cantabilis -e 1. gesungen, vokal 2. singbar — 1. sung, vocal 2. singable 1 gesungen, vokal — sung, vocal [opp.: instrumentalis] [s.IX] LmLIoh. Scot. annot. 500, 4: ‚IΔIKON‘ cantabile, ᾠδή cantus (inde LmLRemig. Aut. 500, 2). [s.XIII] LmLAmerus 26, 5: necessarium aliter non esset apices, idest notas, apponere super litteram cantabilem. [s.XIV] LmLMarch. pom. 8, 8: Sed quaeritur: Nunquid ... potero lineam protractam per duas partes spatii praeferre minori naturaliter cantabili in pausando. [s.XV] LmLGeorg. Ans. 1, 70. LmLGeorg. Ans. 1, 72: Cantabilis vero vox est minima pars cantilene, est quoque eius habitudo ad cantilenam qualis littere ad sillabam. ... Ex vocibus vero cantabilibus componuntur phtongi, ex quibus musice cantilene diversitatem vero habent inter se cantabiles voces et qualitate et quantitate et pronunciatione. ibid. al. LmLGeorg. Ans. 1, 90. LmLGeorg. Ans. 1, 114. LmLGeorg. Ans. 2, 2: Memoria teneo, que disputata sunt de harmonia celesti, et credo, que ad illius mentionem dicta sunt, fore non modo illi, sed harmonie instrumentali et cantabili voci communia. LmLGeorg. Ans. 2, 3-5. LmLGeorg. Ans. 2, 7: instrumentalis harmonie et cantabilis rationem edisseramus. LmLGeorg. Ans. 2, 158. LmLGeorg. Ans. 3, 1-4. LmLGeorg. Ans. 3, 7: Magistri cantabilis harmonie distinxerunt voces in graves, acutas et superacutas. LmLGeorg. Ans. 3, 24. LmLGeorg. Ans. 3, 39. LmLGeorg. Ans. 3, 41: In his se exercitans ad cantum introducendus, perfacile usu assiduo diesium et emitoniorum et tonorum quantitates ullo sine errore perficiet sua voce, et discet efferre voces et remittere ad cantabiles quantitates. LmLGeorg. Ans. 3, 44. LmLGeorg. Ans. 3, 51-55. LmLGeorg. Ans. 3, 60. LmLGeorg. Ans. 3, 129-131. LmLGeorg. Ans. 3, 135: cantor cantabilem quandam vocem tonalem aut emitonalem aut aliam ad acutum vel grave proferre valet apte. LmLGeorg. Ans. 3, 137-140. LmLGeorg. Ans. 3, 229-230. LmLGeorg. Ans. 3, 243. LmLGeorg. Ans. 3, 245: tonum, adusque vel emitonium vel diesim aut quantitates alias cantabiles. LmLGeorg. Ans. 3, 247-253. LmLGeorg. Ans. 3, 257: Est vero discantus cantus modus, in quo cantor plures numero profert cantabiles voces mensura temporis maioris note. LmLGeorg. Ans. 3, 258-263. LmLGeorg. Ans. 3, 279: Ultra discantum quandoque tertius cantor in eadem cantilena superadiungitur cantans: hunc contrapunctum cantare dicunt, et est eius modus, ut voces proferat cantabiles concordes nunc quidem tenoriste, nunc discantori. LmLGeorg. Ans. 3, 289: Accomodanda est insuper cantus suavitas ad verba cantilene, ut cum de amore et mortis petitione fuerint verba et lamentationes []et elegia, sunt cantabiles voces proferende ut pro posse eiulabiles. LmLGeorg. Ans. 3, 292. 2 singbar — singable [s.XIV] LmLMarch. luc. 2, 5, 24: quinta pars vocatur dyesis, quasi decisio seu divisio summa; hec est maior divisio, que possit in tono cantabili reperiri (inde LmLFr. Gafur. extr. 6, 12, 10. LmLBonav. Brix. 24, 77). LmLMarch. pom. 30c, 71: ratio est quia non possumus dare notam, quae ad minus unam partem temporis non contineat in suo gradu naturaliter, aliter enim esset dare notam non cantabilem. LmLIac. Leod. spec. 4, 41, 5: videmus consonantiarum concordantium voces faciliter esse dicibiles vel cantabiles quantum in natura sua est, nisi hoc impediat nimia vocum aliquarum distantia. LmLHeinr. Eger 6 p. 67: si cantus non fuerint difficiles, sed leviter cantabiles. [s.XV] LmLProsd. ital. I p. 234b: due sunt fractiones rationabiles et dulciter cantabiles (inde LmLProsd. ital. II p. 48). LmLProsd. ital. I p. 235b: Et si iterum aliquis quereret, quare non ita inventa est aliqua mensura cantabilis in tali proportione sexquitertia ad tempus quaternarium, sicut ad senarium et novenarium, est sibi respondendum, quod hoc pro tanto est, quia non est reperibilis numerus aliquis cantabilis, qui ad numerum quaternarium in proportione sexquitertia se habeat, sicut ad senarium et novenarium (inde LmLProsd. ital. II p. 49). LmLPaul. Paulir. 7, 2, 1 p. 61: <R>otulum est cantus mensuralis per dupplum aut triplum cantabilis (ms.; ed.: cantibilis) sine tenore (?). LmLIoh. Tinct. pr. 1, 2, 8: nisi obstaret ... multas proportiones esse cantabiles, quae alias non essent. LmLAnon. Salisb. pr. 6: de proportionibus cantabilibus apud musicos communiter usitatis. LmLFr. Gafur. theor. 3, 3: ubi mensurabiles cantabilesque proportiones disposuimus. ibid.: in figuris cantabilibus. LmLGuill. Pod. 8, 1: Quibus de rebus iterum relinquitur omnem proportionem recte distributam ... cantabilem fieri. ibid.: necesse est, quod cetere (sc. proportiones) pari forma instituantur, ad hoc, ut cantabiles fiant.