lautwandel 53 Wörterbücher · 2,7 Mio. Artikel
Wildcard · " Volltext

Aggregat · alle Wörterbücher

Ambrosiani

nur lat. · 1 Wörterbücher mit Anchor-Eintrag

LmL
Anchors
1 in 1 Wb.
Sprachstufen
1 von 16
Verweise rein
0
Verweise raus
0

Eintrag · Lex. musicum Latinum

Ambrosiani subst.

Bd. 1, Sp. 96
Ambrosiani -orum m. ‚Ambrosianer‘, Vertreter des liturgischen Gesangs der Mailänder Kirchenprovinz ‘Ambrosians’, those who sing the liturgical chant of the ecclesiastical province of Milan [s.XV] LmLIoh. Olom. 5 p. 16: Ambrosiani vero more veterum musicorum, ubicumque in serie manuali fit formatio semitonii vocis fa illius literam pro clave annotant, sicut ⋅C⋅ grave, ⋅F⋅ grave, loco cuius saepius ponunt hoc modo duas virgulas , ⋅c⋅ acutum, ⋅f⋅ acutum et, si occurreret ⋅⋅ superacutum. Pro evidentiorique semitonii notitia limitem (? ed.: superacutum pro evidentiori quae semitonii notitia limitem.) ⋅C⋅ gravis et ⋅c⋅ acutum croceis consignant protractionibus, limitem vero ⋅F⋅ gravis et ⋅f⋅ acuti protractionibus rubicundis. Qui modus profecto est laudabilis et pro semitonii cognitione utilissimus, quoniam semitonium quemadmodum equum habena (ms.; ed.: aequum haben<d>a) prae aliis modis cantum sustinere dinoscitur, ne in praecipicium dilabitur. Et ab hoc multotiens ingressum ⋅b⋅ mollis in limite ⋅b⋅fa⋅♮⋅mi consignant colore viridi aut lazureo (ms. pro azureo), licet, iam ut plurimum potius ponunt supra memorata (ms.; ed. supreme morata) signa ⋅b⋅ rotundae et dum opus fuerit (ms.; ed.: fiunt) ⋅♮⋅ quadrati. LmLFr. Gafur. theor. 1, 1: Denique in divinis officiis omnia fere cantica modulatis vocibus decantari instituerunt Ambrosius et Gregorius, non equidem composito floridoque concentu neque dissono, ut Ambrosianis nostris in mortuoriis et martirum vigiliis est in morem, sed simplici atque plano. LmLFr. Gafur. pract. 1, 4: solet quandoque ⋅b⋅ mollis qualitas in locum ⋅C⋅ quadrae deducta (quod Ambrosiani saepius observant) modulationem reddere suaviorem. LmLFr. Gafur. pract. 1, 7: Plerumque enim alterna lydiae et mixolidiae modulationis commutatione redditur concentus suavior, quod potissime Ambrosiani nostri in ecclesiasticis observant modis, quum quintum ipsum et septimum commutatione ⋅C⋅ durae qualitatis in ⋅b⋅ mollem tanquam diapentes vel diatessaron specie commixtos modulari solent. LmLFr. Gafur. pract. 1, 8: Ambrosiani autem saepius septimum hunc tonum in sua confinali conterminant, octavum raro. ibid.: In Alleluya et versibus, quos Ambrosiani melodiae ascribebant, suaviter videtur divino iubilo gaudere. LmLFr. Gafur. pract. 1, 10: Ambrosiani autem suavius procedentes principium euouae huius tertii toni in quintam supra finalem antiphonae chordam, in qua scilicet sua diapentes figura terminatur, tamquam harmonica medietate suaviorem sicuti in reliquis autenticis disposuere. LmLFr. Gafur. pract. 1, 14: In fine tertio verum Ambrosiani, etsi []antiphonam ipsam iisdem notulis et clavibus prosequuntur, alteram tamen huius psalmodiae modulationem celebrant: namque incipiunt in confinali ipsius antiphonae chorda, scilicet in ⋅G⋅solreut gravi. ibid.: antiphona „Nomini tuo da gloriam, Domine“, quam nos Ambrosiani super ipsum psalmum „In exitu Ysrael ex Egypto“ in vesperis dominicalibus alternatim modulamur. Plerumque insuper antiphonas breviores, quarum notulae a finali voce dittono tantum ascendunt, Ambrosiani nostri autentico ascribunt tono. LmLFr. Gafur. pract. 1, 15: Solent quoque cantores ecclesiastici in canticis, ut sunt alleluya et versus, ac in eo genere plurima circa unam eandemque vocalem continuato et perenni transitu modulari. Id Ambrosiani comuni nomine melodiam appellant. ibid.: Quandoque item in nonnullis psalmodiis (potissimum primi toni) principia et mediationes Gregoriani ritus ipsi Ambrosiani solemniter modulantur. ibid. al. LmLFr. Gafur. pract. 3, 13. LmLFr. Gafur. pract. 3, 14: Falsum contrapunctum dicimus, quum duo invicem cantores procedunt per dissonas coniunctorum sonorum extremitates ... Hoc enim utuntur Ambrosiani nostri in vigiliis solemnibus martirum et in nonnullis missae mortuorum canticis. ibid.: Processus itaque falsi contrapuncti, quem Ambrosiani ipsi sequentem vocant, est huiusmodi: Solus quidem cantor acutiore voce pronuntiat notulas cantus plani, duo vero aut tres succinunt unico sono notulas ipsas cantus subsequentes in secundam et quartam vicisim certo ordine.
4078 Zeichen · 69 Sätze

Lautwandel-Kette

Von der indoeuropäischen Wurzel bis zur Mundart

Pro Sprachstufe der prominenteste Beleg. Klick auf eine Form öffnet das Wörterbuch.

  1. Latein
    Ambrosianisubst.

    Lex. musicum Latinum

    Ambrosiani -orum m. ‚Ambrosianer‘, Vertreter des liturgischen Gesangs der Mailänder Kirchenprovinz — ‘Ambrosians’, those…

Verweisungsnetz

1 Knoten, 0 Kanten

Tap auf Knoten öffnet Detail · Drag zum Umpositionieren · Scroll zum Zoomen

1-Hop 2-Hop
Filter:
Sackgasse 1

Wortbildung

Komposita & Ableitungen mit ambrosiani

5 Bildungen · 5 Erstglied · 0 Zweitglied · 0 Ableitungen

ambrosiani‑ als Erstglied (5 von 5)

ambrosianisch

GWB

ambrosia·nisch

ambrosianisch ‘A-e Bibliothek’ [ Leonardos Abendmahl ] Cardinal Borromeo .. läßt .. eine Copie in Öl durch Vespino fertigen. Sie befindet si…

Zitieren als…
APA
Cotta, M. (2026). „ambrosiani". In lautwandel.de — Aggregat aus 53 historischen deutschen Wörterbüchern. Abgerufen am 15. May 2026, von https://lautwandel.de/lemma/ambrosiani/lml
MLA
Cotta, Marcel. „ambrosiani". lautwandel.de, 2026, https://lautwandel.de/lemma/ambrosiani/lml. Abgerufen 15. May 2026.
Chicago
Cotta, Marcel. „ambrosiani". lautwandel.de. Zugegriffen 15. May 2026. https://lautwandel.de/lemma/ambrosiani/lml.
BibTeX
@misc{lautwandel_ambrosiani_2026,
  author       = {Cotta, Marcel},
  title        = {„ambrosiani"},
  year         = {2026},
  howpublished = {lautwandel.de — Aggregat aus 53 historischen deutschen Wörterbüchern},
  url          = {https://lautwandel.de/lemma/ambrosiani/lml},
  urldate      = {2026-05-15},
}