisque ius quasi communiter tenent, sicut <illi>, qui a finali ad sextam ascendunt vel ad septimam tamquam autenti, et sub finali per tonum vel semiditonum tamquam plagales descendunt, assignanturque autento tamquam digniori. LmLHeinr. Eger 5 p. 57: isti cantus, communes scilicet et neutrales, assignantur tono illi, cuius „Saeculorum“ ipsis magis ex parte principii competit vel finis. [s.XV] LmLNicol. Cap. p. 323: sunt nonnulli cantus, qui simplices vel anomali dicti sunt. ... sunt et qui communales vocantur, quia miscitur tunc authenticus cum plagali, vel plagalis cum authentico. 3 Bezeichnung für eine gemeinsame Psalmodierformel der Versus in den Responsorien — term that designates a common tone (melodic formula) used for verses in responsories [syn.: cantus proprius] [s.XIV] LmLIac. Leod. inton. 4, 24: Notandum est etiam, quod cuiuslibet toni est habere aliquem cantum communem in versibus responsoriorum, qui cantus iccirco ‚communis‘ dicitur, quia in ipso multorum responsoriorum versus tonum eundem habentium communicant. Potest tamen dici ‚proprius‘, quia competit soli et non omni (sim. LmLIac. Leod. spec. 6, 87, 8). LmLIac. Leod. spec. 6, 53, 7: Unde cantus communes responsoriorum tonorum horum utuntur ⋅b⋅ rotundo, non ⋅♮⋅ quadrato. LmLIac. Leod. spec. 6, 89, 12: Sequitur responsorium secundi toni cum versu cantus communis huius toni: (sequitur exemplum). al. ex errore ed. pro cantus gimel: LmLAnon. Tegerns. II 140.